Obrázky na stránke
PDF
ePub

45

50

55

60

65

70

75

80

Aegrum sollicitat stomachum, cum rapula plenus
Atque acidas mavolt inulas. Necdum omnis abacta
Pauperies epulis regum; nam vilibus ovis

Nigrisque est oleis hodie locus. Haud ita pridem
Galloni praeconis erat acipensere mensa

Infamis. Quid? tum rhombos minus aequor alebat?
Tutus erat rhombus tutoque ciconia nido,
Donec vos auctor docuit praetorius. Ergo
Siquis nunc mergos suavis edixerit assos,
Parebit pravi docilis Romana iuventus.
Sordidus a tenui victu distabit, Ofello
Iudice; nam frustra vitium vitaveris illud,
Si te alio pravum detorseris. Avidienus,
Cui Canis ex vero ductum cognomen adhaeret,
Quinquennis oleas est et silvestria corna,
Ac nisi mutatum parcit defundere vinum et
Cuius odorem olei nequeas perferre, licebit
Ille repotia, natalis aliosve dierum

Festos albatus celebret, cornu ipse bilibri
Caulibus instillat, veteris non parcus aceti.
Quali igitur victu sapiens utetur et horum
Utrum imitabitur? Hac urget lupus, hac canis, aiunt.
Mundus erit qua non offendat sordibus atque
In neutram partem cultus miser. Hic neque servis,
Albuci senis exemplo, dum munia didit,

Saevus erit nec sic, ut simplex Naevius, unctam
Convivis praebebit aquam; vitium hoc quoque magnum.
Accipe nunc, victus tenuis quae quantaque secum
Adferat. In primis valeas bene; nam variae res
Ut noceant homini, credas, memor illius escae,
Quae simplex olim tibi sederit; at simul assis
Miscueris elixa, simul conchylia turdis,
Dulcia se in bilem vertent stomachoque tumultum
Lenta feret pituita. Vides, ut pallidus omnis
Cena desurgat dubia? quin corpus onustum
Hesternis vitiis animum quoque praegravat una
Atque adfigit humo divinae particulam aurae;
Alter, ubi dicto citius curata sopori

II v. 48 tunc aequora alebant | 50 auctor]: = v. 1. ap. Porph.: uictor 53 distabit] (v): distabat | 55 prauus (v) | Aufidienus (v) Ms | 56 ductum] Ba: dictum 64 canis angit (v) | 65 qui

Porph.

=

Membra dedit, vegetus praescripta ad munia surgit.
Hic tamen ad melius poterit transcurrere quondam,
Sive diem festum rediens advexerit annus

Seu recreare volet tenuatum corpus ubique
Accedent anni, tractari mollius aetas

[ocr errors]

85

Imbecilla volet; tibi quidnam accedet ad istam,
Quam puer et validus praesumis, mollitiem, seu
Dura valetudo inciderit seu tarda senectus?
Rancidum aprum antiqui laudabant, non quia nasus
Illis nullus erat, sed, credo, hac mente, quod hospes 90
Tardius adveniens vitiatum commodius quam

Integrum edax dominus consumeret. Hos utinam inter
Heroas natum tellus me prima tulisset!

Adde

Das aliquid famae, quae carmine gratior aurem
Occupet humanam? grandes rhombi patinaeque
Grande ferunt una cum damno dedecus.
Iratum patruum, vicinos, te tibi iniquum
Et frustra mortis cupidum, cum derit egenti
As, laquei pretium. 'Iure' inquit Trausius istis
Iurgatur verbis; ego vectigalia magna
Divitiasque habeo tribus amplas regibus.' Ergo
Quod superat non est melius quo insumere possis?
Cur eget indignus quisquam te divite? quare
Templa ruunt antiqua deum? cur, improbe, carae
Non aliquid patriae tanto emetiris acervo?
Uni nimirum recte tibi semper erunt res,

O magnus posthac inimicis risus! Uterne
Ad casus dubios fidet sibi certius? hic qui
Pluribns adsuerit mentem corpusque superbum,
An qui contentus parvo metuensque futuri
In pace, ut sapiens, aptarit idonea bello?

