Obrázky na stránke
PDF
ePub

878

15

RS3

185 %

PROLEGOMENA.

I.

DE VITA HORATII A SVETONIO NARRATA.

Vitam Horatii qui est traditurus egregium operis adiumentum habet libellum a Suetonio conscriptum. Nam Suetonius cum in libro quem de uiris in litteris illustribus edidit, etiam Horatium cura sua dignum existimasset, huius laboris bona pars in nonnullis Horatii codicibus ad nostram memoriam perlata est. Quam uitam a Suetonio scriptam esse quamuis non proditum sit ab illo qui negotium excerpendi suscepit, tamen de uero fonte nulla dubitatio iusta. relinquitur. Primum enim ingenium eius opusculi plane conuenit illi, quod in uitis imperatorum, grammaticorum, rhetorum, quorum facta moresque Suetonius posteris tradidit, magni facere solemus, quo pertinet quod fidis fontibus et saepe reconditis diligenter utitur, quod in magna breuitate de praecipuis rebus plane refert, sano iudicio uera segregat a falsis, leuia a solidis, uirtutem merita laude celebrat, quod uitia seuerius notare, interdum supra modum accumulare solet. Haec scribendi uirtus in uita Horatiana cum agnoscitur, tum manum Suetonii indicauit testis non leuis, ad cuius uerba ante tria saecula animum primus aduertit PETRVS NANNIVS (Miscellan. III 2 extr.) ac ueram rei rationem prompte perspexit. Nam Porphyrion scholiasta Horatii ad epistulam Augusto Caesari

inscriptam (Epl. II 1) haec annotauit: apparet hunc librum, ut supra diximus, hortatu Caesaris scriptum esse, cuius rei etiam Suetonius auctor est. Nam apud eum epistola inuenitur Augusti increpantis Horatium, quod non ad se quoque plurima scribat. Atqui epistula quam significauit Porphyrion tota legitur in uita Horatiana. Accedit alter testis. Commentator Cruquianus ad Carm. IIII 1 haec scribit: statuerat Horatius ad tertium usque librum complere opus carminum: uerum tribus libris iam editis ex maximo interuallo hunc quartum scribere compulsus est ab Augusto, ut refert Suetonius in uita Horatii, in laudem priuigni sui Drusi Neronis, qui uictor de Raetis Vindelicis fuerat reuersus. Idem hoc refertur in uita Horatii, nisi quod scholiasta. pro longo interuallo 'maximum' non bene substituit. Etiam Hieronymus, quem in suis ad chronicon Eusebianum additamentis Suetonio usum esse constat, non ex alio fonte ad Olymp. 178 4 sic rettulit: Horatius Flaccus satiricus et lyricus poeta libertino patre Venusi(no) nascitur. Hoc Hieronymus ex principio et fine libelli Suetoniani transcripsit. Suetonii uita tamen non commiscenda est cum illa, quam Porphyrion concinnauit, quod ab eo proditum legimus ad Serm. I 6 41: patre libertino natum esse Horatium et in narratione, quam de uita ipsius habui, ostendi. Haec Porphyrionis narratio' si Suetonii opusculum fuisset, Suetonium pro fide sua ac more bonus scholiasta, non propriam scriptionem, memoraturus erat. Immo Porphyrionis narratio talis fere uidetur fuisse, quales in principio codicum Horatianorum circumferuntur, breues ac steriles et prae Suetonianis opibus plane contemnendae, quarum una opusculo meliori a me (p. XII) subiecta est.

Suetonii uita Horatiana ex uetere codice Blandinio primum edita, mox etiam in aliis nonnullis libris manu scriptis reperta est. Ipsius Blandinii nunc perditi tria exempla typis expressa ad nostra tempora delata sunt. Primum eorum a PETRO NANNIO Alcmariano descriptum et in Miscellaneorum libro III c. 2 editum est. Nannius hoc descripsit Gandaui, cum ob caedem fratri obiectam illuc profectus adiit bibliothecam S. Petri in monte Blandinio' inuenitque 'antiquissimum Horatium'. Ipse de reperto suo (III c. 1) narrat: in ea bibliotheca inueni uitas Horatii plurifariam conscriptas,

