Obrázky na stránke
PDF
ePub

EX TYPOGRAPHEO H. R. DE BREUK.

Q. HORATII FLACCI

EPISTOLA

AD PISONES.

Humano capiti cervicem pictor equinam Iungere si velit, et varias inducere plumas

Et varias inducere plumas. Sic

in omnibus editionibus fertur; scriptique astipulantur, uno excepto. Videamus locum integrum: Humano capiti cervicem pictor equinam Iungere si velit, et varias inducere plumas Undique collatis membris, ut turpiter atrum Desinat in piscem mulier formosa superne. Ubi vereor, ne illud varias inducere plumas aliud prorsus Latinis auribus sonet, quam vulgus interpretum opinatur. Plerique enim sic accipiunt: Si pictor quis capiti mulieris cervicem equi et alas volucris, et caudam piscis velit iungere: quae quidem sententia sic satis commode admitti posset, ni ipsa verba reluctarentur

et repugnarent. Alarum quippe pennae sunt; plumis autem reliquae corporis partes velantur. Ovid. Met. II, 374. de Cycno transformato: Cum vox est tenuata viro, canaeque capillos Dissimulant plumae: collumque a pectore longum Porrigitur: digitosque ligat iunctura rubentes: Penna latus vestit: tenet os sine acumine rostrum. et XIV, 500. Vox pariter vocisque via est tenuata, comaeque In plumas abeunt: plumis nova colla teguntur, Pectora que et tergum: maiores brachia pennas Accipiunt; cubitique leves sinuantur in alas. Ergo inducere plumas membris perinde erit, ac ipsum caput, cervicem, caudam, et

Undique collatis membris, ut turpiter atrum Desinat in piscem mulier formosa superne;

cetera membra undique collata plumis obducere et tegere: id enim est inducere. Ovid. Met. X, 271. et pandis inductae cornibus aurum Conciderant ictae nivea cervice iuvencae. et IX, 391. sine nomine vestro Contegat inductus morientia lumina cortex. Iam vero illud omnia portenta et omnium aegrorum somnia longe exsuperet, si mulieris facies, si equi cervix, si cauda pistricis plumis vestiantur. Vestram fidem, pictores; ubi terrarum, in qua usquam pergula tam prodigiosa tabula prostabat? Ipse vero poeta,

quid sapio, non levius existimationis discrimen subit, qui tam absurda fingere voluit, quam ille, si quis est, qui velit pingere. Qui, malum, formosa superne mulier, eui caput et tota facies plumis obducta erat? Elegans sane formarum spectator, dignusque cui talis Glycera vel Inachia cum plumeis genis de nocte veniat. Unde porro sciet spectator, piscem esse in tabula, si non squamis, sed plumis totus obtegatur? Qui divinabit atrum esse piscem, cui variae et diversis coloribus plumae inductae sunt? Id enim, ne nescias, variae plumae tibi significabunt. Propertius III, 11. Aut variam plumae versicoloris avem. Plinius Hist. X, 38. Meleagrides Africae, hoc est, gallinarum genus, gibberum, variis sparsum plumis. Varro de Re Rust. III, 9. Gal

linac Africanae sunt grandes, variae, gibberae. Tot, ut vides absurda, tot incredibilia, vel Isiacis pictoribus abneganda, vulgatam lectionem sequuntur. Levius quidem peccat Codicis Regii scriptura, qui clare et sine litura exhibet: varias inducere pennas: sed nec haec sagaci lectori fucum facere poterit. Cur enim varias obsecro? Non satis monstrosum erat, si unius cuius vis coloris pennae sive alae appingerentur? Quis ferat in ipsis ineptiis tam ineptam et putidam diligentiam? Numquam, mihi crede, sic desipuit Horatius; etsi iam olim in eius libris haec menda inoleverit: sic enim hunc locum citat Joannes Sarisberiensis Polic. II, 8. Disiuncta, inquit, coniungit, ut si Humano capiti cervicem iungat equinam, varias inducens undique plumas, ut iuxta Poetam, turpiter atrum Desinat in piscem mulier formosa superne. Ubi plumas habet et Codex scriptus Cantabrigiensis. Enimvero, cui fama et salus Venusini nostri cordi erit, sic, opinor, mecum non invitus reponet: Iumano capiti cervicem pictor equinam Iungere si velit, et varias inducere formas Undique collatis membris, ut turpiter atrum Desinat in piscem mulier formosa superne. Levis est in recepta scriptura aberratio; quam si somniculosis librariis imputabis, cetera tibi praestare possum. Omnia enim quaecum

Spectatum admissi risum teneatis amici?

que non stulte fingere velis, in se continet haec nostra lectio; et plura utique, quam vulgatum illud plumas vel pennas. Quippe ex variis formis et alas si vis, et pedes et dorsum et ventrem adiungere poteris; ut omnes Scyllas et Chimaeras varietate naturarum facile antecellat. Si quis, inquit, humano capiti cervicem equinam addat, et sic porro varias formas inducat membris undique collatis, ita ut in piscem desinat, quae capite mulier erat. Recte autem inducere formas membris, ut Ovidius Meț. VII, 624. de Formicis in homines mutatis: Et maciem numerumque pedum nigrumque colorem Ponere, et humanam membris inducere formam. Sic inducere faciem, Met. IV, 374. Vota suos habuere deos, nam mixta duorum Corpora iunguntur; faciesque inducitur illis Una. Sic et trahere formas, Prudent. Apotheos. 1037. omnia iussu Imperitante novas traxerunt edita formas. Varias autem

ut Idem Hamartig. 291.

