Obrázky na stránke
PDF
ePub

Audieris melius. Tum Vibidius Balatroni:
"Nos nisi damnose bibimus, moriemur inulti,"
Et calices poscit maiores; vertere pallor
Tum parochi faciem, nil sic metuentis ut acris
Potores, vel quod maledicunt liberius vel
Fervida quod subtile exsurdant vina palatum.
Invertunt Allifanis vinaria tota

Vibidius Balatroque, secutis omnibus; imi
Convivae lecti nihilum nocuere lagoenis.
Adfertur squillas inter murena natantis

35

40

In patina porrecta. Sub hoc erus "haec gravida" inquit
Capta est, deterior post partum carne futura.

His mixtum ius est: oleo, quod prima Venafri
Pressit cella, garo de sucis piscis Hiberi,

Vino quinquenni, verum citra mare nato,

Dum coquitur

cocto Chium sic convenit, ut non

Hoc magis ullum aliud -, pipere albo, non sine aceto,
Quod Methymnaeam vitio mutaverit uvam.
Erucas viridis, inulas ego primus amaras

Monstravi incoquere, inlutos Curtillus echinos,
Ut melius muria quod testa marina remittat."
Interea suspensa gravis aulaea ruinas
In patinam fecere, trahentia pulveris atri
Quantum non Aquilo Campanis excitat agris.
Nos maius veriti, postquam nihil esse pericli
Sensimus, erigimur; Rufus posito capite, ut si
Filius inmaturus obisset, flere. Quis esset
Finis, ni sapiens sic Nomentanus amicum
Tolleret "heu, Fortuna, quis est crudelior in nos
Te deus? ut semper gaudes inludere rebus
Humanis!" Varius mappa compescere risum
Vix poterat. Balatro suspendens omnia naso
"Haec est condicio vivendi" aiebat eoque
Responsura tuo numquam est par fama labori.
Tene, ut ego accipiar laute, torquerier omni
Sollicitudine districtum, ne panis adustus,
Ne male conditum ius adponatur, ut omnes
Praecincti recte pueri comptique ministrent?
Adde hos praeterea casus, aulaea ruant si,

сс

VIII v. 40 .secutis omnibus imi al. (Ms) | imis 52 inlotos

53 quam (v) quo et supra notatum eo Ba

remittit

45

50

55

60

65

70

75

Ut modo, si patinam pede lapsus frangat agaso,
Sed convivatoris, uti ducis, ingenium res

Adversae nudare solent, celare secundae."
Nasidienus ad haec "tibi di, quaecumque preceris,
Commoda dent, ita vir bonus es convivaque comis,"
Et soleas poscit. Tum in lecto quoque videres
Stridere secreta divisos aure susurros.

Nullos his mallem ludos spectasse; sed illa
80 Redde, age, quae deinceps risisti. 'Vibidius dum
Quaerit de pueris, num sit quoque fracta lagoena,
Quod sibi poscenti non dantur pocula, dumque
Ridetur fictis rerum Balatrone secundo,
Nasidiene, redis mutatae frontis, ut arte
Emendaturus fortunam; deinde secuti
Mazonomo pueri magno discerpta ferentes
Membra gruis sparsi sale multo, non sine farre,
Pinguibus et ficis pastum iecur anseris albae

85

[blocks in formation]

Et leporum avulsos, ut multo suavius, armos,
Quam si cum lumbis quis edit. Tum pectore adusto
Vidimus et merulas poni et sine clune palumbis,
Suavis res, si non causas narraret earum et
Naturas dominus, quem nos sic fugimus ulti,
Ut nihil omnino gustaremus, velut illis
Canidia adflasset peior serpentibus Afris.'

VIII v.

75 precaris 82 dentur | 88 albae] Ba (v): albi | 95 atris

EPISTULARUM

LIBER PRIMUS.

I

Prima dicte mihi, summa dicende Camena,
Spectatum satis et donatum iam rude quaeris,
Maecenas, iterum antiquo me includere ludo.
Non eadem est aetas, non mens. Veianius armis
Herculis ad postem fixis latet abditus agro,
Ne populum extrema totiens exoret harena.
Est mihi purgatam crebro qui personet aurem
'Solve senescentem mature sanus equum, ne
Peccet ad extremum ridendus et ilia ducat.'
Nunc itaque et versus et cetera ludicra pono,
Quid verum atque decens, curo et rogo et omnis in
hoc sum,

Condo et compono quae mox depromere possim.
Ac ne forte roges, quo me duce, quo Lare tuter:
Nullius addictus iurare in verba magistri
Quo me cumque rapit tempestas, deferor hospes;
Nunc agilis fio et mersor civilibus undis,
Virtutis verae custos rigidusque satelles,
Nunc in Aristippi furtim praecepta relabor
Et mihi res, non me rebus subiungere conor.
Ut nox longa quibus mentitur amica diesque
Longa videtur opus debentibus, ut piger annus
Pupillis, quos dura premit custodia matrum,
Sic mihi tarda fluunt ingrataque tempora, quae spem
Consiliumque morantur agendi naviter id, quod
Aeque pauperibus prodest, locupletibus aeque,
Aeque neglectum pueris senibusque nocebit.

