Obrázky na stránke
PDF
ePub

calamitosum. At ex agricolis et viri fortissimi et milites strenuissimi gignuntur, maximeque pius quaestus stabilissimusque consequitur, minimeque invidiosus: minimeque male cogitantes sunt, qui in eo studio occupati sunt.

R. R., i.

49. PORTRAIT OF A GOOD STEWARD.

Feriae

Haec erunt vilici officia. Disciplina bona utatur. serventur. Alieno manum abstineat. Sua servet diligenter. Litibus familiae supersedeat. Si quis quid deliquerit, pro noxa bono modo vindicet. Familiae male ne sit, ne algeat, ne esuriat ; opere bene exerceat: facilius malo et alieno prohibebit. Vilicus si nolet male facere, non faciet. Si passus erit, dominus impune ne sinat esse. Pro beneficio gratiam referat, ut aliis recte facere libeat. Vilicus ne sit ambulator, sobrius siet semper, ad cenam ne quo eat. Familiam exerceat: consideret, quae dominus imperaverit, fiant. Ne plus censeat sapere se, quam dominum. Amicos domini, eos habeat sibi amicos. Cui iussus siet, auscultet. Rem divinam nisi compitalibus in compito aut in foco ne faciat. Iniussu domini credat nemini. Quod dominus crediderit, exigat. Satui semen, cibaria, far, vinum, oleum mutuum dederit nemini. Duas aut tres familias habeat, unde utendo roget, et quibus det: praeterea nemini. Rationem cum domino crebro putet. Operarium, mercenarium politorem diutius eundem ne habeat die. Ne quid emisse velit insciente domino, ne quid dominum celavisse velit. Parasitum ne quem habeat. Haruspicem, augurem, hariolum, chaldaeum ne quem consuluisse velit. Segetem ne defrudet: nam id infelix est. Opus rusticum omne curet uti sciat facere, et id faciat saepe, dum ne lassus fiat. Si fecerit, scribet in mente familiae quid siet, et illi animo aequiore facient. Si hoc faciet, minus libebit ambulare, et valebit rectius, et dormibit libentius. Primus cubitu surgat: postremus cubitum eat. Prius villam videat clausa uti siet, et uti suo quisque loco cubet, et uti iumenta pabulum habeant. Boves maxima diligentia curatos habeto. Bubulcis obsequitor, partim, quo libentius boves curent.

R. R., v.

50. PORTRAIT OF THE STEWARD'S WIFE.

Vilicae quae sunt officia, curato faciat. Si eam tibi dederit dominus uxorem, ea esto contentus. Ea te metuat. Facito ne nimium luxuriosa siet. Vicinas aliasque mulieres quam minimum utatur; neve domum, neve ad sese recipiat. Ad cenam nequo eat, neve ambulatrix siet. Rem divinam ni faciat, neve mandet, qui pro ea faciat, iniussu domini aut dominae. Scito dominum pro tota familia rem divinam facere. Munda siet. Villam conversam mundamque habeat. Focum purum circumversum quotidie, priusquam cubitum eat, habeat. Kalendis, Idibus, Nonis, festus dies cum erit, coronam in focum indat. Per eosdemque dies Lari familiari pro copia supplicet. Cibum tibi et familiae curet uti coctum habeat. Gallinas multas, et ova uti habeat. Pira arida, sorba, ficos, uvas passas, sorba in sapa, et pira, et uvas in doliis, et mala struthea; uvas in vinaceis, et in urceis, in terra obrutas; et nuces Praenestinas recentes in urceo in terra obrutas habeat. Mala Scantiana in doliis, et alia, quae Haec omnia quotannis diligenter uti condita habeat. Farinam bonam, et far subtile sciat facere.

condi solent, et silvatica.

R. R., cxliii.

51. A VINDICATION OF HIS PUBLIC LIFE.

Iussi caudicem proferri, ubi mea oratio scripta erat de ea re quod sponsionem feceram cum M. Cornelio. Tabulae prolatae. Maiorum benefacta perlecta, deinde quae ego pro re publica fecissem leguntur: ubi id utrumque perlectum est, deinde scriptum erat in oratione nunquam ego pecuniam neque meam neque sociorum per ambitionem dilargitus sum.' Attat, noli noli peribere, inquam, istud, nolunt audire. Deinde recitavit 'nunquam praefectos per sociorum vestrorum oppida imposivi, qui eorum bona liberos diriperent.' Istud quoque dele, nolunt audire. Recita porro. Nunquam ego praedam neque quod de hostibus captum esset, neque manubias inter pauculos amicos meos divisi, ut illis eriperem qui cepissent.' Istuc quoque dele, nihil minus volunt dici, non opus est recitato. Nunquam ego evectionem datavi, quo amici mei per symbolos pecunias magnas

caperent.' Perge istuc quoque uti cum maxime delere. Nunquam ego argentum pro vino congiario inter apparitores atque amicos meos disdidi, neque eos malo publico divites feci.' Enim vero usque istuc ad lignum dele. Videris, quo loco res publica siet, uti quod rei publicae bene fecissem, unde gratiam capiebam, nunc idem illud memorare non audeo, ne invidiae siet: ita inductum est male facere impoene, bene facere non impoene licere.

Or. de Sumptu Suo, ap. Front., Ep. ad Ant., i, 2, p. 99, Naber.

