Obrázky na stránke
PDF
ePub

Maiores pinnas nido extendisse loqueris,
Vt quantum generi demas, uirtutibus addas;
Me primis urbis belli placuisse domique,
24 Corporis exigui, praecanum, solibus aptum,
Irasci celerem, tamen ut placabilis essem.
Forte meum siquis te percontabitur aeuum:
Me quater undenos sciat impleuisse Decembris,
28 Conlegam Lepidum quo dixit Lollius anno.

A'(Aa)yEgRF(p¥)λ′(21)dzen′(ñL)v

28 quo dixit y Doeringius quoduixit R quod duxit yɛ duxit cett. Pph.' Porph.'

quo

Q. HORATI FLACCI

EPISTVLARVM

LIBER SECVNDVS

4

I

Cum tot sustineas et tanta negotia solus,
Res Italas armis tuteris, moribus ornes,
Legibus emendes: in publica commoda peccem,
Si longo sermone morer tua tempora, Caesar.
Romulus et Liber pater et cum Castore Pollux,
Post ingentia facta deorum in templa recepti,
Dum terras hominumque colunt genus, aspera bella
8 Componunt, agros adsignant, oppida condunt,
Plorauere suis non respondere fauorem

Speratum meritis. diram qui contudit hydram
Notaque fatali portenta labore subegit,
12 Comperit inuidiam supremo fine domari.
Vrit enim fulgore suo, qui praegrauat artis
Infra se positas, extinctus amabitur idem.
Praesenti tibi maturos largimur honores,
Iurandasque tuom per numen ponimus aras,
Nil oriturum alias, nil ortum tale fatentes.
Sed tuus hic populus, sapiens et iustus in uno
Te nostris ducibus, te Grais anteferendo,
Cetera nequaquam simili ratione modoque
Aestimat et, nisi quae terris semota suisque
Temporibus defuncta uidet, fastidit et odit,

16

20

ay EgRF(p)(l)dzen (L)v; deficit cod. A

II 1. 2 tuteris E tuearis π tuteris cett. moribus omn. moenibus coni. Bentleius 10 contudit aFizn'v contundit R contulit y Elidiɛ condidit g Pf. cont. Pph. 16 nomen aygFX'dzen'v numen ERY Seruii codd. Augienses duo Leidensis 80 Hageni Bernenses ad georg. I 24

17 nil ortum Egn'v nihil ortum ayRF2'dzɛ Prisciani codd. optimi

Sic fautor ueterum, ut tabulas peccare uetantis
24 Quas bis quinque uiri sanxerunt, foedera regum
Vel Gabiis uel cum rigidis aequata Sabinis,

Pontificum libros, annosa uolumina uatum
Dictitet Albano Musas in monte locutas.
28 Si, quia Graecorum sunt antiquissima quaeque
Scripta uel optima, Romani pensantur eadem
Scriptores trutina, non est quod multa loquamur:
Nil intra est olea, nil extra est in nuce duri,
Venimus ad summum fortunae, pingimus atque
Psallimus et luctamur Achiuis doctius unctis.
Si meliora dies, ut uina, poemata reddit,

32

Scire uelim, chartis pretium quotus adroget annus. 36 Scriptor abhinc annos centum qui decidit, inter Perfectos ueteresque referri debet an inter

Vilis atque nouos? excludat iurgia finis.

'Est uetus atque probus, centum qui perficit annos'. 40 Quid? qui deperiit minor uno mense uel anno, Inter quos referendus erit? ueteresne poetas, An quos et praesens et postera respuat aetas? 'Iste quidem ueteres inter ponetur honeste, 44 Qui uel mense breui uel toto est iunior anno'. Vtor permisso, caudaeque pilos ut equinae Paulatim uello et demo unum, demo etiam unum, Dum cadat elusus ratione ruentis acerui,

48

Qui redit in fastos et uirtutem aestimat annis
Miraturque nihil, nisi quod Libitina sacrauit.
Ennius, et sapiens et fortis et alter Homerus,
Vt critici dicunt, leuiter curare uidetur,

ayEgRF(pv)X′(21)dzɛn' (πL)v

27 Dictitet aɛ1?v schol. E bis Doctitet E

Dicat/// & Dicit et Rin' Dicit g

г

26 annosa] amissa Pph.' Ductitet y Dicat et F'dz 28 Si quia ay EgRFX'dzny Porph. Si qua lp.ras. y Pph. Si//qa & Si//quia L graecorum Pph. Porph.' grecorum uel gcorum ay Rol'dzen'v schol. y graiorum Egy uu. 29 sq. abscisi & 29 pensantur] pensentur g uu. 31 sq. euanuit ɛ1 31 Nihil aR Non li oleam omn. Porph.' olea y nil extra y Egdzn'v nihil extra aRFX' 33 luctamur] saltamus Eutyches doctius] scitius Eutyches uolgatus, ceterum Eutychis codex antiquissimus exhibet a prima m. dictionibus, ab altera citius 36 abhinc] adhinc g 37 ueteresque ay Eg ueteres Li ueteresne RFX'dzɛnv 38 excludat ay EgRF'dz corr. 'v Pph. gloss. y florileg. Nostradam. excludet sy excludit z pr. 42 respuat ay Edi?zn' respuet F2'dı?v respuit gd in ras. & respuat///// R 46 etiam ay EgvL2 & item FX'dzɛ &ia itē L1 et idem RiT u. 47 omis. aRл 47 cadat EgF'dzɛLv Pph. Porph. cadet y 48 infastos uel in fastos gF2'dze infaustos y infastus uel in fastus aRin' adfastos E, v fort. ab alt. m.; adfastos uel ad fastos vy uar. Pph.

