Picenis cedunt pomis Tiburtia succo;
Nam facie praestant. Venucula convenit ollis ; Rectius Albanam fumo duraveris uvam.
Hanc ego cum malis, ego faecem primus et allec, Primus et invenior piper album cum sale nigro Incretum puris circumposuisse catillis. Immane est vitium dare millia terna macello Angustoque vagos pisces urgere catino. Magna movet stomacho fastidia, seu puer unctis Tractavit calicem manibus dum furta ligurit ; Sive gravis veteri craterae limus adhaesit. Vilibus in scopis, in mappis, in scobe quantus Consistit sumptus? Neglectis flagitium ingens. Ten lapides varios lutulenta radere palma Et Tyrias dare circum inluta toralia vestes, Oblitum quanto curam sumptumque minorem Haec habeant tanto reprehendi justius illis Quae nisi divitibus nequeant contingere mensis?" "Docte Cati, per amicitiam divosque rogatus, Ducere me auditum perges quocunque memento. Nam quamvis memori referas mihi pectore cuncta, Non tamen interpres tantundem juveris. Adde Vultum habitumque hominis, quem tu vidisse beatus Non magni pendis quia contigit; at mihi cura Non mediocris inest, fontes ut adire remotos Atque haurire quearn vitae praecepta beatae."
"Hoc quoque, Tiresia, praeter narrata petenti Responde, quibus amissas reparare queam res Artibus atque modis. Quid rides ?" "Jamne doloso Non satis est Ithacam revehi patriosque penates Adspicere?" "O nulli quidquam mentite, vides ut Nudus inopsque domum redeam, te vate, neque illic Aut apotheca procis intacta est aut pecus; atqui
Et genus et virtus nisi cum re vilior alga est." "Quando pauperiem, missis ambagibus, horres, Accipe qua ratione queas ditescere. Turdus Sive aliud privum dabitur tibi, devolet illuc Res ubi magna nitet domino sene; dulcia poma Et quoscunque feret cultus tibi fundus honores Ante Larem gustet venerabilior Lare dives; Qui quamvis perjurus erit, sine gente, cruentus Sanguine fraterno, fugitivus, ne tamen illi Tu comes exterior si postulet ire recuses."
"Utne tegam spurco Damae latus? Haud ita Trojae Me gessi certans semper melioribus.”
Pauper eris." "Fortem hoc animum tolerare jubebo; 20 Et quondam majora tuli. Tu protinus unde Divitias aerisque ruam dic, augur, acervos."
“Dixi equidem et dico: captes astutus ubique Testamenta senum, neu, si vafer unus et alter Insidiatorem praeroso fugerit hamo, Aut spem deponas aut artem illusus omittas. Magna minorve foro si res certabitur olim, Vivet uter locuples sine natis, improbus, ultro Qui meliorem audax vocet in jus, illius esto Defensor; fama civem causaque priorem Sperne, domi si natus erit fecundave conjux.
'Quinte,' puta, aut 'Publi,' (gaudent praenomine molles Auriculae) 'tibi me virtus tua fecit amicum; Jus anceps novi, causas defendere possum ; Eripiet quivis oculos citius mihi, quam te
Contemptum cassa nuce pauperet; haec mea cura est, Ne quid tu perdas neu sis jocus.' Ire domum atque Pelliculam curare jube; fi cognitor; ipse
Persta atque obdura, seu rubra Canicula findet Infantes statuas, seu pingui tentus omaso Furius hibernas cana nive conspuet Alpes.
Nonne vides, aliquis cubito stantem prope tangens Inquiet, ut patiens, ut amicis aptus, ut acer?
Plures adnabunt thunni et cetaria crescent. Si cui praeterea validus male filius in re Praeclara sublatus aletur, ne manifestum Caelibis obsequium nudet te, leniter in spem Adrepe officiosus, ut et scribare secundus Heres et, si quis casus puerum egerit Orco, In vacuum venias: perraro haec alea fallit. Qui testamentum tradet tibi cunque legendum, Abnuere et tabulas a te removere memento, Sic tamen ut limis rapias quid prima secundo Cera velit versu; solus multisne coheres, Veloci percurre oculo. Plerumque recoctus Scriba ex quinqueviro corvum deludet hiantem, Captatorque dabit risus Nasica Corano."
