Obrázky na stránke
PDF
ePub

Ambustum propriis. Fuerit Lucilius, inquam,
Comis et urbanus, fuerit limatior idem

Quam rudis et Graecis intacti carminis auctor
Quamque poetarum seniorum turba; sed ille,
Si foret hoc nostrum fato delapsus in aevum,
Detereret sibi multa, recideret omne quod ultra
Perfectum traheretur, et in versu faciendo
Saepe caput scaberet vivos et roderet unguis.
Saepe stilum vertas, iterum quae digna legi sint
Scripturus, neque te ut miretur turba labores,
Contentus paucis lectoribus. An tua demens
Vilibus in ludis dictari carmina malis?

Non ego; nam satis est equitem mihi plaudere, ut audax
Contemptis aliis explosa Arbuscula dixit.

Men moveat cimex Pantilius, aut cruciet, quod
Vellicet absentem Demetrius, aut quod ineptus
Fannius Hermogenis laedat conviva Tigelli?
Plotius et Varius, Maecenas Vergiliusque,
Valgius et probet haec Octavius optimus atque
Fuscus et haec utinam Viscorum laudet uterque!
Ambitione relegata te dicere possum,

Pollio, te, Messalla, tuo cum fratre, simulque
Vos, Bibule et Servi, simul bis te, candide Furni,
Compluris alios, doctos ego quos et amicos
Prudens praetereo, quibus haec, sint qualiacumque,
Adridere velim, doliturus, si placeant spe
Deterius nostra. Demetri, teque, Tigelli,
Discipularum inter iubeo plorare cathedras.
I, puer, atque meo citus haec subscribe libello.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

X v. 68 dilapsus et dilatus et delatus | 78 moveat, cimex Pantilius, Bent!. 86 Bibule] Muretus, N. Heinsius: bibuli | 88 sunt (v) [ 91 discipulorum (v)

5

10

15

20

25

SATIRARUM

LIBER SECUNDUS.

I

'Sunt quibus in satira videar nimis acer et ultra
Legem tendere opus, sine nervis altera quidquid
Composui, pars esse putat similisque meorum
Mille die versus deduci

posse. Trebati,

Quid faciam, praescribe.' 'Quiescas.' 'Ne faciam, inquis,
Omnino versus?' 'Aio.' 'Peream male, si non
Optimum erat, verum nequeo dormire.' 'Ter uncti
Transnanto Tiberim somno quibus est opus alto,
Inriguumque mero sub noctem corpus habento;
Aut, si tantus amor scribendi te rapit, aude
Caesaris invicti res dicere, multa laborum
Praemia laturus.' 'Cupidum, pater optime, vires
Deficiunt; neque enim quivis horrentia pilis
Agmina nec fracta pereuntis cuspide Gallos
Aut labentis equo describit volnera Parthi.
'Attamen et iustum poteras et scribere fortem,
Scipiadam, ut sapiens Lucilius.' 'Haud mihi dero,
Cum res ipsa feret; nisi dextro tempore Flacci
Verba per attentam non ibunt Caesaris aurem,
Cui male si palpere, recalcitrat undique tutus.
'Quanto rectius hoc quam tristi laedere versu
Pantolabum scurram Nomentanumque nepotem,
Cum sibi quisque timet, quamquam est intactus, et odit.'
'Quid faciam? Saltat Milonius, ut semel icto
Accessit fervor capiti numerusque lucernis;

I v. 1 uideor (v) | 9 irriguumve Rutgersius Ven. lect. c. XXI p. 361 | 15 describat v describet (v) | 20 Nomentanumue

Castor gaudet equis, ovo prognatus eodem
Pugnis; quot capitum vivunt, totidem studiorum
Milia: me pedibus delectat claudere verba
Lucili ritu, nostrum melioris utroque.
Ille velut fidis arcana sodalibus olim

Credebat libris, neque si male cesserat usquam
Decurrens alio, neque si bene: quo fit, ut omnis
Votiva pateat veluti descripta tabella

30

35

40

Vita senis. Sequor hunc, Lucanus an Apulus, anceps;
Nam Venusinus arat finem sub utrumque colonus,
Missus ad hoc pulsis, vetus est ut fama, Sabellis,
Quo ne per vacuum Romano incurreret hostis,
Sive quod Apula gens seu quod Lucania bellum
Incuteret violenta. Sed hic stilus haud petet ultro
Quemquam animantem et me veluti custodiet ensis
Vagina tectus; quem cur destringere coner
Tutus ab infestis latronibus? O pater et rex
Iuppiter, ut pereat positum robigine telum
Nec quisquam noceat cupido mihi pacis! at ille,
Qui me commorit melius non tangere clamo
Flebit et insignis tota cantabitur urbe.
Cervius iratus leges minitatur et urnam,
Canidia Albuci quibus est inimica venenum,
Grande malum Turius, siquid se iudice certes:
Ut quo quisque valet suspectos terreat utque
Imperet hoc natura potens, sic collige mecum.
Dente lupus, cornu taurus petit: unde, nisi intus
Monstratum? Scaevae vivacem crede nepoti
Matrem; nil faciet sceleris pia dextera mirum,
Ut neque calce lupus quemquam neque dente petit bos -, 55
Sed mala tollet anum vitiato melle cicuta.

