Q. Horativs Flaccvs, Zväzok 1

Predný obal
W. Engelmann, 1856
0 Recenzie
Recenzie nie sú overované, ale Google kontroluje prítomnosť falošného obsahu a po jeho identifikácii ho odstraňuje

Vyhľadávanie v obsahu knihy

Čo hovoria ostatní - Napísať recenziu

Na obvyklých miestach sme nenašli žiadne recenzie.

Zvolené strany

Iné vydania - Zobraziť všetky

Časté výrazy a frázy

Populárne pasáže

Strana 410 - Fides et Pax et Honos Pudorque Priscus et neglecta redire Virtus Audet, apparetque beata pleno Copia cornu.
Strana 43 - Donee virenti canities abest Morosa. Nunc et campus et areae Lenesque sub noctem susurri Composita repetantur hora ; 20 Nunc et latentis proditor intimo Gratus puellae risus ab angulo Pignusque dereptum lacertis Aut digito male pertinaci.
Strana 334 - Exegi monumentum aere perennius Regalique situ pyramidum altius, Quod non imber edax, non Aquilo impotens Possit diruere aut innumerabilis Annorum series et fuga temporum.
Strana 333 - Pauperiem sine dote quaero. Non est meum, si mugiat Africis Malus procellis, ad miseras preces Decurrere et votis pacisci, Ne Cypriae Tyriaeque merces 60 Addant avaro divitias mari : Tune me biremis praesidio scaphae Tutum per Aegaeos tumultus Aura feret geminusque Pollux.
Strana 369 - Diffugere nives, redeunt iam gramina campis arboribusque comae; mutat terra vices et decrescentia ripas flumina praetereunt; Gratia cum Nymphis geminisque sororibus audet ducere nuda choros. Immortalia ne speres, monet annus et almum quae rapit hora diem: frigora mitescunt Zephyris, ver proterit aestas, interitura simul pomifer autumnus fruges effuderit, et mox bruma recurrit iners.
Strana 408 - Roma si vestrum est opus Iliaeque litus Etruscum tenuere turmae, iussa pars mutare lares et urbem sospite cursu, 40 cui per ardentem sine fraude Troiam castus Aeneas patriae superstes liberum munivit iter, daturus plura relictis: di, probos mores docili iuventae, 45 di, senectuti placidae quietem, Romulae genti date remque prolemque et decus omne.
Strana 294 - QUANTUM distet ab Inacho Codrus pro patria non timidus mori, Narras, et genus Aeaci, Et pugnata sacro bella sub Ilio : Quo Chium pretio cadum Mercemur, quis aquam temperet ignibus, Quo praebente domum, et quota Pelignis caream frigoribus, taces.
Strana 144 - Motum ex Metello consule civicum Bellique causas et vitia et modos Ludumque Fortunae gravesque Principum amicitias et arma Nondum expiatis uncta cruoribus, 5 Periculosae plenum opus aleae, Tractas et incedis per ignes Suppositos cineri doloso.
Strana 224 - Angustam amice pauperiem pati robustus acri militia puer condiscat et Parthos ferocis uexet eques metuendus hasta uitamque sub diuo et trepidis agat 5 in rebus, ilium ex moenibus hosticis matrona bellantis tyranni prospiciens et adulta uirgo suspiret, eheu, ne rudis agminum sponsus lacessat regius asperum 10 tactu leonem, quem cruenta per medias rapit ira caedes.
Strana 329 - Romae. plerumque gratae divitibus vices mundaeque parvo sub lare pauperum cenae sine aulaeis et ostro sollicitam explicuere frontem. iam clarus occultum Andromedae pater ostendit ignem, iam Procyon furit et Stella vesani Leonis, sole dies referente siccos: 20 iam pastor umbras cum grege languido rivumque fessus quaerit et horridi dumeta Silvani, caretque ripa vagis taciturna vends.

Bibliografické informácie