Obrázky na stránke
PDF
ePub

Cunctaturque tamen totique occurrere bello
Ipse cupit, spes nulla datur, sic undique densant
Terrigenae iam signa duces, clamorque, tubaeque
Iamque omnes odere virum, iamque omnia contra
Tela volant: tunc vero amens discrimine tanto,
Quam modo Tartareo galeam Medea veneno
Infectam dederat, ususque armarat in illos,
In medios torsit; conversae protinus hastae.
Qualis ubi attonitos maestae Phrygas annua Matris
Ira, vel exsectos lacerat Bellona comatos;
Haud secus accensus subito Medea cohortes,
Implicat, et miseros agit in sua proelia fratres.
Omnis ibi Aesoniden sterni putat; omnibus ira
Talis erat. Stupet Aeetes ultroque furentes
Ipse viros revocare cupit; sed cuncta iacebant
Agmina, nec quisquam primus ruit, aut super ullus
Linquitur, atque hausit subito sua funera tellus.

396. MEDEA LEAVES HER HOME.

vii, 607-643.

At trepidam in thalamis et iam sua facta paventem
Colchida circa omnes pariter furiaeque minaeque
Patris habent; nec caerulei timor aequoris ultra,
Nec miserae terra ulla procul; quascumque per undas
Ferre fugam, quamcumque cupit iam scandere puppim.
Ultima virgineis tunc flens dedit oscula vittis,
Quosque fugit, complexa toros, crinemque genasque
Ungue per antiqui carpsit vestigia somni,
Atque haec impresso gemuit miseranda cubili:
O mihi. sì profugae genitor nunc ille supremos
Amplexus, Aeeta, dares fletusque videres

Ecce meos! Ne crede, pater, non carior ille est,
Quem sequimur; tumidis utinam simul obruar undis!
Tu, precor, haec longa placidus mox sceptra senecta
Tuta geras, meliorque tibi sit cetera proles.
Dixit, et Haemonio nunquam spernenda marito
Condita letiferis prodit medicamina cistis,
Virgineosque sinus ipsumque monile venenis

Implicat, ac saevum super omnibus addidit ensem.
Inde velut torto Furiarum eiecta flagello
Prosilit; attonito qualis pede prosilit Ino

In freta nec parvi meminit conterrita nati,

Quem tenet; extremum coniux ferit irritus Isthmon.

viii, 1-24.

397. ABSYRTUS URGES HIS MEN TO RECOVER MEDEA.

Absyrtus subita praeceps cum classe parentis
Advehitur, profugis infestam lampada Graiis
Concutiens diramque premens clamore sororem:
Atque, Hanc, o si quis vobis dolor iraque, Colchi,
Accelerate viam, neque enim fugit aequore raptor
Iuppiter, aut falsi sequimur vestigia tauri.
Puppe, nefas, una praedo Phrixea reportat
Vellera; qua libuit, remeat cum virgine; nobis,
O pudor! et muros et stantia tecta reliquit.
Quid mihi deinde satis? nec quaero vellera, nec te
Accipio, germana, datam, nec foederis ulla
Spes erit, aut irae quisquam modus. Inde reverti
Patris ad ora mei tam parvo in tempore fas sit?
Quinquaginta animae me scilicet unaque mersa
Sufficiet placare ratis? te, Graecia fallax,

Persequor atque tuis hunc quasso moenibus ignem ;
Nec tibi digna, soror, desum ad connubia frater;
Primus et ecce fero quatioque hanc lampada vestro
Coniugio; primus celebro dotalia sacra,

Qui potui; patriae veniam da, quaeso, senectae.
Quin omnes alii pariter populique patresque
Mecum adsunt: magni virgo ne regia Solis
Haemonii thalamos adeas despecta mariti,
Tot decuit coisse rates, tot fulgere taedas.

viii, 260-284.

