Obrázky na stránke
PDF
ePub

Deficiunt, animique; professus grandia turget;

iam utri praeferemus? quippe haud minus sensu quam scriptura altera alteri propinqua est. Levia carmina Terentianus Maurus p. 2419. Creticus in nostris, si levia carmina pangas, Raro invenitur: qualis hic Maronis est, Insulae Ionio in magno, quas dira Celaeno: Creticus offendit pes primus, et asperat aures. Ita quidem editiones: sed ne ex adiunctis quidem sciveris, leviane an lenia dederit auctor: cum asperum apud Latinos et levi et leni opponatur. Terent. Heaut. III, 1, 49. asperum, Pater, hoc est: aliud lenius, sodes, vide. Lucretius V, 1379. At liquidas avium voces imitarier ore Antefuit multo, quam levia carmina cantu Concelebrare homines possent auresque iuvare. Propertius I, 9. Plus in amore valet Mimnermi versus Homero: Carmina mansuetus lenia quaerit amor. Verum utrobique turbant Codices nonnulli, illic lenia, hic levia exhibentes; ut ad neutram partem haec loca facere queant. Favet illud magis, quod eadem metaphora Graeci Rhetores vò ylaqugòv et τὸ λεῖον, cui τὸ τραχὺ contra statuunt, saepe praedicent; nam Letov utique leve est, non lene. Latinos tamen in hac sententia lene et lenitatem passim alias maluisse pro comperto mox habebis: in hoc vero Horatii loco lenia omnino legendum esse vel oppositionis ratio clare evincet, sectantem lenia nervi Deficiunt animique. Ubi vides in oratio

nis genere lene opponi nervoso: recte hoc; at ineptus sit, qui tõ levi nervosum opposuerit. Cicero in Bruto cap. 48 de C. Julio: Sunt eius aliquot orationes, ex quibus, sicut ex eiusdem Tragoediis, lenitas eius sine nervis conspici potest. Noster Serm. II. 1. Sunt quibus in Satira videar nimis acer, et ultra Legem intendere opus: sine nervis altera quidquid Composui, pars esse putat. Vides to acre hic opponi tõ sine nervis; atqui acre est contrarium leni non levi. Cicero in Bruto cap. 25. Hoc in oratore Latino primum mihi videtur lenitas illa apparuisse Graecorum. Ibidem cap. 44. Multa in ea oratione graviter, multa leniter; multa aspere, multa facete dicta sunt. In Oratore cap. 6. Elaborant alii in lenitate et aequabilitate, et puro quasi quodam et candido genere dicendi. Ibidem cap. 28. Qui enim nihil potest tranquille, nihil leniter, nihil partite, definite, distincte, facete dicere. Ibid. cap. 30. Nihil enim ample Cotta, nihil leniter Sulpicius, non multa graviter Hortensius. Ibid. cap. 31. Demosthenes nihil Lysiae subtilitate cedit, nihil argutiis et acumine Hyperidi, nihil lenitate Aeschini et splendore verborum. De optimo genere Orat. cap. 2. Sed et verborum et structura quaedam duas res efficiens, numerum et lenitatem. De Legibus I, 4. Ut iam oratio tua non multum a Philosophorum lenitate absit. Ad Heren

Serpit humi tutus nimium, timidusque procellae.

contraria est. Et denique: Et certe nullum verbum aptum atque idoneum praetermittemus gratia lenitatis. Idem X, 5. Quosdam elatior ingenii vis et magis concita et plena spiritus capit: sunt et lenis et nitidi et compositi generis non pauci amatores. Et X, 2. Etiam hoc solet incommodi accidere his, qui se uni alicui generi dediderunt: ut si asperitas his placuit alicuius, hanc etiam in leni et remisso caussarum genere rem exuant. Et mox: Sintque alia leniter, alia aspere; alia concitate, alia remisse; alia docendi, alia movendi gratia dicenda. Idem XII, 10.