Ne longum faciam: seu me tranquilla senectus

Exspectat seu mors atris circumvolat alis,

Dives, inops, Romae seu fors ita iusserit exsul,

45

50

Quisquis erit vitae scribam color.' 'O puer, ut sis 60
Vitalis metuo et maiorum nequis amicus
Frigore te feriat.' 'Quid? cum est Lucilius ausus
Primus in hunc operis componere carmina morem,
Detrahere et pellem, nitidus qua quisque per ora

I v. 31 cesserat] (v): gesserat | um(s.un)quam (v) | 49 siquis (s. si quis) ... certet | 55 petat (v) | 56 male

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Cederet, introrsum turpis, num Laelius et qui
Duxit ab oppressa meritum Carthagine nomen
Ingenio offensi aut laeso doluere Metello
Famosisque Lupo cooperto versibus? atqui
Primores populi arripuit populumque tributim,
Scilicet uni aequus virtuti atque eius amicis.
Quin ubi se a volgo et scaena in secreta remorant
Virtus Scipiadae et mitis sapientia Laeli,

Nugari cum illo et discincti ludere, donec
Decoqueretur holus, soliti. Quidquid sum ego, quamvis
Infra Lucili censum ingeniumque, tamen me
Cum magnis vixisse invita fatebitur usque
Invidia et fragili quaerens inlidere dentem,
Offendet solido, nisi quid tu, docte Trebati,
Dissentis. Equidem nihil hinc diftindere possum.
Sed tamen ut monitus caveas, ne forte negoti
Incutiat tibi quid sanctarum inscitia legum:
Si mala condiderit in quem quis carmina, ius est
Iudiciumque. Esto, siquis mala; sed bona siquis
Iudice condiderit laudatus Caesare? siquis
Opprobriis dignum latraverit, integer ipse?'
'Solventur risu tabulae, tu missus abibis.'

5

10

II

Quae virtus et quanta, boni, sit vivere parvo

Nec meus hic sermo est, sed quae praecepit Ofellus

Rusticus, abnormis sapiens crassaque Minerva
Discite non inter lances mensasque nitentis,

Cum stupet insanis acies fulgcribus et cum
Adelinis falsis animus meliora recusat,

Verum hic impransi mecum disquirite. Cur hoc?'
Dicam, si potero. Male verum examinat omnis
Corruptus iudex. Leporem sectatus equove
Lassus ab indomito - vel, si Romana fatigat

I v. 65 aut 79 hic (v) diffiugere et diffidere | 84 laudatur (v) | 85 lacerauerit (v) | 86 risu] bis VI lepide sane et ingeniose Bergkius philol. 32, 566, sed nimis confidenter cf. anal. ad carm. Hor. hist. II 22, 3

II v. 1 bonis (v) | 2 quem (v) | 3 abnormi | 10-13 vel-disco] duce Heindorfio tanquam parenthesin significavit Kruegerus: v. 12 sq.

Militia adsuetum graecari, seu pila velox
Molliter austerum studio fallente laborem
Seu te discus agit, pete cedentem aera disco
Cum labor extuderit fastidia, siccus, inanis
Sperne cibum vilem, nisi Hymettia mella Falerno
Ne biberis diluta. Foris est promùs et atrum
Defendens piscis hiemat mare: cum sale panis
Latrantem stomachum bene leniet. Unde putas aut
Qui partum? non in caro nidore voluptas
Summa, sed in te ipso est. Tu pulmentaria quaere
Sudando; pinguem vitiis albumque neque ostrea
Nec scarus aut poterit peregrina iuvare lagois.
Vix tamen eripiam, posito pavone velis quin
Hoc potius quam gallina tergere palatum,
Corruptus vanis rerum, quia veneat auro
Rara avis et picta pandat spectacula cauda,
Tamquam ad rem attineat quicquam. Num vesceris ista,
Quam laudas, pluma? cocto num adest honor idem?
Carne tamen quamvis distat nil hac magis illa,
Imparibus formis deceptum te petere esto,

15

20

25

30

Unde datum sentis, lupus hic Tiberinus an alto

Captus hiet? pontisne inter iactatus an amnis
Ostia sub Tusci? Laudas, insane, trilibrem

Mullum, in singula quem minuas pulmenta necesse est.
Ducit te species, video. Quo pertinet ergo

Proceros odisse lupos? quia scilicet illis

35

Maiorem natura modum dedit, his breve pondus.
leiunus raro stomachus volgaria temnit.

'Porrectum magno magnum spectare catino

Vellem' ait Harpyiis gula digna rapacibus. At vos
Praesentes, Austri, coquite horum obsonia. Quamquam
Putet aper rhombusque recens, mala copia quando

40

in unum seu te discus agit studio fallente laborem contraxit H-P (prob. M lect. Hor. p. 705 sq., adn. ed. a. 1879, Ms, Speyero obs. et emend. p. 39 sq.); equidem potius crederem, versum unum addendum quam demendum esse; v. 13 (pete-disco) HVAK | 28 color | 29 quam vis (= Doederleinius, Madvigius adv. crit. I, 102, 1, qui magis pro lance accipiunt post I. A. Schaeferum, G. (Göttlingium?) act. litt. Ien. a. 1827, 215 p. 273), Thortsenium, et quiuis haec v 29 sq.,hanc magis illa i. f. d. te petere esto: secundum Porph. AK | illam | 30 patet | petere! esto: (s. !) et patet. esto. (s. !) al. | 38 [ ]* Bentl. ad a.p. v. 337; [] Ms | rare (v) rari (v) raris (v) | 42 male (v)

« PredošláPokračovať »