Quo magis his credas, puer hunc ego parvus Ofellum
Integris opibus novi non latius usum,

Quam nunc accisis. Videas metato in agello

Cum pecore et gnatis fortem mercede colonum,
'Non ego' narrantem 'temere edi luce profesta
Quicquam praeter holus fumosae cum pede pernae.

[ocr errors]

95

100

105

110

115

II v. 84 ubive Bentl. | 85 et tractari (v) Bentl. | 91 uitiaret | 95 occupet] Ba: occupat humanam : al. | 99 aes Trauius et Tranius etc. | 106 rectae (= Ba) tibi et tibi recte (v) | 108 fidit | 112 puer] (v): puerum

Ac mihi seu longum post tempus venerat hospes
Sive operum vacuo gratus conviva per imbrem
120 Vicinus, bene erat non piscibus urbe petitis,
Sed pullo atque haedo; tum pensilis uva secundas
Et nux ornabat mensas cum duplice ficu;
Post hoc ludus erat culpa potare magistra,
Ac venerata Ceres, ita culmo surgeret alto,
Explicuit vino contractae seria frontis.

125

130

135

Saeviat atque novos moveat fortuna tumultus:
Quantum hinc inminuet? quanto aut ego parcius aut vos,
O pueri, nituistis, ut huc novus incola venit?
Nam propriae telluris erum natura nec illum
Nec me nec quemquam statuit: nos expulit ille,
Illum aut nequities aut vafri inscitia iuris,
Postremum expellet certe vivacior heres.
Nunc ager Umbreni sub nomine, nuper Ofelli
Dictus, erit nulli proprius, sed cedet in usum
Nunc mihi, nunc alii. Quocirca vivite fortes
Fortiaque adversis opponite pectora rebus."

10

III

'Si raro scribes, ut toto non quater anno
Membranam poscas, scriptorum quaeque retexens,
Iratus tibi, quod vini somnique benignus

Nil dignum sermone canas, quid fiet? at ipsis

5 Saturnalibus huc fugisti sobrius.

Ergo

Dic aliquid dignum promissis. Incipe.'

Nil est.

'Culpantur frustra calami inmeritusque laborat
Iratis natus paries dis atque poetis.

Atqui voltus erat multa et praeclara minantis,
Si vacuum tepido cepisset villula tecto.

Quorsum pertinuit stipare Platona Menandro,

II v. 121 tunc 123 culpa] cf. Porph.; Rutgersius Ven. lect. cap. XXII p. 370 sq. cuppa Lambinus cupa ed. Vitemberg. a. 1598; Bentl. Į 127 quanto 129 proprie (v) | 134 dictus erit, nulli al. | erat (v) | 135 aliis (v) | [136] Ms

II v. 1 sic scribis | 4 at] Ba: ab 5.Sobrius ergo al. | 6 'Nil est.' Horatio tribui cum 0. Iaegero Nachlese zu Horaz. Colon. 1887 p. 15: Nil est. al. ad Damasippum referentes Ms) Nil est? M

ante Ms

Eupolin, Archilochum, comites educere tantos?
Invidiam placare paras virtute relicta?

Contemnere miser. Vitanda est improba Siren
Desidia aut quidquid vita meliore parasti

Ponendum aequo animo.' Di te, Damasippe, deaeque
Verum ob consilium donent tonsore.

Sed unde

15

20

Tam bene me nosti? 'Postquam omnis res mea Ianum
Ad medium fracta est, aliena negotia curo,
Excussus propriis; olim nam quaerere amabam,
Quo vafer ille pedes lavisset Sisyphus aere,
Quid sculptum infabre, quid fusum durius esset;
Callidus huic signo ponebam milia centum;
Hortos egregiasque domos mercarier unus
Cum lucro noram: unde frequentia_Mercuriale
Imposuere mihi cognomen compita.