C. SILIUS ITALICUS, 25-101 A. D.

398. JUNO RAISES A CLOUD OF DUST TO CONFOUND THE ROMANS AT CANNE.

At Gradivus atrox remeantis in aethera divae
Abscessu revocat mentes, fusosque per aequor
Ipse manu magna, nebulam circumdatus, acri
Restituit pugnae. Convertunt signa, novamque
Instaurant Itali, versa formidine, caedem.
Cum ventis positus custos, cui flamina carcer
Imperio compressa tenet, caelumque ruentes
Eurique, et Boreae parent, Corique, Notique,
Iunonis precibus, promissa haud parva ferentis,
Regnantem Aetolis Vulturnum in praelia campis
Effrenat. Placet hic irae exitiabilis ultor.
Qui, se postquam Aetnae mersit candente barathro,
Concepitque ignes, et flammea protulit ora,
Evolat horrendo stridore, ac Daunia regna
Perflat, agens caecam glomerato pulvere nubem.
Eripuere oculos aurae, vocemque, manusque:
Vortice arenoso candentes, flebile dictu,
Torquet in ora globos Italum, et bellare maniplis
Iussa laetantur rabie. Tum mole ruinae
Sternuntur tellure et miles et arma tubaeque ;
Atque omnis retro flatu occursante refertur
Lancea, et in tergum Rutulis cadit irritus ictus.
Atque idem flatus Poenorum tela secundant,
Et velut amento contorta hastilia turbo
Adiuvat, ac Tyrias impellit stridulus hastas.
Tum, denso fauces praeclusus pulvere, miles
Ignavam mortem compresso maeret hiatu.

ix, 485-512.

399. JUNO OPENS HANNIBAL'S EYES THAT HE MAY SEE THE GODS RANGED AGAINST HIM.

Quo ruis, o vecors? maioraque bella capessis,
Mortali quam ferre datum? Iuno inquit, et atram
Dimovit nubem, veroque apparuit ore.

Non tibi cum Phrygio res Laurentive colono,
En, age, (namque oculis amota nube parumper,
Cernere cuncta dabo) surgit qua celsus ad auras,
Aspice, montis apex, vocitata palatia regi
Parrhasio plena tenet et resonante pharetra,
Intenditque arcum, et pugnas meditatur Apollo.
At, qua vicinis tollit se collibus altae

Molis Aventinus, viden', ut Latonia virgo
Accensas quatiat Phlegethontis gurgite taedas.
Exsertos avide pugnae nudata lacertos?
Parte alia, cerne, ut saevis Gradivus in armis
Implerit dictum proprio de nomine campum.
Hinc Ianus movet arma manu, movet inde Quirinus,
Quisque suo de colle deus. Sed enim aspice, quantus
Aegida commoveat nimbos flammasque vomentem
Iuppiter, et quantis pascat ferus ignibus iras.
Huc vultus flecte, atque aude spectare Tonantem,
Quas hiemes, quantos concussu vertice cernis
Sub nutu tonitrus. Oculis qui fulgurat ignis!
Cede deis tandem, et Titania desine bella.

xii, 703-725.

400. SCIPIO ON THE BATTLE-FIELD.

Omnia ductor

Magna adeo Ausonius maiori mole premebat.
Ut Phoebe stellas, ut fratris lumina Phoeben
Exsuperant, montesque Atlas, et flumina Nilus,
Ut pater Oceanus Neptunia caerula vincit.
Vallantem castra (obscuro nam vesper Olympo
Fundere non aequam trepidanti coeperat umbram)
Aggreditur Latius rector, subitoque tumultu

Caeduntur passim coepti munimina valli
Imperfecta. Super centexere herbida lapsos
Pondera, et in tumuli concessit caespes honorem.
Vix uni mens digna viro, novisse minores
Quam deceat, pretiumque operis sit tradere famae.
Cantaber ingenio membrorum et mole timeri
Vel nudus telis poterat Larus. Hic fera gentis
More securigera miscebat proelia dextra.
Et, quanquam fundi se circum pulsa videret
Agmina, deleta gentilis pube catervae,

Caesorum implebat solus loca: seu foret hostis
Comminus, expleri gaudebat vulnera frontis
Adversae: seu laeva acies in bella vocaret,
Obliquo telum reflexum Marte rotabat.
At, cum pone ferox aversi in terga veniret
Victor, nil trepidans retro iactare bipennem
Callebat, nulla belli non parte timendus.

xvi, 33-57.

P. PAPINIUS STATIUS, 45-96 A. D.

401. STATIUS RECEIVES AN INVITATION TO DINE WITH DOMITIAN.

Regia Sidoniae convivia laudat Elisae,

Qui magnum Aeneam Laurentibus intulit arvis:
Alcinoique dapes mansuro carmine monstrat
Aequore qui lento reducem consumpsit Ulixen:
Ast ego, cui sacrae Caesar nova gaudia cenae
Nunc primum, dominaque dedit consurgere mensa,
Qua celebrem mea vota lyra, quas solvere grates
Sufficiam? non, si pariter mihi vertice laeto
Nectat adoratas et Smyrna et Mantua lauros,
Digna loquar. Mediis videor discumbere in astris
Cum Iove et Iliaca porrectum sumere dextra
Immortale merum: steriles transmisimus annos;

« PredošláPokračovať »