Obrázky na stránke
PDF
ePub

Aemula; sed tenuis simplexque, foramine pauco,
Adspirare et adesse choris erat utilis, atque
Nondum spissa nimis complere sedilia flatu:
Quo sane populus numerabilis, utpote parvus,
Et frugi castusque verecundusque coibat.
Postquam coepit agros extendere victor, et urbes
Latior amplecti murus, vinoque diurno

erat pauco foramine, nunc aemula tubae. Vides opposita. Sed haec opposita et totum discrimen veteris et hodiernae tibiae multo clarius erit, si pro IVNCTA scribas LONGA. Tibia non, ut nunc, orichalco, longa, tubaeque Aemula, sed simplex, tenuisque, foramine pauco, Adspirare et adesse choris erat utilis. Tibia non facta erat ex orichalco, sed simplex (arundinea, buxea vel ossea) non longa, sed tenuis (parva), non aemula tubae (non altius flabat), sed habebat pauca foramina. Noti sunt versus Sophoclei, laudati a Cicerone ad Atticum II, 16. Þvơặ yàọ oẻ σμικροῖσιν αὐλίσκοις ἔτι, 'Αλλ' ἀγρίαις φύσαισι φορβειᾶς ἄτερ. Ovid. XII Metam. 158. Longave multifori delectat tibia buxi. Observa longam et multiforem, quod plane idem est ac longa et multo foramine, nolúτontos. Petronius Satyr. 28. ad caput eius cum minimis Symphoniacus tibiis accessit, et tamquam in aurem aliquid secreto diceret, toto itinere cantavit. Transpositionem simplex tenuisque pro tenuis simplexque commendat et melior consecutio oppositionis, et euphonia.

Et urbem Latior amplecti murus. Ita editi scriptique latior; sed id perinde est ac crassior, quod minime hic vult Horatius. Curtius lib. V. de muro Babylonis: Spatium triginta et duorum pedum in latitudinem amplectitur. Hyginus Fab. CCXXIII, de eodem: Murus in Babylonia, quem fecit Semiramis, latum pedes XXV, altum pedes LX. Iuvenalis XII, 59. Confisus ligno, digitis a morte remotus Quatuor; aut septem, si sit latissima teda. Repono igitur, minima mutatione: Postquam coepit agros extendere victor, et urbem Laxior amplecti murus. Latus pro laxus passim interpolarunt Librarii. Ovidius Fast. II, 456. et Amor. II, x, 18. Carceris Aeolii ianua laxa patet. Et medio laxe ponere membra toro. Ubi maior pars Codicum lata et late exhibent. Aurelius Victor in Aureliano: Muris urbem quam validissimis laxiore ambitu circumsepsit. Victor Schotti in eodem: Hic muris validioribus et laxioribus urbem sepsit. Quintil. Declam. XII. Exhausta est civitas funeribus, et desolatae domus, triste florentis quondam fortunae indici

Placari Genius festis impune diebus;

Accessit numerisque modisque licentia maior.
Indoctus quid enim saperet liberque laborum
Rusticus urbano confusus, turpis honesto?
Sic priscae motumque et luxuriem addidit arti
Tibicen, traxitque vagus per pulpita vestem.
Sic etiam fidibus voces crevere severis;
Et tulit eloquium insolitum facundia praeceps:
Utiliumque sagax rerum et divina futuri

[blocks in formation]

set: et urbes Latius amplecti muris. Liberque laborum. Nonnulla MSS. malorum. Non infrequens utriusque vocabuli in hoc numero et casu permutatio: in Codd. Virgilianis fere perpetua, ut Aeneid. IV, 169, VII, 481, alibi. Conferatur Cortius ad Lucani II, 317. Et sunt loca, ubi dubites, praeferasne laborum an malorum. Hic dubitari non potest. Liber laborum rusticus, opere finito, animum exhilarat.

