Obrázky na stránke
PDF
ePub
[blocks in formation]

BENNONI ERDMANN

AMICITIAE ET GRATI ANIMI

TESTIFICANDI CAUSA

Ad Horatium edendum non proprio motu accessi. Vix enim, cum tot eius editiones variis usibus aptae exstent, nova aliqua opus esse semper censui hodieque censeo. Ut nihilo setius hoc periculosae plenum opus aleae' susciperem, permotus sum a collega desideratissimo Guilelmo Studemund, qui nos omnes collegas, amicos, discipulos, quo erat animi fervore et qua persuadendi vi instructus, ad laborem incitabat. Is me ante hoc fere quadriennium adiit mihique narravit, librariam Weidmannianam Adolphi quidem Kiesslingii egregiam editionem Horatianam continua interpretatione instructam foras dedisse, eandem tamen etiam editionibus auctorum classicorum a se emissis Horatii carmina adiungere velle, simulque eorum edendorum officium mihi obtulit. Quod, cum per longinquam annorum seriem studium saepe interruptum, numquam omnino omissum huic poetae dicassem et longinquis laboribus Gellianis tandem aliquando absolutis cum maxime otium nactus essem, exhortante et instigante collega detrectare nolui. Id unum flagitavi, ut poetae verbis adnotationem aliquam criticam subicere mihi liceret. Hoc tamen a redemptore honestissimo ita tantum mihi concessum esse doleo, ut brevissima fieret haec adnotatio. Iam rem ita instituere oportebat, ut a iusto quidem apparatu critico conficiendo abstinerem, sed in arto spatio mihi concesso et virorum doctorum et adolescentium studiosorum commodis quam maxime fieri posset consulerem.

Haud igitur singulorum codicum varias lectiones attuli, sed universi apparatus critici notabiliores modo commemoravi, praecipue eas, quae ad poetae verba constituenda in censum venire possent, atque hoc quidem ita, ut in singulis locis non omnes discrepantias proponerem, sed plerumque certe eas modo, quae huc aliquatenus facerent, nec singulorum codicum in singulis verbis scribendis errores adderem, sed vulgarem fere scribendi rationem afferrem. Varias has lectiones, ubi solae proponebantur, nulla sigla instruxi, ubi aliae addebantur, a quibus discernendae erant, littera v; lectiones, quae etiam scholiorum, commemorationum, imitationum ratione habita minore auctoritate quam illae mihi censendae esse videbantur, (v) signavi, qua in re sane iudicium satis lubricum esse non ignoro. Saepius notas

« PredošláPokračovať »