I v. 3 ludo? al. | 14 adductus

5

10

15

20

25

Restat, ut his ego me ipse regam solerque elementis.
Non possis oculo quantum contendere Lynceus,
Non tamen idcirco contemnas lippus inungi;
30 Nec, quia desperes invicti membra Glyconis,
Nodosa corpus nolis prohibere cheragra:

35

40

45

59

50

55

Est quadam prodire tenus, si non datur ultra.
Fervet avaritia miseroque cupidine pectus:
Sunt verba et voces, quibus hunc lenire dolorem
Possis et magnam morbi deponere partem;
Laudis amore tumes: sunt certa piacula, quae te
Ter pure lecto poterunt recreare libello.
Invidus, iracundus, iners, vinosus, amator,
Nemo adeo ferus est, ut non mitescere possit,
Si modo culturae patientem commodet aurem.
Virtus est vitium fugere et sapientia prima
Stultitia caruisse. Vides, quae maxima credis
Esse mala, exiguum censum turpemque repulsam,
Quanto devites animi capitisque labore;

Impiger extremos curris mercator ad Indos,
Per mare pauperiem fugiens, per saxa, per ignis:
Ne cures ea, quae stulte miraris et optas,
Discere et audire et meliori credere non vis?
Quis circum pagos et circum compita pugnax
Magna coronari contemnat Olympia, cui spes,
Cui sit condicio dulcis sine pulvere palmae?
Vilius argentum est auro, virtutibus aurum:
'O cives, cives, quaerenda pecunia primum est;
Virtus post nummos', haec Ianus summus ab imo
Prodocet, haec recinunt iuvenes dictata senesque
Laevo suspensi loculos tabulamque lacerto.

Est animus tibi, sunt mores, est lingua fidesque,
Sed quadringentis sex septem milia desunt:
Plebs eris; at pueri ludentes 'rex eris, aiunt
60 'Si recte facies': hic murus aeneus esto

Nil conscire sibi, nulla pallescere culpa.
Roscia, dic sodes, melior lex an puerorum est
Nenia, quae regnum recte facientibus offert,
Et maribus Curiis et decantata Camillis?

I v. 28 oculos (v) 30 Milonis v. l. ap. Ps. Acr. | 42 vide HP mnem. n. s. 14, 306 | [56] HMAK | 57 versui 58 recte praeponit (v), postponit v | est lingua] (v): et lingua | 58 si (v) | desint (v)

Isne tibi melius suadet, qui, rem facias, rem,
Si possis, recte, si non, quocumque modo rem,
Ut propius spectes lacrimosa poemata Pupi,
An qui Fortunae te responsare superbae
Liberum et erectum praesens hortatur et aptat?
Quodsi me populus Romanus forte roget, cur
Non ut porticibus sic iudiciis fruar isdem

Nec sequar aut fugiam quae diligit ipse vel odit,
Olim quod volpes aegroto cauta leoni

Respondit, referam: quia me vestigia terrent,
Omnia te adversum spectantia, nulla retrorsum'.

65

70

75

Belua multorum es capitum. Nam quid sequar aut quem?
Pars hominum gestit conducere publica; sunt qui
Frustis et pomis viduas venentur avaras

Excipiantque senes, quos in vivaria mittant;
Multis occulto crescit res faenore.

Verum

Esto aliis alios rebus studiisque teneri:

Idem eadem possunt horam durare probantes?
'Nullus in orbe sinus Baiis praelucet amoenis'
Si dixit dives, lacus et mare sentit amorem
Festinantis eri; cui si vitiosa libido
Fecerit auspicium, 'cras ferramenta Teanum
Tolletis, fabri.' Lectus genialis in aula est:
Nil ait esse prius, melius nil caelibe vita;
Si non est, iurat bene solis esse maritis.
Quo teneam voltus mutantem Protea nodo?
Quid pauper? Ride! mutat cenacula, lectos,
Balnea, tonsores, conducto navigio aeque
Nauseat ac locuples, quem ducit priva triremis.
Si curatus inaequali tonsore capillos
Occurri, rides, si forte subucula pexae

Trita subest tunicae, vel si toga dissidet impar,
Rides: quid? mea cum pugnat sententia secum,
Quod petiit spernit, repetit quod nuper omisit,
Aestuat et vitae disconvenit ordine toto,
Diruit, aedificat, mutat quadrata rotundis?
Insanire putas sollemnia me neque rides
Nec medici credis nec curatoris egere
A praetore dati, rerum tutela mearum

80

85

90

95

100

I v. 72 aut] ac (v) et (v) | 76 est (v) Plaza teste OK, Bentl. |

78 crustis (v) 95 occurrit (v) occurro (v) | 97 mecum

« PredošláPokračovať »