Obrázky na stránke
PDF
ePub
[merged small][merged small][ocr errors]
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
[merged small][ocr errors][merged small]

PRÆFATIO NOVI EDITORIS

DE HAC TERENTII EDITIONE.

000

Quo abundantiora nobis suppetiverunt et melioris notæ auxilia, quibus instructi ad hanc novam Terentii editionem exornandam accedebamus, eo diligentiore cura cavere debuimus, ne periret inter manus nostras tam ampla et pretiosa documentorum seges. E qua scilicet elicuimus, quantum fuit in nobis, quidquid necessarium et utile videbatur; nec ita tamen, ut abstinuerimus omnino nostras quoque elucubrationes in medium proferre, quotiescumque seu in textu, seu in notis, occurrerunt vel dubiæ lectiones, vel loca in quibus non satis placebant interpretando et disserendo commentatores. Quum autem potenter nos adjuverit Vict. Andr. Raym. BÉTOLAUD, Doctor aggregatus ad Rhetorum ordinem in universitate Parisiensi, qui jampridem

laborum nostrorum socius, præcipuam hujus operis conficiendi partem tulit; ante omnia pro talibus meritis grates ex animo maximas agimus libenter et habemus.

Ipsum Nostri Auctoris textum fere talem omnino dedimus, qualem editio in lucem prolata Lipsiæ, anno 1821, a Frid. Christ. Gottl. PERLET. Ad quem eligendum nos impulit tum æquissimo jure parta editoris fama, tum quod omnium, qui antea jam exstiterunt, super Terentio laborum, haud immerito summa haberi potest, utpote recentissima, ejus editio. Quibus cæterum rationibus suum Isenacensis professor opus exegerit, ipsum mox audies in propria præfatione disserentem. (Vide infra, pag. x1).

Sin autem adeo fideliter, et dicam propemodum unice, Perleti vestigiis insistimus in textu recognoscendo, possumus profiteri nos multo liberius egisse in eo quod ad interpretationem attinet. Equidem lucro pariter apposuimus Perleti commentarium,

« PredošláPokračovať »