Obrázky na stránke
PDF
ePub
[blocks in formation]

Non, si me satis audias, Speres perpetuum, dulcia barbare Lædentem oscula, quæ Venus Quinta parte sui nectaris imbuit. Felices ter et amplius,

Quos irrupta tenet copula, nec malis Divulsus querimoniis

Suprema citius solvet amor die!

III, 17, 4, fasti memores, qui, quæ olim gesta sunt, docent et memorant; Epist. II, 1, 144, Genius memor brevis ævi, qui monet de vitæ brevidente, etc. propter nimium amorem, qui jam furor erat. Talia in hac re sæpius memorata, veluti Ovid. Amor. I, 7, 41 : « Aptius impressis erat os livere labellis, Et collo blandi dentis habere notam. »>

13. Si me satis audias, si mihi fidem adhibes. · non Speres (oùx ¿λπíoɛlaç äv), non sperabis, ne in animum tibi inducas illum perpetuum in amore fore, te perpetuo ab illo amatum iri, qui tam barbare lædit, etc. - oscula, suaviter pro os tuum, labella tua in quibus tam blanda delibari possunt oscula.-barbare, nulla in amoris æstu tenelli oris ratione habita, crudeliter lædentem, dentem nempe iis imprimendo. — quæ Ven, qu. pa. sui nect. imb. Per quintam partem Mitscherlich et Doring simpliciter intelligunt bonam, magnam partem, quod verborum significationi accommodari minime posse videtur, quum alicujus rei quinta pars non certe pars magna sit. Nonnulli quum oscula melle suaviora sæpe dicerentur, et, teste Pindaro, in melle decima pars

15

20

erat ambrosiæ, putaverunt ad hunc loquendi modum hic alludi, quod longius quæsitum et curiosius exactum nobis videtur. Alii denique succum nectaris subtilissimum, quod gallice vocamus quintam essentiam (la quintessence) significari volunt; quibus objicitur veteribus ignotam esse artem qua succum, liquores quinquies concoquendo, extrahimus. Nobis igitur nulla satis probata est harum explicatio, ideoque nullam, cæteris repudiatis, admittemus. Quæcumque autem videatur probanda elocutionis ratio, sensus est: quæ Venus maxima et suavissima dulcedine imbuit.

17. Felices ter et amplius. Secum reputat poeta et desiderandam Lydiæ facere tentat felicitatem quæ utrique obtigisset, si Lydia constans in amore fuisset.

irrupta copula, irruptum amoris vinculum, amor non mutatus. - tenet, conjungit, conjunctos tenet.

nec malis Divulsus, etc. Sic et explicanda hæc verba et continuanda sensus series; et quos amor, divulsus malisquerimoniis, non dissolvet citius suprema die, priusquam supremum diem obierunt, ante mortem. malis, amori infestis, quæ amorem exstinguunt.

ANALYSIS. Quum Lydia Telephum, pulcrum juvenem, Horatio, ut eum ureret, semper commemoraret, ejusque pulchritudinem extolleret, poeta vero atque acerrimo zelotypiæ sensu perturbatus, eumque dolenter professus, Lydiam sibi ita reconciliare studet, ut Telephi mores tanquam parum commodos, ejusque in amore delicias parum elegantes delineet atque perstringat, et fidem ejus suspectam faciat. Suum contra amorem, si secum in gratiam redire velit, nonnisi morte depositum iri, seque in eo continuato mortalium felicissimum putare spondeat. Eminet hoc carmenquum mira affectuum vividissimis coloribus delineatorum varietate, tum orationis cultu exquisitissimo.

CARMEN XIV.

AD REMPUBLICAM.

Sub allegoria navis, rempublicam alloquitur, et a civili bello renovando deterret.

O navis, referent in mare te novi

Fluctus? O quid agis? fortiter occupa
Portum. Nonne vides, ut

Nudum remigio latus,

Et malus celeri saucius Africo

1. O nav. refer. in mare te novi Fluctus? Tune, o navis, iterum te fluctibus in mare referendam committes? iterumne tempestatis periculo in mari te expones? Si ad rempublicam transtuleris, erit: Tene, o respublica, novus furor ad bella civilia abripiet? -quid agis? hæc formula, qua quis,

quam temere agat, secum reputare jubetur, sæpe apud scriptores comicos obvia; sic Pamphilus apud Terent. Andr. I, 1, 107, quum Glycerium suam imprudentius ad rogi flammam

5

accessisse vidisset: « Mea Glycerium, inquit, quid agis? cur te is perditum?»>

fortiter, summa virium contentione hoc age, ut portum occupes, adeoque in tuto tranquilloque loco sis.