In omnibus, ut videtur, MSS. urbes; quod melius puto. Horatius in tota hac disputatione magis cogitat Graecos, quam Romanos. Latior amplectitur murus idem est ac si legeretur latius amplectitur. Late amplecti dicitur de quovis spatio tam in latitudinem quam longitudinem: unde et coniuncta reperias longe la teque. Latus et late propriam latitudinis significationem non servat, nisi ipsa mensura vel addatur vel ex rerum sententia cogitetur. Si fuisset ambiguum, Horatius scribere potuis

Sic etiam fidibus voces crevere severis. Soni quoque lyrae facti sunt graviores, nimirum in choris Tragoediarum, ortumque est sublimius eloquentiae genus, idemque saepe obscurius, ut est sermo oraculorum. Voces crevere, ut Horatius in hac Epistola: Interdum tamen et vocem Comoedia tollit. Cicero de Oratore II, 12. Paullulum se erexit, et addidit historiae maiorem sonum vocis Antipater. Hunc Antipatrum in Legibus 1, 2, dixit paullo inflasse vehementius, sumta a tibiis metaphora.

Et tulit eloquium insolitum. N. Heinsius coniecit Extulit.

Sortilegis non discrepuit sententia Delphis.
Carmine qui tragico vilem certavit ob hircum,
Mox etiam agrestes Satyros nudavit, et asper
Incolumi gravitate iocum tentavit; eo quod
Illecebris erat et grata novitate morandus
Spectator, functusque sacris et potus et exlex.

Ros. Facilis aberratio; et cartavit nasci potuit ex glossa. Cantare autem ex Bucolicis Virgilii Scholiastis erat pernotum.

Sortilegis non discrepuit senten- Addo tertium, quod Gronovius vocat tia Delphis. Cum legebam vetera Scholia, cogitabam aliquando an eorum auctores fortasse pro sententia vidissent sapientia. Acro: »Perspicax, inventrix utilium rerum philosophia, propter provisionem futurorum. Prudentiam sive philosophiam dicit enituisse studio; quae ita futura praevidet sicut divinatio." Commentator Cruquianus eadem fère habet. His scholiis similia sunt illa, quae Nepos de Attico scripsit cap. 9. In quo si tantum eum prudentem dicam; minus, quam debeam, praedicem; cum ille potius divinus fuerit, si divinatio appellanda est perpetua naturalis bonitas, quae nullis casibus augetur neque minuitur. et cap. 16. Sic omnia de studiis principum, vitiis ducum ac mutationibus reipublicae perscripta sunt, ut nihil in his non appareat, et facile existimari possit, prudentiam quodam modo esse divinationem. Chorus adeo in Tragoediis sapientiam explicare coepit, quae rebus et verbis oracula Apollinis, Dei sapientissimi, referebat. Sententia quidem minus facile est intellectu.

Carmine qui tragico vilem certavit ob hircum. Duo MSS. cantavit.

Mox etiam agrestes Satyros nudavit. Ego nudavit non ab Horatio esse scriptum arbitror. Nudare Satyros proprie significat Satyris vestes suas detrahere; figurate, Satyros, ita vestibus privatos, nudatos in scenam inducere. Sed Satyri semper erant nudi, hoc est, nullum gestabant corporis tegumentum, praeter pellem hircinam. Poeta Satyros inducere potuit nudos, sicuti erant, non nudatos. Si poeta vestitos prius Satyros primus inducit nudos, is eleganter nudat. Sed hic poeta est auctor carminis Satyrici; ergo nihil mutare in ipsa forma vestium potuit, sed eam formam ipse constituere debuit: nudavit in scena, ut in carminibus facimus, quae facta esse canimus. Sic Alpinus iugulat Memnona apud Horat. Serm. I, x, 35: pastor apud Virgil. Eclog. VI, 51. Phaetontiadas musco circumdat amarae Corticis; ut alia mittam, quae docti interpretes ad Theophr. Charact. VIII, et Propert. I, vm, 1. annotaverunt. Quare pro NVDAVIT exigua mutatione repono

Verum ita risores, ita commendare dicaces
Conveniet Satyros, ita vertere seria ludo:
Ne quicumque Deus, quicumque adhibebitur heros,
Regali conspectus in auro nuper et ostro,
Migret in obscuras humili sermone tabernas;
Aut, dum vitat humum, nubes et inania captet.
Effutire leves indigna Tragoedia versus,
Ut festis matrona moveri iussa diebus,
Intererit Satyris paullum pudibunda protervis.
Non ego inornata et dominantia nomina solum,

INDVXIT, proprium et frequens in hac re vocabulum. Mox etiam agrestes Satyros induxit. Verbum saepe illustratum est, v. c. a Cortio ad Plinii Epist. I, 8. Et sic legisse videtur Diomedes Grammat. III. » Satyrica est apud Graecos fabula, in qua item Tragici poetae non reges aut heroas, sed Satyros induxerunt, ludendi caussa ridendique."