sed indoctissime, inter quas tamen una eximia fuit, quae tametsi nullo titulo auctorem suum praeferebat, styli tamen genio satis declarabat, se unum ex libris Suetonii esse. Nannii Miscellaneorum libri decem editi sunt Lugduni Batauorum apud Beringos fr. a. 1548, recepti in Lampadem Gruteri t. I p. 1223—1386. Septem annis post ANTONIVS MVRETVS in Horatio Venetiis a. 1555 edito eandem uitam publicauit atque a se primum euulgari credidit. Mureto dederat Bernardinus Lauredanus, ad hunc transmissam 'e Flandria usque ab Antonio Morillono, antiquorum monumentorum homine studioso, qui eam descripserat ex antiquissimo uolumine, quod Gandaui asseruatur'. Tertium exemplum in lucem prompsit IACOBVS CRVOVIVs in postremis paginis Horatii a se Antverpiae a. 1579 editi cum hac inscriptione: Q. Horatii Flacci uita e uetusto codice Bland. descripta. Haec tria exemplaria in notis criticis edd significaui, dissensum sub nomine auctorum indicaui. Dissentiunt enim in nonnullis, non tantum tamen ut uariis fontibus usi esse dicantur, sed quantum accidit illis qui suum exemplum intentiore cura non descripserunt. Ad eandem uitam lanus Rutgersius in lectionibus Venusinis (Traiecti Batau. 1699) ex codice Puteani filii et ex Regio Parisiensi nonnullas scripturae discrepantias notauit p. 407-413, paucas protulit Carolus Fea ex libro Vaticano reginae Christinae, quem ipse H, ego R nominaui, alias communicauit C. Vanderbourg ex libris Parisinis t. I p. XLVIII sqq., quos litteris ab illo positis (E, q, P), omnes signo 5 indicaui. Duobus in locis quartum addidit Vanderbourg (I). Ad haec subsidia accedit H, h. e. Hispaniensis siue Heinianus noster, qui uitam Suetonii in ultima pagina, sed non sine lacunis, ascriptam habet. In principio idem breuem uitam exhibuit, tum post insertam disputationem de metris Horatianis tertiam suppeditat, illam quam Cruquius tertio loco ex tribus Blandiniis posuit.

II.

SVETONII TRANQVILLI

VITA

HORATII FLACCI.

Horatius Flaccus Venusinus, patre, ut ipse tradit, libertino et exactionum coactore, ut uero creditum est, salsamentario, cum illi quidam in altercatione exprobrasset quotiens ego uidi patrem tuum brachio se emungentem! bello Philippensi excitus a Marco 5 Bruto imperatore tribunus militum meruit; uictisque partibus, uenia impetrata scriptum quaestorium comparauit. ac primo

1. Horatius H Nannius Muretus, etiam Hieronymus: Quintus Horatius Cruquius, quae ipsius est interpolatio. ipse H Nannius Muretus: ipse quidem Cruquius. tradidit HR. 2. exactionum] exauctionum Gesnerus, auctionum R. uero Cruquius et Muretus: uere H Nannius legitur et uere' Rutgersius, fere Casaubonus. est om H. catione exprobrasset H Nannius Muretus: exprobrasset in alterc. Cruquius. quotiens Nannius et Muretus, quociens : quoties Cruquius.

3. in alter

4. brachio] cubito Nannius per errorem. se emungentem H Muretus Cruquius: emungentem Nannius; et pro eo, brachio se immungentem' (emungentem?), legitur emungentem' Rutgersius. tus H, exercitus Puteaneus. 6. questorium H.

philipense H.

exi- . 5. tribunatus HR. partibus bruti H.

1. patre, ut ipse tradit, libertino: Serm. I 6 6 et 45 et 46, Epl. I 20 20. Particulam quidem Cruquius ab interpolando non alienus uidetur inseruisse si tenetur, Suetonius contrario uanoque rumori aliquid tribuit.

2. exactionum: h. e. pecuniarum exigendarum. Rerum significationem (concretam, ut dicunt nostrates) numerus multitudinis praebet. Asinius Pollio ad Ciceronem (ad Famil. X 32): Bulbus quaestor maiore argenti (pondere) coacto de publicis exactionibus, quae uerba Forcellinius laudauit. Horatius patrem breuiter coactorem (Einnehmer) nominat Serm. 16 86, Suetonius exactionum addidit, ut magistratibus officia praestitisse patrem Horatii indicaret. Ego quaestoribus operam dedisse illum existimauerim, et hoc ipsum effecisse conicio, cur Horatius scriptum quaestorium compararet. Gesneri coniectura exauctionum profert uocabulum aliunde non cognitum nec praesenti nota cominendatum. Gesnerus ad fir

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]
« PredošláPokračovať »