4. Ut Nudum remig. lat. ut navis latus remorum ordine denudatum sit, ut remis, fractis illis et perditis, navis careat.

5. Saucius, h. e. læsus, laceratus ; imitatus est Nostrum Claud. de Cons. Honor. VI, v. 135 seqq. «Scissis velorum debilis alis, Orba gubernaclis,

Antennæque gemant? ac sine funibus

Vix durare carinæ

Possint imperiosius

Equor? Non tibi sunt integra lintea,

Non Di, quos iterum pressa voces malo; Quamvis Pontica pinus,

Silvæ filia nobilis,

Jactes et genus, et nomen inutile.

-

-ac

antennis saucia fractis, Ludibrium pelagi vento jactatur et unda. » gemant, h. e. stridorem edant. sine funibus, etc. atque ut carina, funibus (h. e. navis retinaculis, ancoris) privata, vix sævi maris impetum sustinere possit. - carina (pluralis ex more poetarum pro singulari), h. e. navis alveus, unde retinacula demittuntur, sive ancora jaciuntur. durare, perferre, tolerare æquor, ut in Virg. Æneid. VIII, 577, durare laborem.-imperiosius, quod in navem nimis crudele imperium exercet eam hinc inde jactando.

9. Lintea, h. e. vela. Non Di, intellige deos tutelares, quorum simulacra in puppe cum ara collocari solebant; diversum autem ab hac tutela navis (ut proprie vocabatur illud deorum tutelarium in puppe sacrarium) fuit apánμov, insigne, quod, super rostro navis in prora appictum, vel dei cujusdam, vel animalis, vel alius rei imaginem repræsentabat, unde ipsi navi nomen indi solebat; cf. D. Heins. et Drakenb. ad Sil. Ital. XIV, 84, et Pet. Burm. ad Petr. c. 105. - Similiter autem de navis diis tutelaribus tempestate dejectis Pers. VI, 30 « Jacet ipse in litore, et una

[ocr errors]

ΙΟ

[ocr errors]

pressa, - malo,

Ingentes de puppe dei. »> h. e. oppressa, deprensa. tempestate. Cæterum poetam horum deorum tutelarium, de nave tempestatis vi dejectorum, commemoratione, ad deos, ob bella civilia a Romanis aversos, respexisse sponte apparet.

11. Quamvis Pontica pinus, etc. Sensus quamvis tu, ex Ponticæ silvæ pinu fabricata, originis tuæ gloria et nobilitate nitaris, vana scilicet illa, et nihil plane utilitatis ad salutem tuam allatura. Pontica pinus. Naves enim, e ligno quod in pinifera Ponti regione natum erat confecta, in optimis nobilissimisque habebantur; cf. Catull. IV, 9. — Silv. fil, nob. h. e. arbor in silva nobili prognata; arbores enim, quia stirpem suam propagare dicuntur, tam matrum (Virg. Georg. II, 19: « Parnasia laurus Parva sub ingenti matris se subjicit umbra ») quam filiarum (Mart. XIV, 90: « Non sum Mauræ filia silvæ ») nomine a poetis insigniuntur. genus, h. e. stirpis nobilitatem; sic Phaselus apud Catull. I. I, v. 15, « se ultima ex origine in cacumine Cytori stetisse » ait. -nomen, h. e. gloriam ; inutile, epitheton tam imagini, quam rei, per

[ocr errors]

Nil pictis timidus navita puppibus Fidit. Tu, nisi ventis

Debes ludibrium, cave : Nuper sollicitum quæ mihi tædium, Nunc desiderium curaque non levis,

imaginem express, accommodatissimum ; quemadmodum, poeta vult dicere, tibi, o navis, si iterum tempestatis in mari periculum subieris, nihil ligni, ex quo fabricata es, proderit nobilitas, ita nec Romanis, bella civilia redintegrare ausis, nobilissima gentis suæ, a Marte et Venere deductæ, profutura est origo atque gloria. Nil pictis, etc. nexus sententiarum est fere hic: nihil enim juvat in tempestate navis nobilitas, nihil externus navis splendor, in quo timidus nauta nullam omnino ponit fiduciam. pictis, ad externum enim navium splendorem pertinebant picturæ, quibus puppes inprimis decorari solebant. Laudant Senec. Epist. LXXVI : « Navis bona dicitur, non quæ pretiosis coloribus picta est... nec cujus tutela ebore cælata.... sed stabilis et firma. » Hunc Nostri locum imitatus est gallicus scriptor (Voltaire, premier discours en vers sur l'inégalité des conditions) his versibus:

[ocr errors]

Qu'importe, quand l'orage a soulevé « les flots, Que ta poupe soit peinte, « et que ton mât déploie Une voile de « pourpre et des cables de soie ? » — nisi ventis debes ludibr. h. e. nisi ventis, ut iis sis ludibrio, te exponere vis; loquendi ratio : ludibrium alicui debere, h. e. ludibrio alicujus se obnoxium facere, conformata esse videtur ad exemplum græcæ locutionis:

15

ἔφλειν vel ὀφλισκάνειν γέλωτα, apud Aristoph. Nub. 1031. Euripid. Med. 1049, risum debere, h. e. risui se obnoxium offerre, se ipsum deridendum propinare.

16. Nuper sollicitum quæ mihi, etc. Sensus: o navis, quæ nuper in naufragii periculo mihi sollicitudini eras atque tædio, nunc vero, servata nempe ab interitu, voluptati et magnæ curæ, vites, quæso, maris loca navigationi infestissima. Hæc extrema sententia paulo apertius prodit animum poetæ, hæc fere expressuri: o respublica, quæ nuper, bellis civilibus sævientibus, creabas mihi sollicitudinem atque tædium nunc vero, reducto otio, et desiderio tui renovato, vel maxime mihi curæ cordique es, cave ne, motis de integro bellis civilibus, præceps ruas in perniciem.—desiderium non solum de rerum amissarum dolore dicitur, sed et de vividissimo affectu quo rem aliquam prosequimur. Sic Catull. II, 8, Lesbiam desiderium nitens vocat, et Cic. ad Div. XIV, 2 : << voluntas est quæ quid cum ratione desiderat. » Interfusa, etc. Vites æquora fusa, labentia inter Cycladas, h. e. vites scopulos qui tibi naufragium minantur. Mare enim quod ambit Cycladas, mare Ægeum, hic pro quovis mari ponitur, nec sine delectu, quod et per se procellosum et propter vada et scopulos est periculosissimum.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

ANALYSIS. Quum Romani magna illa, quam jam per bella civilia experti fuerant, calamitate se deterreri non paterentur, quin nova de iis redintegrandis agitarent consilia, Horatius, labefactatum reipublicæ statum cum male affecta et lacerata nave comparans, ab isto furore eos revocare studet. Navem igitur, quam, licet tempestate fractam, tamen novum per mare iter nunc molientem, oculis suis observari fingit, alloquitur, eamque, ne in hoc temerario iterum se mari periculoso committendi consilio persistat, sed ad damna potius, quæ perpessa sit, reparanda otio et securitate in portu perfruatur, diligenter singulas, quibus laboret, partes secum reputare jubet. Jam vero quum ipsius reipublicæ consulto, ne forte sibi conflaret invidiam, nullam in toto hoc carmine mentionem injecerit, et institutam navis cum ea comparationem, haud inusitatam sane (cf. infr. II, 7, 18. Cic. ad Div. XII, 25 : « Quam ob rem, mi Quinte, conscende nobiscum, et quidem ad puppim; una navis est jam bonorum omnium ; et IX, 15 : « Sedebamus in puppi », etc. Cf. quæ de republica a potentioribus occupata leguntur in Theognideis, 679 seqq.) lectoribus ad rem, quam in animo habuit, transferendam reliquerit, recte hoc carmen meram allegoriam dixeris. Hinc Quinctil. Instit. Or. VIII, 6, 44: « At allegoria, quam inversionem interpretamur, aliud verbis, aliud sensu ostendit; ac etiam interdum contrarium. Prius, ut: O navis, referent in mare te novi fluctus, etc. totusque etiam ille Horatii locus, quo navim pro republica, fluctuum tempestates pro bellis civilibus, portum pro pace atque concordia dicit. » Extitere tamen, inter quos princeps Muretus, et post hunc T. Faber, Dacierius, Bentleius, etc. qui, quum partim subtilitatem illam, qua poeta singulas navis cum singulis reipublicæ partibus comparaverit, nimiam et putidam esse indicarent, partim, quomodo vv. 17, 18, ad reipublicæ statum accommodari possint, non viderent, haud allegorice, sed proprie hoc carmen interpretandum esse contenderent. Itaque hoc carmen scriptum esse arbitrati sunt in navem, qua poeta post cladem Philippensem, U. C. DCCXIII, cum amicis in Italiam

« PredošláPokračovať »