nium I, 7. In exordienda caussa servandum est, ut lenis sit sermo, et usitata verborum consuetudo. De Oratore II, 15. Verborum autem ratio et genus orationis fusum atque tractum, et cum lenitate quadam aequabili profluens, sine hac iudiciali asperitate, et sine sententiarum forensium aculeis persequendum est. Ibid. cap. 29. Harum trium partium prima lenitatem orationis, secunda acumen, tertia vim desiderat. Ubi vides vim, similiter ac nervos lenitati opponi. Caesar de Terentio: Lenibus atque utinam scriptis adiuncta foret vis, Comica ut aequato virtus polleret honore Cum Graecis, neque in hac despectus parte iaceres. Sic distingue, ut sit virtus Comica, non vis Comica; de qua, quae et qualis sit, frustra quaesiverunt viri eruditi. Quintilianus IX, 4. In Herodoto vero, cum omnia leniter fluant, tum ipsa dialectus habet eam iucunditatem ut latentes etiam numeros complexa videatur. Ibidem: Haec enim lenis et fluens contextus decet. Iterum: Lenia spatium, sublimia et ornata claritatem quoque vocum poscunt. Et mox: Quo minus id mirum in pedibus orationis; cum debeant sublimia ingredi, lenia duci, acria currere, delicata fluere. Et rursus: Aspera contra Iambis maxime concitantur, non solum quod sunt e duabus syllabis, eoque frequentiorem quasi pulsum habent, quae res lenitati neque Laelius lenitatem, neque

Nam et subtili plenius aliquid atque subtilius, et vehementi remissius atque vehementius invenitur: ut illud lene aut ascendit ad fortiora aut ad tenuiora submittitur. Seneca Epist. LXVI. Compositio virilis et sancta; nihilominus interveniebat dulce illud et loco lene. Epist. C. Est decor proprius orationi, leniter lapsae. CXV. Apta verba contexta, et oratio fluens leniter. Seneca Controvers, III, 19. Compositio quoque Calvi in actionibus ad exemplum Demosthenis riget: nihil in illa placidum, nihil lene est, omnia et citata et fluctuantia, hic tamen in epilogó, non tantum leviter componit, sed et infracte. Appuleius in Apologia: Ut in illa oratione neque Cato gravitatem requirat,

Qui variare cupit rem prodigialiter unam,

Gracchus impetum, nec Caesar calorem, nec Hortensius distributio nem nec Calvus argutias, nec parsimoniam Sallustius, nec opulentiam Cicero. Quid ergo? Satis iam opinior superque fidem fecimus, non levia, verum lenia deinceps hic reponendum esse; si sapere tandem audebunt editores. BENTLEIVS.

Verissime Brittannus correxit lenia. Atque omnis ea disputatio absolvi potest, si ita statuimus: leve dicitur de structura et compositione verborum, et ad numeros orationis pertinet, lene dicitur de ipsa orationis natura, loquendi genere. Horatius hic non agit de structura verborum, sed de interna orationis forma. Decipimur specie recti. Brevis fit obscurus, grandis fit turgidus, cautior fit humilis, varietatis studiosior fit ineptus. Cum istis nor convenit levitas in structura verborum, molle et tenerum in ambitu et compositione. Verum hoc esse utriusque vocabuli discrimen, ex plurimis scriptorum locis apparet, vel lene vel leve auctoritate omnium Codicum confirmatur. Ad eam igitur normam loca nonnulla, ubi pro lene scriptum invenitur leve et contra, emendentur. L. Santenius ad Terentianum Maurum v. 1652 diligentissime de utroque vocabulo exposuit, et ingentem exemplorum copiam collegit. Hic recte contra Bentleium contendit leve et levitatem, cum vel de orationis compositione vel coagmentatione vel de singulis etiam

