Quintus Horatius Flaccus

Predný obal
Bell and Daldy, 1855 - 261 strán (strany)
 

Čo hovoria ostatní - Napísať recenziu

Na obvyklých miestach sme nenašli žiadne recenzie.

Iné vydania - Zobraziť všetky

Populárne pasáže

Strana 86 - EXEGI monumentum aere perennius Regalique situ pyramidum altius, Quod non imber edax, non Aquilo impotens Possit diruere aut innumerabilis Annorum series et fuga temporum. Non omnis moriar, multaque pars mei Vitabit Libitinam. Usque ego postera Crescam laude recens, dum Capitolium Scandet cum tacita Virgine pontifex.
Strana 55 - JUSTUM et tenacem propositi virum Non civium ardor prava jubentium, Non vultus instantis tyranni Mente quatit solida, neque Auster, Dux inquieti turbidus Adriae, 5 Nee fulminantis magna manus Jovis : Si fractus illabatur orbis, * Impavidum ferient ruinae.
Strana 48 - NON ebur neque aureum Mea renidet in domo lacunar, Non trabes' Hymettiae Premunt columnas ultima recisas Africa...
Strana 196 - Vive, vale. Si quid novisti rectius istis Candidus imperti ; si non his utere mecum.
Strana 98 - NE forte credas interitura quae Longe sonantem natus ad Aufidum Non ante vulgatas per artes Verba loquor socianda chordis : Non si priores Maeonius tenet Sedes Homerus Pindaricae latent Ceaeque et Alcaei minaces Stesichorique graves Camenae : Nec si quid olim lusit Anacreon Delevit aetas ; spirat adhuc amor Vivuntque commissi calores Aeoliae fidibus puellae.
Strana 234 - Prima cadunt : ita verborum vetus intent aetas, Et juvenum ritu florent modo nata vigentque. Debemur morti nos nostraque ; sive receptus Terra Neptunus classes aquilonibus arcet, Regis opus, sterilisve diu palus aptaque remis Vicinas urbes alit et grave sentit aratrum, Seu cursum mutavit iniquum frugibus amnis Doctus iter melius, mortalia facta peribunt, Nedum sermonum stet honos et gratia vivax.
Strana 238 - Mox etiam agrestes Satyros nudavit, et asper Incolumi gravitate jocum tentavit : eo quod Illecebris erat et grata novitate morandus Spectator functusque sacris et potus et exlex.
Strana 236 - Non fumum ex fulgore, sed ex fumo dare lucem Cogitat, ut speciosa dehinc miracula promat, 145 Antiphaten Scyllamque et cum Cyclope Charybdin ; Nec reditum Diomedis ab interitu Meleagri, Nec gemino bellum Trojanum orditur ab ovo; Semper ad eventum festinat et in medias res, Non secus ac notas, auditorem rapit, et quae...
Strana 151 - Satureiano vectari rura caballo, sed quod eram narro. respondes, ut tuus est mos, 60 pauca: abeo; et revocas nono post mense iubesque esse in amicorum numero. magnum hoc ego duco quod placui tibi, qui turpi secernis honestum, non patre praeclaro, sed vita et pectore puro.

Bibliografické informácie