"Num furis? an prudens ludis me obscura canendo?" “O Laërtiade, quidquid dicam aut erit aut non : Divinare etenim magnus mihi donat Apollo." "Quid tamen ista velit sibi fabula, si licet, ede." "Tempore quo juvenis Parthis horrendus, ab alto Demissum genus Aenea, tellure marique Magnus erit, forti nubet procera Corano Filia Nasicae metuentis reddere soldum.
Tum gener hoc faciet: tabulas socero dabit atque Ut legat orabit; multum Nasica negatas Accipiet tandem et tacitus leget, invenietque Nil sibi legatum praeter plorare suisque. Illud ad haec jubeo: mulier si forte dolosa Libertusve senem delirum temperet, illis Accedas socius; laudes, lauderis ut absens. Adjuvat hoc quoque, sed vincit longe prius ipsum Expugnare caput. Scribet mala carmina vecors : Laudato. Scortator erit: cave te roget; ultro Penelopam facilis potiori trade." "Putasne? Perduci poterit tam frugi tamque pudica, Quam nequiere proci recto depellere cursu ?" "Venit enim magnum donandi parca juventus, Nec tantum veneris, quantum studiosa culinae.
Sic tibi Penelope frugi est, quae si semel uno De sene gustarit tecum partita lucellum, Ut canis a corio nunquam absterrebitur uncto.
Me sene quod dicam factum est: anus improba Thebis Ex testamento sic est elata: cadaver
Unctum oleo largo nudis humeris tulit heres, Scilicet elabi si posset mortua; credo Quod nimium institerat viventi. Cautus adito: Neu desis operae neve immoderatus abundes. Difficilem et morosum offendet garrulus ultro; Non etiam sileas. Davus sis comicus atque Stes capite obstipo, multum similis metuenti. Obsequio grassare; mone, si increbuit aura, Cautus uti velut carum caput; extrahe turba Oppositis humeris; aurem substringe loquaci. Importunus amat laudari; donec Ohe jam! Ad caelum manibus sublatis dixerit, urge, Crescentem tumidis infla sermonibus utrem. Cum te servitio longo curaque levarit,
Et certum vigilans, QUARTAE SIT PARTIS ULIXES,
Audieris, HERES: 'Ergo nunc Dama sodalis
Sparge subinde, et, si paulum potes, illacrimare: est
Nusquam est? Unde mihi tam fortem tamque fidelem?'
Gaudia prodentem vultum celare. Sepulcrum
Permissum arbitrio sine sordibus exstrue; funus
Egregie factum laudet vicinia. Si quis
Forte coheredum senior male tussiet, huic tu Dic, ex parte tua seu fundi sive domus sit
Emptor, gaudentem nummo te addicere. Sed me Imperiosa trahit Proserpina; vive valeque."
Hoc erat in votis: modus agri non ita magnus, Hortus ubi et tecto vicinus jugis aquae fons Et paulum silvae super his foret. Auctius atque
Di melius fecere. Bene est. Nil amplius oro, Maia nate, nisi ut propria haec mihi munera faxis. Si neque majorem feci ratione mala rem
Nec sum facturus vitio culpave minorem ;
Si veneror stultus nihil horum: O si angulus ille Proximus accedat qui nunc denormat agellum! O si urnam argenti fors quae mihi monstret, ut illi Thesauro invento qui mercenarius agrum
Illum ipsum mercatus aravit, dives amico
Hercule!' si quod adest gratum juvat, hac prece te oro: Pingue pecus domino facias et cetera praeter Ingenium, utque soles custos mihi maximus adsis. Ergo ubi me in montes et in arcem ex urbe removi, Quid prius illustrem satiris musaque pedestri? Nec mala me ambitio perdit nec plumbeus Auster Auctumnusque gravis, Libitinae quaestus acerbae.
« PredošláPokračovať » |