ubi

verbis et literis agitur, opponi aspero et scabro, ut λεῖον et λειότητα τῇ roaɣútŋtı: idem minus recte pag. 242 contendit Bentleianam emendationem non adeo esse certam, quia levitas et quaelibet nitoris cura gravitatem et vim orationis non minus emollit et enervat, quam lenitas. Primum, ut dixi, Horatius non loquitur de externo orationis nitore; non erat hoc illius consilium, minime in hoc loco: deinde oratio, intus gravis et vehemens et nervosa, et molliore compositione investita, fit suavior, levior, vim et gravitatem non amittit. Da Thucydidi aliquid ex compositione Xenophontea, Demostheni Isocratea, Touzurys illa et d'avórŋs temperabitur, ut equidem arbitror, non, si, quantum fieri possit, ipsa verba serves, enervabitur nec tolletur, si modo asperitas maneat, ubi res exigit, et rò vov náðovs ànoτQa, zuvóuevov requiritur. Sed Horatius de oratione ligata non de soluta praecipit. Levitas carminum in numeris, metro inclusis, cernitur. Ipse asperum et illud scabrum veterum poëtarum non laudabat, et numeros Plautinos a proavis stulte laudatos arbitrabatur, ille, qui legitimum sonum digitis et aure callebat. Iam suo ipse exemplo ostendit, levitatem antiquae asperitati esse praeferendam, neque versuum ipsorum gravitatem ita ab asperiore sono pendere, ut iidem non esse possint nervosi simul et canori. Recita illa

Delphinum silvis appingit, fluctibus aprum.

Carm. IV, II, Multa Dircaeum levat aura cycnum, Tendit, Antoni, quoties in altos Nubium tractus. ego apis Matinae More modoque Grata carpentis thyma Quid nervosius et animosius fingi possit quam illa priora Multa Dircaeum? Et tamen in numeris summa levitas apparet. Paullo asperius est ego apis: in his autem nihil nervosi, animosi nihil, quod ad sententiam, conspicitur. Compara cum Horatianis Sapphicum Catulli Carm. XI. Nec meum respectet, ut ante, amorem, Qui illius culpa cecidit; velut prati Ultimi flos, praetereunte postquam Tactus aratro est. Horatius in re grandi sequitur levia, Catullus in re tenui aspera. Levitas Horatiana non minuit gravitatem, asperitas Catulliana tenuitatem non extollit. Illustriora quaedam apud optimos scriptores inveniuntur exempla, in quibus asperitas soni ad asperitatem rei accommodatur, quaeque propterea a magistris, qui de arte scripserunt, citantur; sed ea sunt rara. Nam si poetae ubique facerent, esset affectatum.

Serpit humi tutus nimium timidusque procellae. Tutus mihi corruptum esse videtur. Interpretes explicant prudens. Nemo, quantum novi, vel ostendit, quomodo tutus significare potuerit prudens, vel iusta auctoritate confirmavit. Veteres Scholiastae aliquid dixerunt. Acron: qui se tueri vult; Commentator: qui sibi vult esse tutum.

Sunt, qui nobis hic Lexica monstrent, et inprimis nobilissimos Lexici auctores Facciolatum et Forcellinum. Quasi vero lexicographi falli non possint, iisque, tamquam Dictatoribus, unice parendum sit. Sed inspiciamus Facciolatum et Forcellinum: quid narrant? Tutus interdum est cautus, prudens, sanus. Livius IX, 32. Celeriora, quam tutiora consilia, magis placuere ducibus. Id. XXII, 38. Tuta celeribus consiliis praeponere. Ovid. Trist. III, XII, 36. Non nisi vicinas tutus ararit aquas. Horat. A. P. 28. Serpit humi tutus nimium timidusque procellae. Id. Sat. II, II, 137. Ex quo est habitus male tutae mentis Orestes. Tutum est, prudentis et cauti est. Propert. I, xv, 42. O nullis tutum credere blanditiis! Cum infinitivo. Id. I, xx, 51. His, o Galle, tuos monitis servabis amores, Formosum Nymphis credere tutus Пylan: hoc est cavens credere, vlasovμevos. Haec Facciolatus et Forcellinus. Sed nullum exemplum vere probat id, quod posuerunt, tutum significare prudentem. Tuta consilia sunt ea, quae tuto sequaris, quae te in tuto collocabunt, quae nullum tibi periculum ostendunt. Locus Ovidii integer apponi debet ut intelligatur: Si navita, inquit, huc, Tomos, veniat, rogabo unde venerit: Ille quidem mirum ni de regione propinqua Non nisi vicinas tutus ararit aquas. Rarus ab Italia tantum mare navita transit: hoc

