Obrázky na stránke
PDF
ePub

VI

Ba et B addidi ad Blandinium codicem antiquissimum aut ad consensum omnium quattuor Blandiniorum significandum; omnia huc pertinentia propter brevitatem mihi impositam recipere non potui. Adnotandum vero est, horum codicum, quorum imprimis antiquissimus in censum venit, qui saepius unus rectam lectionem servavit, collationem a Cruquio, homine sane probo, ut videtur, sed non satis attento atque accurato, confectam, pro temporum illorum ratione mancam nec, ut ex codice Divaei nunc Leidensi, quem et ipsum in usum vocavit, nuper inspecto et cum adnotationibus Cruquianis comparato elucet, satis fidelem esse. Nec reliquorum codicum lectiones firmam aliquam normam textus q. v. constituendi me quidem iudice praebent. Eclectica igitur quadam ratione in hac opera utendum est, quam, cum in universum traditio Horatiana satis pura ac sibi constans sit, sano iudicio adhibito non nimis longe ab ipsis poetae verbis aberraturam esse confido. Equidem vero studui, ut praeter lectionem a me receptam ubi opus esset apponerentur variae lectiones ex codicibus reliquisque instrumentis criticis haustae et potissima virorum doctorum ex immensa farragine sedulo propter unam alteramve causam eleciorum conamina, quae iis, qui accuratius haec persequi vellent, certam et exquisitam iudicandi materiam praeberent, iuniorum imprimis exercitationibus aptam. Transpositiones fere numquam indicavi; quod vero ad interpolationes a viris doctis constitutas attinet, suum cuique iudicium relinquens, addito signo [] eas enotavi, quas H(auptius ed. tert. a. 1871), V(ahlenus ed. Haupt. quart. a. 1881), Luc. Muellerus (M. ed. a. 1886; Ms ed. sat. a. 1891), AK(iesslingius) et in carminibus h (Heynemannus de interpolationibus in carminibus Horatii certa ratione diiudicandis. diss. Bonn. a. 1871) admiserunt; praeterea h* signavi locos huic in carminibus, Ms* locos Muellero in satiris suspectos visos; eorum qui lanionum more in poetam grassantur rationem non habui. H-P nota Hofmanum - Peerlkamp in aliis signavi, OK Ottonem Kellerum; significat sic etiam, al. alii viri docti.'

=

Vratislaviae d. xxx m. Maii a. MDCCCLXXXXII.

M. Hertz.

Q. HORATII FLACCI

CARMINUM

LIBER PRIMUS.

I

Maecenas atavis edite regibus,

O et praesidium et dulce decus meum,
Sunt quos curriculo pulverem Olympicum
Collegisse iuvat metaque fervidis
Evitata rotis palmaque nobilis
Terrarum dominos evehit ad deos:
Hunc, si mobilium turba Quiritium
Certat tergeminis tollere honoribus,
Illum, si proprio condidit horreo,
Quidquid de Libycis verritur areis;
Gaudentem patrios findere sarculo
Agros Attalicis condicionibus
Numquam dimoveas, ut trabe Cypria
Myrtoum pavidus nauta secet mare;
Luctantem Icariis fluctibus Africum
Mercator metuens otium et oppidi
Laudat rura sui, mox reficit ratis
Quassas indocilis pauperiem pati;
Est qui nec veteris pocula Massici
Nec partem solido demere de die

5

10

15

20

Spernit, nunc viridi membra sub arbuto

[blocks in formation]

Seu visa est catulis cerva fidelibus, Seu rupit teretes Marsus aper plagas: Me doctarum hederae praemia frontium Dis miscent superis, me gelidum nemus Nympharumque leves cum Satyris chori Secernunt populo, si neque tibias Euterpe cohibet nec Polyhymnia Lesboum refugit tendere barbiton; 35 Quodsi me lyricis vatibus inseres, Sublimi feriam sidera vertice.

II

Iam satis terris nivis atque dirae
Grandinis misit pater et rubente
Dextera sacras iaculatus arcis
Terruit urbem,

5 Terruit gentes, grave ne rediret
Saeculum Pyrrhae nova monstra questae,
Omne cum Proteus pecus egit altos
Visere montis

Piscium et summa genus haesit ulmo,
10 Nota quae sedes fuerat columbis,
Et superiecto pavidae natarunt
Aequore dammae.

[blocks in formation]

II v. [9-12] HMh* | 10 palumbis | [21-24] H

Quem vocet divum populus ruentis
Imperi rebus? prece qua fatigent
Virgines sanctae minus audientem
Carmina Vestam?

Cui dabit partis scelus expiandi
Iuppiter? tandem venias, precamur,
Nube candentis umeros amictus,
Augur Apollo,

Sive tu mavis, Erycina ridens,
Quam locus circumvolat et Cupido,
Sive neglectum genus et nepotes
Respicis, auctor

Heu nimis longo satiate ludo,

Quem iuvat clamor galeaeque leves
Acer et Maurum peditis cruenti

Voltus in hostem,

Sive mutata iuvenem figura
Ales in terris imitaris, almae
Filius Maiae, patiens vocari

Caesaris ultor.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

II v. 39 Maurum peditis cruenti] A. Wodrig de cod. Veron. in emendandis Livii libris auctoritate diss. Gryph. 1873 sent. contr. III p. 43; aliquando ita edidisse dicitur C. Nauck: mauri peditis cruentum libri Marsi peditis cruentum Tan. Faber (Bentl.)

5 Navis, quae tibi creditum

10

Debes Vergilium finibus Atticis;
Reddas incolumem precor

Et serves animae dimidium meae.
Illi robur et aes triplex

Circa pectus erat, qui fragilem truci
Conmisit pelago ratem

Primus nec timuit praecipitem Africum
Decertantem Aquilonibus

Nec tristis Hyadas nec rabiem Noti, 15 Quo non arbiter Hadriae

20

25

30

35

40

Maior, tollere seu ponere volt freta.
Quem mortis timuit gradum,

Qui siccis oculis monstra natantia,
Qui vidit mare turbidum et

Infamis scopulos, Acroceraunia?
Nequiquam deus abscidit

Prudens Oceano dissociabili
Terras, si tamen impiae

Non tangenda rates transiliunt vada.
Audax omnia perpeti

Gens humana ruit per vetitum nefas:
Audax lapeti genus

Ignem fraude mala gentibus intulit,
Post ignem aetheria domo

Subductum macies et nova febrium

Terris incubuit cohors

Semotique prius tarda necessitas

Leti corripuit gradum;

Expertus vacuum Daedalus aera
Pennis non homini datis;

Perrupit Acheronta Herculeus labor.
Nil mortalibus ardui est :

Caelum ipsum petimus stultitia neque
Per nostrum patimur scelus

Iracunda Iovem ponere fulmina.

III v. 6 debes Vergilium; finibus Atticis reddas al.

[17-20] h* |

19 turgidum 22 dissociabilis (s. es) terras post Gualterium et N.

Heinsium a Janio l. Bentl. | 35 pinnis | 37 arduum est

« PredošláPokračovať »