Obrázky na stránke
PDF
ePub

que

ut ipse vocat, perpetuum. Sed non poterat illud finem nobis propositum assequi. Fuimus, verbi gratia, parciores quam Perletus, in citandis et inter se comparandis variis Terentii locis, quum nobis evenerit usu experiri, levissimam sæpius inter loca utrimcitata similitudinem interesse. Parciores item fuimus, dum dicta similia ex aliis scriptoribus petita attulimus; ex quibus quidem patet Nostrum, ut bene indicat Perletus, communi aureæ ætatis sermone uti; sed ea sæpius nihil prosunt ad ipsius auctoris difficultates explicandas; quod ante omnia, et immo dicam, pro omnibus stare debet. Quid plura? Noluimus etiam nos Perletum sequi in notis omnibus, qualescumque fuerint, repræsentandis, quod nimis exquisite, et nimis e longinquo interdum, ut nobis visum fuit, sensum gestiat detorquere; quia denique ad loca quædam silet, interpretationis omnino indigentia.

Quæ quum in editione Lipsiensi, doctis

a2

simi viri pace dixerim, desiderare nobis videremur, nobis non licuit nostram hanc editionem omnino Perletianam inscribere: quod alii forsan inconsulta superbiæ; alii (Deus faxit) cupiditati non vituperandæ meliora proferendi tribuent, ut nos etiam de litteris latinis aliquid bene mereri potuisse judicemur.

Utut erit, si quid omittendum duximus inter ea quæ Perletus offerebat, nostri saltem juris facere properavimus quidquid lucide, quidquid ingeniose, quidquid eleganter adnotaverunt probatissimi Terentianarum fabularum interpretes; quibus meritas Perletus ipse retulit in præfatione sua grates, dum sua exsolveret, nostrimet ipsorum debita quoque partim exsolvens.

Verumenimvero alii exstant auctores quos non nominavit, aut quos non potuit cognoscere Perletus, quibus nos multum debere profitemur

Unus est scilicet Terentii commentator,

quo, dum magis ac magis procederemus, usi fuimus; BOECLERUS nempe, quem silentio prætermittere sine piaculo non possumus; nam ab illo multas mutuati sumus notas, et eas quidem doctissimas et elegantissimas, in quibus, «quum præclara multa insunt, tum in artificio comico investigando et aperiendo regnat. » (Westerh. in præfat.)

Accedit quoque Zeunius, qui, dum commentaria Donati et Eugraphii, ipse suis resarcit et explanat commentariis, dignus est qui pro obscuriori sed utilissimo labore laudes accipiat meritas.

Adfuit insuper Bothius, quem ex omnibus Terentii editoribus audacissimum jure ac merito vocaveris; adeo in novis lectionibus recipiendis sibi placet! Quas quidem et diligenter excussas, religiose tamen retulimus. Sed perraro nos ei obsequentes præbuimus; ita ut quum miram ex animo laudaremus sagacitatem illius disputantis de

a

vera auctoris manu, doluerimus quod non plures impendisset curas in explanando sensu. Et idcirco, pauculas quas de interpretatione emisit notas non omittere sedulo et studiose præcavimus.

Non dedignandam item censuimus operam quam in Terentio collocavit sine ullo fastu, et in usum tantummodo juventutis Jos. JUVENCIUS, societatis Jesu.

Nobis denique, ex latinis commentariis, multum profuit interpretatio, quam soluto sermone infra textum subscripsit Delphiniaci Terentii editor NIC. CAMUS. Cujus auxilio lucide admodum versuum sententiam reddidimus, ubi sæpius tacebant reliqui adnotatores.

Pauciores, quanquam tamen non negligendæ utilitatis, in vernacula lingua nobis contigit opes invenire. Namque, omissa Dacieria, quam satis est, ut putamus, nunc nominare, accessit in subsidium recentior Terentii interpretatio CL. VIR. Lemonnier,

quæ non infeliciter et in versione ingenium auctoris, et in notis seu varios veterum repræsentavit usus, usus, seu linguæ Latinæ dif

ficiles nodos enucleavit.

Nostrorum subsidiorum copiam claudit altera versio gallica, manu tantum scripta, nec in lucem evulgata, quam nobiscum humanissime communicavit unus ex quadraginta Academiæ Gallicæ viris, Petrus DARU: qui Venusino vati non ita omnino se addixit, ut non aliquid pretiosissimi temporis Africano comico voluerit impendere. Et quidem nobis multum profuit ille, ut prædicare licet, thesaurus, tum propter multa auctoris ipsius loca sagaciter explanata, tum propter dissertationem quæ adjicitur de vero auctore fabularum Terentii nomine inscriptarum; quam, ut poterimus, quæstionem infra sumus aggressuri. (Pag. xxx). Ignoscat autem vir illustrissimus, si vitam candidis moribus, ingenio præstanti et dignitatibus amplissimis nobilem describere

a

« PredošláPokračovať »