Ita commendare dicaces Conveniet Satyros. Recte antiqui interpretes. Acro: » Omnia quae dicimus, desideramus placere, ac per hoc videmur commendare auribus auditorum." Quintilian. Instit. Orat. X, 1. affectus nemo historicorum commendavit magis. Perverse nonnulli interpretantur adhibere.

Regali conspectus in auro nuper et ostro. In nonnullis iterum traiecta vocabula reperiuntur: in ostro nuper et auro. Pro nuper vidi qui coniecerit purpura. Bona emendatio, nisi tale adverbium omnino requireretur, et ostro sequeretur.

Paullum pudibunda. In uno God. párum.

Inornata et dominantia nomina. Operae pretium arbitror explicare, quid sint inornata nomina; nimirum usitata, quae versantur in sermone et consuetudine quotidiana, vulgaria, opposita poeticis et oratoriis: conferatur auctor ad Herenn. IV, 12. Nemo fere poeta hoc melius intellexit, quam Virgilius, idque recte animadverterunt antiqui interpretes. Ita Georg. I, 341. Testa cum ardente viderent scintillare oleum: ne diceret lucernam tenuiter. II, 220. Candida venit avis longis invisa colubris; ubi describit ciconiam. Aeneid. I, 726, lychnos Graece posuit, ne vile aliquid introferret. Aeneid. IV, 254. avi similis, quae circum litora, circum Piscosos scopulos humilis volat aequora iuxta; incongruum erat heroico carmini, si mergum vel' fulicam diceret. Haec Servius recte observavit. Similia Scholiastae Horatii observasse videntur. In reliquiis

Verbaque, Pisones, Satyrorum scriptor amabo;
Nec sic enitar tragico differre colori,

Ut nihil intersit, Davusne loquatur, et audax
Pythias, emuncto lucrata Simone talentum;
An custos famulusque Dei Silenus alumni.
Ex noto fictum carmen sequar, ut sibi quivis
Speret idem; sudet multum, frustraque laboret
Ausus idem: tantum series iuncturaque pollet;

-

annotationum exempli caussa invenio posita vocabula capsa, pagina. Iam Quintil. VIII, III, reprehendit cista. >> Sicut in oratione nitida notabile est humilius verbum, ac velut macula: ita a sermone tenui sublime nitidumque discordat, fitque corruptum, quia in plano tumet. Quaedam non tam ratione, quam sensu indicantur: ut illud caesa iungebant foedera porca, fecit elegans fictio nominis: quod si fuisset porco, vile erat. In quibusdam ratio manifesta est. Risimus, et merito, nuper poetam qui dixerat, Praetextam in cista mures rosere Camilli. At Virgilii miramur illud Saepe exiguus mus: nam epitheton exiguus aptum proprium offecit, ne plus exspectaremus, et casus singularis magis decuit, et clausula ipsa unius syllabae, non usitata, addidit gratiam. Porca nempe minus quotidiano sermone frequentatur quam porcus: cista erat vulgata, mures sine epitheto et sic in numero plurali, vile. Longinus § 43. περὶ μικρότητος ὀνομάτων in Theopompo reprehendit vous vλάκους καὶ τὰ ἀρτύματα καὶ τὰ

[ocr errors]

ouzzia, praesertim sic inter res splendidas posita. Talia igitur vocabula sunt inornata, quotidie usurpantur, res communis vitae tenues significant, regnant et dominantur. Non erat igitur, cur Hurdius pro inornata reponeret honorata.

Pythias, emuncto lucrata Simone talentum. Acro: » Quae est ansa eludere dominum suum. Non dicit de Pythia Terentiana, sed quae apud Lucilium, tragoediographum, inducitur ancilla per astutias accipere argentum a domino. Nam fefellit dominum et accepit ab eo argenti talentum, fuit enim haec eadem meretricula rapax, ut Thais, quae lucrum facit." Wytenbachius annotavit : >> Davus et Pythias sunt quidem personae in Terentianis fabulis: sed hoc de emuncto Simone per Pythiadem non ibi exstat. Scholiasta Cruquii ex Lucilio sumtum scribit. Forte legendum Caecilio." Quamquam hoc de talento fieri potuit in deperdita aliqua Terentii fabula, probabilis tamen est emendatio; illudque nomen saepe corruptum .est in Caelitius, unde facillime fit Lucilius, notissimus

« PredošláPokračovať »