52

56

60

64

68

Quo promissa cadant et somnia Pythagorea.

Naeuius in manibus non est et mentibus haeret
Paene recens? adeo sanctum est uetus omne poema.
Ambigitur quotiens, uter utro sit prior, aufert
Pacuuius docti famam senis, Accius alti,
Dicitur Afrani toga conuenisse Menandro,
Plautus ad exemplar Siculi properare Epicharmi,
Vincere Caecilius grauitate, Terentius arte.
Hos ediscit et hos arto stipata theatro

Specta Roma potens, habet hos numeratque poetas
Ad nostrum tempus Liui scriptoris ab aeuo.
Interdum uolgus rectum uidet; est ubi peccat.
Si ueteres ita miratur laudatque poetas,

Vt nihil anteferat, nihil illis comparet, errat;
Si quaedam nimis antique, si pleraque dure
Dicere credit eos, ignaue multa fatetur,
Et sapit et mecum facit et Ioue iudicat aequo.
Non equidem insector delendaue carmina Liui
Esse reor, memini quae plagosum mihi paruo
Orbilium dictare; sed emendata uideri
Pulchraque et exactis minimum distantia miror.
Inter quae uerbum emicuit si forte decorum,
Si uersus paulo concinnior unus et alter:
Iniuste totum ducit uenditque poema.

76 Indignor quicquam reprehendi, non quia crasse
Compositum inlepideue putetur, sed quia nuper,
Nec ueniam antiquis, sed honorem et praemia posci.
Recte necue crocum floresque perambulet Attae
80 Fabula si dubitem, clament periisse pudorem
Cuncti paene patres, ea cum reprehendere coner
Quae grauis Aesopus, quae doctus Roscius egit:
Vel quia nil rectum, nisi quod placuit sibi, ducunt,
Vel quia turpe putant parere minoribus, et quae
Inberbes didicere, senes perdenda fateri.
Iam Saliare Numae carmen qui laudat et illud,
Quod mecum ignorat, solus uolt scire uideri,

84

ay EgRF(94)λ(l)dzen′(ñL)v

53 non] omis. ' et] non Cuninghamus sed Frenzelius 60 edicit 1 pr. 1 corr. ediscet Rn' 63 uulgus omn. peccet & florileg. Nostradam.

69 ue y Eg que RFX'dzen v Pf.; a non liquet liui gy Pf. Porf. liuii FX'dzɛv leui y E1R1?л1 Porph. laeui aRı?L 73 decorum ay E decorum et gRF'dzɛn'v 75 Iniustum vy 77 ue aEF' que gRedzn'v

78 et] ac Eg 79 necne] ne l'd nec Fπ nenec g perambulet EF perambulat aygRldzɛn'v 83 ducunt agRFX'dzɛLv schol. I florileg. Nostrad. dicunt yEn 87 uult omn.

88 Ingeniis non ille fauet plauditque sepultis,
Nostra sed inpugnat, nos nostraque liuidus odit.
Quodsi tam Graecis nouitas inuisa fuisset

22

92

96

100

102

104

101

108

112

116

120

Quam nobis, quid nunc esset uetus? aut quid haberet,
Quod legeret tereretque uiritim publicus usus?
Vt primum positis nugari Graecia bellis
Coepit et in uitium fortuna labier aequa,
Nunc athletarum studiis, nunc arsit equorum,
Marmoris aut eboris fabros aut aeris amauit,
Suspendit picta uoltum mentemque tabella,
Nunc tibicinibus, nunc est gauisa tragoedis;
Sub nutrice puella uelut si luderet infans,
Quod cupide petiit, mature plena reliquit.
Hoc paces habuere bonae uentique secundi.
Romae dulce diu fuit et sollemne reclusa
Mane domo uigilare, clienti promere iura,
Cautos nominibus rectis expendere nummos,
Maiores audire, minori dicere, per quae
Crescere res posset, minui damnosa libido.
Quid placet aut odio est, quod non mutabile credas?
Mutauit mentem populus leuis et calet uno
Scribendi studio: pueri patresque seueri

Fronde comas uincti cenant et carmina dictant.
Ipse ego, qui nullos me adfirmo scribere uersus,
Inuenior Parthis mendacior et prius orto

Sole uigil calamum et chartas et scrinia posco.
Nauem agere ignarus nauis timet; habrotonum aegro
Non audet nisi qui didicit dare; quod medicorum est
Promittunt medici; tractant fabrilia fabri:
Scribimus indocti doctique poemata passim.

Hic error tamen et leuis haec insania quantas
Virtutes habeat, sic collige. uatis auarus

Non temerest animus; uersus amat, hoc studet unum;
Detrimenta, fugas seruorum, incendia ridet;
Non fraudem socio pueroue incogitat ullam
Pupillo; uiuit siliquis et pane secundo;

124 Militiae quamquam piger et malus, utilis urbi,

ayEgRF(94)λ′(x1)dzen′(ñL)v

91 haberes Fλ'dzn Fλ

92 tereretque ay Edzлv teretetque & teneretq. tereret//que R terretq; IL terreretque g 98 Tunc Fλdzлi u. 101 inter uu. 106 et 107 inseruit y [r pr. aut 1] delendum censent Schützius Ribbeckius Lehrsius post u. 107 traiecit Lachmannus u. 102 omis. florileg. Nostradam. 102 'paces] at hoc pac&' gloss. Ã uu. 114 sq. prope modum euanuerunt & 114 Nauem] Nauim yy elleborum floril. Nostrad. 122 puero † cogitat Ey pueroque incogitat R pueroue incogitat cett.

« PredošláPokračovať »