formas, Additur ars, ut fila herbis saturata recoctis Inludant varias distincto stamine formas: Ovid. Met. XI, 613. de Somno Deo: Hunc circa passim varias imitantia formas Somnia vana iacent: XV, 137. animam sic semper eandem Esse, sed in varias doceo migrare figuras: et in Ibide: Utque pater solitae varias mutare figuras. Porro Quintilianus VIII, 3. Vitium est, inquit, si quis sublimia humilibus, vetera

cus,

novis, poetica vulgaribus misceat. Id enim tale est monstrum, quale Пoratius in prima parte libri de Arte Poetica fingit, Humano capiti cervicem pictor equinam Iungere si velit, et cetera ex diversis naturis subiiciat. Adverte animum, ut diversis naturis dicat: magnum utique argumentum, non aliter eum olim legisse, quam nos hodie emendamus: si quidem perinde id est, ac si dixisset, Et cetera ex variis formis subiiciat. Ipse denique Flaccum apodosin seu redditionem sententiae facit v. 8, cuius vanaе inquit, fingentur species, ut nec pes nec caput uni Reddatur formae. Utique cum in posteriore orationis nólo uni dicit formae; vix aliter in priore membro dicere potuit, quam varias formas. Ceterum in versu tertio pro atrum piscem Gronovius pater Observ. I, 18, et Nicol. Heinsius in Codicis sui margine sic potius legendum suspicantur: ut turpiter atram Desinat in pristim mulier formosa superne. Quippe ita Virgilius et Claudianus de Tritone; ille Aen. X, 211; hic de Nuptiis Honorii v. 147. cui laterum tenus hispida nanti Frons hominem praefert, in pristim desinit alvus. Hispida tendebat bifido vestigia cornu, Qua pristis commissa viro. Verum cum eodem pacto decem amplius aliorum poetarum loca contra fidem codicum immutanda sint, melius est manum abstinere; de quo consule, cum vacas, disertissimum

Credite, Pisones, isti tabulae fore librum

Broukhusium ad Tibullum I, 5. BENTLEIVS.

Equidem hanc Bentleii coniecturam laudare non possum. Discrimen inter plumas et pennas ipsi veteres non semper observarunt, sed alterum saepe pro altero posuerunt, ubi de accurata avium descriptione non agitur. Ita Ovidius in Metamorphosi cycnea non distinguere non potuit. Sic Columella de Re Rust. VIII, 2. Gallinae sint rubicundae vel fuscae plumae, nigrisque pennis. Sed cum Phaedrus Fab. I, 12, dicit: O qui tuarum corve pennarum est nitor; dicere etiam potuisset plumarum, quia nitor, si verum quaeris, non est in pennis sed in plumis. Quoniam vero nitor magis in plumis, per pennas explicatis, elucet, ingeniose pennarum praetulit. Quod multi interpretes Horatii plumas pro alis accepere, hoc nihil ad vulgatam lectionem mutandam valere debet. Inducere aliquid rei significat aliquid ducere in rem, ita ut illud inductum arctissime cum re cohaereat. Idem est perducere, proprie ducere aliquid per rem. Latine dicimus, ut Ovidii eodem exemplo utar, iuvencae inductae aurum cornibus, et inductae cornua auro; aurum cornibus inductum, et cornua auro inducta: quod non cogitabat Heinsius ad Ovidii Fast. III, 759. limumque inducere monstrat. Ilic paret monitis, et linit ora luto. Heinsius malebat limoque. Utrumque recte. Et Horatius scribere potuisset: variis inducere plumis mem

bra undique collata: ut Ovid. Metam. IV, 408. tenuique inducit brachia penna. Horatius nominavit caput, cervicem, et extremam par→ tem, in quam monstrum illud definit, piscem, hoc est caudam piscis. Quae inter caput cervicem et caudam media sunt, humeros, brachia, pectus, alvum, crura, ea non nominavit, sed communi membrorum nomine complexus est. Haec membra erant undique collata, sicuti caput sumtum erat ex corpore formosae mulieris, cervix ex equa, extrema pars ex pisce. Quare nec caput, nec cervix, nec pedes monstri membris istis undique collatis continentur. Praeterea caput, si cum membris coniunctum legitur, probe a membris distinguitur, et dubito an Latine dicatur: caput est nobilissimum humani corporis membrum, pro nobilissima pars. Sic apud Ovid. Metam. III, 720. Bacchae furentes Pentheo abstulere dextram et sinistram, et brachia: Pentheus ostendit dissectis corpora membris; tum mater Pentheo caput avulsit. Quare facies mulieris, cervix et cauda non vestiuntur plumis, sed membra, in medio posita, vestiuntur. Sed vestiantur. Tabula iam nunc adeo prodigiosa est et stulta, ut aliquid paullo magis prodigiosum et stultum offendere non possit. Caput et tota facies, plumis obducta, non esse potest formosa. Cervicem equinam tamen et caudam spectator ex ipsa figura cognoscet, etiam si tota cau

« PredošláPokračovať »