In vitium ducit culpae fuga, si caret arte.

est; rogabo unde venerit. Sed non ex Italia venerit, verum ex propinquo loco, et sic tutus, quia mare cognoscit, navigavit, quod non tutum est ab Italia venientibus. Orestes mentis male tutae est Orestes identidem in furorem incidens, qui eum facit aliis periculosum. Orestes tunc non est tutus, ut dicimus loca non tuta sunt. Non tutum est credere blanditiis, significat idem quod periculosum est; sicuti Phaedrus dicit: Periculosum est credere et non credere. Restat unicus Propertii locus: qui si ita a Propertio esset scriptus, et eam, quam multi tribuerunt, haberet sententiam cavens evlaßovμevos, nihil in Horatio tentare deberemus, quia tutus timidusque procellae esset cavens et timens procellam. Sed tutus tantum legitur in uno MS. Propertiano Scaligeri, in plurimis autem vel visus vel iussus, unde alii aliter coniecerunt, et Lachmannus coniecit fisus, et, quod fortasse optimum, Marklandus, mutata distinctionе, coniunxit servabis credere, hoc est cavebis credere. Apparet, ni fallor, talia exempla nihil valere ad explicandum illud nostrum tutus nimium timidusque procellae. Bentleius quidem ad Horat. Serm. II, 1, 55, eandem opinionem sequitur, a Scholiastis iam disseminatam, tutum significare eum qui tutus esse cupit et laborat, sed nihil praeter versum ex Arte Poetica, affert. Tutus significat eum qui revera tutus est,

non qui esse vult. Hoc tamen requiritur, sicuti in omnibus Horatianis, quae antecedunt, studium, voluntas et iudicium cernuntur, laboro, sector, profiteor, timeo. Quapropter, pro: Serpit humi TVTVS nimium timidusque procellae, omnino scribendum existimo: Serpit humi CAVTVS nimium timidusque procellae. Recte sequuntur nimium cautus et timidus, quia ex nimia cautione oritur timor. Ut unicuique virtuti vicinum aliquod vitium reperitur, ita prudentia et metus sunt vicina. Livius XXII, 12. Pro cunctatore segnem, et cauto timidum compellabat. Idem XXII, 39. Sine timidum pro cauto, tardum pro considerato, imbellem pro perito belli vocent. Ut alia mittam, quae apud historicos et oratores similia inveniuntur in eam sententiam, cuius antiquissimus auctor cognitus est Thucydides III, 82. volμà pèv rào àλóγιστος, ἀνδρία φιλέταιρος ἐνομί σθη. μέλλησις δὲ προμηθὴς, δει líα εvлo̟εлýs. Iam cum loco Horatiano, a me emendato, comparanda sunt haec Quintiliani Instit. Orat. VIII, 2. Huic quibusdam contrarium studium, fugiunt ac reformidant omnem hanc in dicendo voluptatem, nihil probantes, nisi planum et humile et sine conatu. Ita, dum timent ne aliquando cadant, semper iacent. Et Longinus de Sublim. ( 33. τὰς μὲν ταπεινὰς καὶ μέσας φύσεις, διὰ τὸ μηδα μή παρακινδυνεύειν, μηδὲ ἐφίε

« PredošláPokračovať »