Obrázky na stránke
PDF
ePub

EXCUDEBAT E. DUVERGER

VIA DE VERNEUil, no 4.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][merged small][merged small][merged small]

PRÆMONITIO NOVI EDITORIS

AD LECTOREM BENEVOLUM.

«

α

NIHIL de Horatio pronuntiandum superesse arbitror, post celeberrimum illud M. F. Quintiliani judicium : a Multo est tersior Lucilio ac purus magis Horatius, et ad « notandos hominum mores præcipuus..... At Lyricorum « idem Horatius fere solus legi dignus; nam et insurgit aliquando, et plenus est jucunditatis et gratiæ; et variis figuris et verbis felicissime audax. » (Instit. Orat. lib. X, c. 1, § 94 et 96.) Nullum tamen invenies Editorem vel Interpretem, qui novis Flaccum laudibus extollere non studeat, glorieturve se de illo commentariis suis bene meritum : multi etiam occurrent querentes de sua ætate, .quod sciolos morosos et vultuosos habeat, qui sæpe turpioris invidiæ stimulis excitati, vel putido arrogantis procaciæ fastu omnia præ se prosternentes, ea calumniari et damnare audent, quæ non legere prius curaverunt, sive lecta nullo modo intellexere.

Ego autem, nullius jurare in verba magistri ab ipso edoctus Horatio, quam in hac editione paranda viam ingressus sim, hodie simplicibus brevibusque verbis tantum explicabo.

In primo hoc volumine occurrent solummodo, cum argumentis et interpretationibus, carmina lyrica, quibus præibunt de metris Horatianis nonnulla e doctissimis commentatoribus excerpta.

In secundo volumine, Satirarum et Epistolarum libri; ac denique Ars Poetica, pari diligentia illustrata.

Tertius demum et ultimus tomus complectetur:

VIII

1o Laborum enarrationem quos ad elucidandum poctam suscepi; nomina ducum præcipuorum quos in commentariis sequutus sum, et sociorum qui in conferendis MSS. lectionibus et mendis plagularum corrigendis fidelem ac religiosam mihi operam navavere;

2o Vitam Q. Horatii Flacci, e Suetonio et aliis scriptoribus desumptam, atque per consulum annos accurate digestam, indicantemque quibus temporibus carmina quæque componi probabiliter debuerint; notam de amicis Horatii; duas odas a Cl. DE VILLOISON, anno 1778, primum apud nos editas, quamvis perperam, ut reor, nostro poetæ adscribantur; varia de Q. Horatio antiquorum et recentiorum testimonia;

3o Notitiam literariam; Elenchum codicum MSS. ad quos adhuc exactus est Flaccus; item variarum editionum versionumque qualibet lingua scriptarum ;

4o Indicem universum, qui nomina, res et verba uno tenore descripta continebit; cujus laboris utilitatem, ne dicam, necessitatem, ita perspectam habeo, ut ipse, quanquam negotiis mille aliis distractus, ex optimis indicibus, alterna vice ad textum collatis, novum ex integro longe auctiorem et emendatiorem conficere voluerim; nec profiteri dubito, nullum ex aliis in manu mihi fuisse (et fuerunt omnes), qui non erroribus scateret, seu male indicatis, seu omissis permultis vocibus, iisque interdum maxime necessariis. Quibus vitiis ne meus laboraret, verba ad unum omnia cum versibus egomet contuli; quæ apud Bentleium diversa in eodem versu occurrunt indigitavi; denique in hoc concinnando eam operam insumpsi, qua in nulla alia re majorem me unquam præstitisse confirmo. Si quid tamen humanitus acciderit, ignoveris, amice lector, meque non incuria saltem nec levitate lapsum memineris. Vale.

N. E. LEMAIRE.

« PredošláPokračovať »