Novi,

Et miror morbi purgatum te illius. Atqui
Emovit veterem mire novus, ut solet, in cor
Traiecto lateris miseri capitisve dolore,

25

30

O bone, ne te

35

Ut lethargicus hic cum fit pugil et medicum urget.
Dum nequid simile huic, esto ut libet.
Frustrere insanis et tu stultique prope omnes,
Siquid Stertinius veri crepat, unde ego mira
Descripsi docilis praecepta haec, tempore quo me
Solatus iussit sapientem pascere barbam
Atque a Fabricio non tristem ponte reverti.
Nam male re gesta cum vellem mittere operto
Me capite in flumen, dexter stelit et cave faxis
Te quicquam indignum. Pudor" inquit "te malus angit,
Insanos qui inter vereare insanus haberi.

сс

40

Primum nam inquiram, quid sit furere; hoc si erit in te
Solo, nil verbi, pereas quin fortiter, addam.

Quem mala stultitia et quemcumque inscitia veri
Caecum agit, insanum Chrysippi porticus et grex

Autumat; haec populos, haec magnos formula reges, 45
Excepto sapiente, tenet. - Nunc accipe, quare
Desipiant omnes aeque ac tu, qui tibi nomen
Insano posuere: velut silvis, ubi passim
Palantis error certo de tramite pellit,

II v. 12 Eupolin Archilocho (v) Bentl. | 27-30 Atqui urget] Damasippo tribuunt al. | 29 capitisve] (v): capitisque 33 uerum | 39 urget

50

55

60

65

70

75

80

85

Ille sinistrorsum, hic dextrorsum abit, unus utrique
Error, sed variis inludit partibus, hoc te

[ocr errors]

Crede modo insanum, nihilo ut sapientior ille,
Qui te deridet, caudam trahat. Est genus unum
Stultitiae nihilum metuenda timentis, ut ignis,
Ut rupes fluviosque in campo obstare queratur;
Alterum et huic varum et nihilo sapientius ignis
Per medios fluviosque ruentis: clamet amica
Mater, honesta soror cum cognatis, pater, uxor
'Hic fossa est ingens, hic rupes maxima: serva!'
Non magis audierit, quam Fufius ebrius olim,
Cum Ilionam edormit, Catienis mille ducentis
'Mater, te adpello' clamantibus. Huic ego volgus
Errori similem cunctum insanire docebo.
Insanit veteres statuas Damasippus emendo:
Integer est mentis Damasippi creditor? Esto.
Accipe quod numquam reddas mihi' si tibi dicam,
Tune insanus eris si acceperis, an magis excors
Reiecta praeda, quam praesens Mercurius fert?
Scribe decem a Nerio: non est satis; adde Cicutae
Nodosi tabulas, centum, mille adde catenas:

Effugiet tamen haec sceleratus vincula Proteus.

Cum rapies in ius malis ridentem alienis,

Fiet aper, modo avis, modo saxum et, cum volet, arbor.
Si male rem gerere insani est, contra bene sani,
Putidius multo cerebrum est, mihi crede, Perelli
Dictantis, quod tu numquam rescribere possis.
Audire atque togam iubeo componere, quisquis
Ambitione mala aut argenti pallet amore,
Quisquis luxuria tristive superstitione

Aut alio mentis morbo calet: huc propius me,
Dum doceo insanire omnis, vos ordine adite.
Danda est ellebori multo pars maxima avaris:
Nescio an Anticyram ratio illis destinet omnem.
Heredes Staberi summam incidere sepulcro,
Ni sic fecissent, gladiatorum dare centum
Damnati populo paria atque epulum arbitrio Arri,

III v. 50 utrisque | 57 amica, mater honesta, al. (cf. Porph.) anicla mater, Horkelius anal. Hor. p. 40 sqq. | 62 uulgum | 70 tabulas, centum, mille] ut et ipse volueram AK: tabulas centum, mille vg. tabulas centum, mille, al. | 72 ridens Speyer observationes et emendationes p. 40 sq. | 75 parelli v perilli (v)

« PredošláPokračovať »