EPODON LIBER. I. IBIS Liburnis inter alta navium, Paratus omne Caesaris periculum Subire, Maecenas, tuo. Quid nos, quibus te vita sit superstite An hunc laborem mente laturi decet Vel Occidentis usque ad ultimum sinum Roges tuum labore quid juvem meo, Comes minore sum futurus in metu, Qui major absentes habet; 18 Ut assidens implumibus pullis avis Libenter hoc et omne militabitur Pecusve Calabris ante sidus fervidum Lucana mutet pascuis, Neque ut superni villa candens Tusculi Circaea tangat moenia. Satis superque me benignitas tua Ditavit: haud paravero Quod aut avarus ut Chremes terra premam, 34 II. BEATUS ille qui procul negotiis, Solutus omni fenore, Neque excitatur classico miles truci, Ergo aut adulta vitium propagine Aut in reducta valle mugientium Aut pressa puris mella condit amphoris, Ut gaudet insitiva decerpens pira, Libet jacere modo sub antiqua ilice, Fontesque lymphis obstrepunt manantibus, At cum tonantis annus hibernus Jovis Imbres nivesque comparat, Aut trudit acres hinc et hinc multa cane Apros in obstantes plagas, Aut amite levi rara tendit retia, Turdis edacibus dolos, 34 Pavidumque leporem et advenam laqueo gruem Quis non malarum quas amor curas habet Haec inter obliviscitur? Quodsi pudica mulier in partem juvet Sacrum vetustis exstruat lignis focum Claudensque textis cratibus laetum pecus Et horna dulci vina promens dolio Hiems ad hoc vertat mare; Non Afra avis descendat in ventrem meum, Jucundior, quam lecta de pinguissimis Oliva ramis arborum Aut herba lapathi prata amantis et gravi Vel agna festis caesa Terminalibus, Vel haedus ereptus lupo. Has inter epulas ut juvat pastas oves Videre properantes domum, Videre fessos vomerem inversum boves Collo trahentes languido, Positosque vernas, ditis examen domus, Circum renidentes Lares! Haec ubi locutus fenerator Alphius, Jam jam futurus rusticus, Omnem redegit Idibus pecuniam, 70 III. PARENTIS olim si quis impia manu Edit cicutis allium nocentius. O dura messorum ilia! Quid hoc veneni saevit in praecordiis? Incoctus herbis me fefellit? an malas Ut Argonautas praeter omnes candidum Ignota tauris illigaturum juga Hoc delibutis ulta donis pellicem Nec tantus unquam siderum insedit vapor Siticulosae Apuliae, Nec munus humeris efficacis Herculis Inarsit aestuosius. At si quid unquam tale concupiveris, Jocose Maecenas, precor Manum puella savio opponat tuo IV. LUPIS et agnis quanta sortito obtigit, Licet superbus ambules pecunia, 8 |