52. AN INSOLENT NOBLE.

Dixit, a decemviris parum sibi bene cibaria curata esse, iussit vestimenta detrahi, atque flagro caedi. Decemviros Bruttiani verberavere, videre multi mortales. Quis hanc contumeliam, quis hoc imperium, quis hanc servitutem ferre potest? Nemo hoc rex ausus est facere: eane fieri bonis, bono genere gnatis, boni consulitis? Ubi societas? Ubi fides maiorum? Insignitas iniurias, plagas, verbera, vibices, eos dolores atque carnificinas per dedecus atque maximam contumeliam, inspectantibus popularibus suis atque multis mortalibus, te facere ausum esse? Sed quantum luctum quantumque gemitum, quid lacrumarum quantumque fletum factum audivi! Servi iniurias nimis aegre ferunt. Quid illos, bono genere gnatos, magna virtute praeditos, opinamini animi habuisse atque habituros, dum vivent? Or. in Thermum, ap. Gell., X, iii, 7.

53. SPEECH ON BEHALF OF THE RHODIANS.

Scio solere plerisque hominibus in rebus secundis atque prolixis atque prosperis animum excellere, atque superbiam atque ferociam augescere atque crescere. Quod mihi nunc magnae curae est, quod haec res tam secunde processerit, ne quid in consulendo advorsi eveniat, quod nostras secundas res confutet, neve haec laetitia nimis luxuriose eveniat. Advorsae res edomant et docent, quid opus sit facto, secundae res laetitia transversum trudere solent a recte consulendo atque intelligendo. Quo maiore opere dico suadeoque, uti haec res aliquot dies proferatur, dum ex tanto gaudio in potestatem nostrum redeamus.

Atque ego quidem arbitror, Rhodienses noluisse, nos ita depugnare, uti depugnatum est, neque regem Persen vicisse. Non Rhodienses modo id noluere, sed multos populos atque multas nationes idem noluisse arbitror. Atque haud scio an partim eorum fuerint, qui non nostrae contumeliae causa id noluerint evenire: sed enim id metuere si nemo esset homo, quem vereremur, quodque luberet faceremus, ne sub solo imperio nostro in servitute nostra essent; libertatis suae causa in ea sententia fuisse arbitror. Atque Rhodienses tamen Persen publice numquam adiuvere. Cogitate, quanto nos inter nos privatim cautius facimus. Nam unus quisque nostrum, si quis advorsus rem suam quid fieri arbitratur, summa vi contra nititur, ne advorsus eam fiat; quod illi tamen perpessi.

Ea nunc derepente tanta nos beneficia ultro citroque tantamque amicitiam relinquemus? Quod illos dicimus voluisse facere, id nos priores facere occupabimus? Qui acerrime advorsus eos dicit, ita dicit, hosteis voluisse fieri. Ecquis est tandem quivostrorum, quod ad sese attineat, aequum censeat, poenas dare ob eam rem, quod arguatur male facere voluisse? Nemo, opinor: nam ego, quod ad me attinet, nolim. Quid nunc? Ecqua tandem lex est tam acerba, quae dicat: si quis illud facere voluerit, mille minus midium familiae, mulcta esto. Si quis plus quingenta iugere habere voluerit, tanta poena esto, et si quis maiorem pecuum numerum habere voluerit, tantum danına esto. Atqui nos omnia plura habere volumus, et id nobis impune est. Sed si honorem non aequum est haberi ob eam rem quod bene facere voluisse quis dicit, neque fecit tamen: Rhodiensibus male erit, non quod male fecerunt, sed quia voluisse dicuntur facere? Rhodienses superbos esse aiunt, id obiectantes, quod mihi aut liberis meis minime dici velim. Sint sane superbi. Quid id ad nos attinet? Idne irascimini, si quis superbior est quam nos?

Ap. Gell., VII, iii.

54. NON POSSUM FERRE, QUIRITES, GRAECAM URBEM.'

Dicam de istis Graecis suo loco, Marce fili, quid Athenis exquisitum habeam, et quod bonum sit illorum litteras inspicere, non perdiscere. Vincam nequissimum et indocile esse genus

illorum. Et hoc puta vatem dixisse, quandoque ista gens suas litteras dabit omnia corrumpet, tum etiam magis, si medicos suos huc mittet. Iurarunt inter se barbaros necare omnes medicina, sed hoc ipsum mercede facient, ut fides iis sit et facile. disperdant. Nos quoque dictitant barbaros et spurcius nos quam alios Opico appellatione foedant. Interdixi tibi de medicis. Ap. Plin., N. H., XXIX, vii, 14.

STATIUS CAECILIUS, 219-166 B. C.

55. A HENPECKED MAN.

Is démum miser est, qui aérumnam suám nequit
Occultare. Férre ita me uxor ét forma et factís facit,
Ét si taceam, támen indicium. Quaé, nisi dotem, ómnia
Quae nólis habét: qui sapít de me díscet.

Quí quasi ad hostis cáptus liber sérvio salva úrbe atque arce.
Dum éius mortem inhio, égomet vivo ínter vivos mórtuus.
Án quae mihi quidquíd placet, eo prívat, servatám velim ?
Éa me clam se cúm mea ancilla aít consuetum, id me árguit:
Íta plorando orándo instando atque óbiurgando me óptudit

Eam utí venderém. Nunc credo ínter suás
Aequális, cognátas sermónem serít :

'Quís vostrarúm fuit íntegra aetátula
Quae hóc idem a viro

Ímpetrarít suo, quód ego anus modo

Efféci pelice út meum privarém virum?'

Haec erunt concília hic hodie; dífferor sermóne misere.

Plocium, fr., ap. Gell., II, xxiii, 4.

56. OLD AGE.

Edepól, senectus, sí nil quidquam aliúd viti
Appórtes tecum quom ádvenis, unum id sat est,
Quod diú vivendo múlta, quae non vólt, videt.

Plocium, fr., ap. Cic., Cat. Mai. viii.

« PredošláPokračovať »