Obrázky na stránke
PDF
ePub

Aut ignoratae premit artis crimine turpi.
Non quivis videt immodulata poemata iudex,
Et data Romanis venia est indigna poetis.

cierium in illius sententiam recte et prudenter concessisse. BENTLEIVS.

In annotatione Bentleiana tria sunt animadvertenda. Quomodo, inquit, versus, qui non apparet, accusat aut crimine premit? Sed non legitur illud non apparet; verum rarus apparet. Igitur recte accusat. Si legatur missus versus premit, dura est ellipsis substantivi scriptores, auctores. Denique caesura, quae minor est in cum magno pondere quam magno cum pondere, prius, ut taceam MSS., commendat. Veteres tamen tarditatem praecipue in ipsis spondeis quaesivisse videntur. Virgilius: Illi inter sese magna vi brachia tollunt. ubi in nullo Codice inventum est vi magna. Tota disputationis Horatianae natura et orationis bene connectendae facilitas mihi hanc distinctionem et scripturam postulare videntur: Non ita pridem, Tardior ut paullo graviorque veniret ad aures, Spondeos stabiles in iura paterna recepit Commodus et patiens: non, ut de sede secunda Cederet aut quarta sextave. Sed hic et in Accî Nobilibus trimetris apparens rarus et Ennî, In scenam missos cum magno pondere versus Aut operae celeris nimium curaque carentis, Aut ignoratae premit artis crimine turpi. Horatius iam vs. 251 Iambum fecit personam. Iussit Iambus sua illa carmina appellari trimetra. Iambus admisit

spondeos, non tamen in sedem secundam, quartam et sextam. Sic Iambus egit apud Graecos, sic Graeci eum fecerunt agentem. Sed vide quid Romani fecerint. Iambus ille raro apparet in trimetris Accii et Ennii; saepe nusquam cernitur nisi in sexta sede. Quando etiam vel in secunda vel in quarta vel in utraque stat, stare videtur, tamquam ceteros versus reprehendat et accuset, quasi celerius et sine arte elaboratos. Si omnes versus Accii et Ennii unum modo haberent Iambum, tarditas minus in oculos incurreret. Nunc ex comparatione tardiorum cum celerioribus discrimen sentitur. Iambus hic illic apparens premit ceteros versus. Comparatio, ut dicit Seneca, rem tollit vel deprimit.

Et data Romanis venia est indigna poetis. Horatius hoc sibi obiici fingit, ut saepe in hac et aliis Epistolis et Sermonibus; veluti statim in principio: Pictoribus atque poetis Quidlibet audendi semper fuit aequa potestas. Ibi ipse respondet: Scimus, et tum refutat. Hic culpaverat versus Accii et Ennii. Sunt, inquit, immodulati. Dicet fortasse aliquis: non quivis iudex hoc videt, et haec venia Romanis datur. Horatius respondet. Fac ea sic esse, ut tu dicis. Ideo mihi, qui meliora videam, negligenti esse non licet. Hactenus disputatio recte procedit, sed venia

Idcircone vager scribamque licenter? an omnes

[blocks in formation]

an

Scribamque licenter? an omnes Visuros peccata. Difficilis locus, et ab Interpretibus vexatus; quique eos vicissim multum torsit et frustratus est: Et data Romanis venia est indigna poetis. Idcircone vager, scribamque licenter? an omnes Visuros peccata putem mea tutus et intra Spem veniae cautus? vitavi denique culpam Non laudem merui. Ubi Grifolus, Luisinus et Marcilius aliam distinctionem inducunt, omnes Visuros peccata putem mea? tutus et intra spem veniae cautus, vitavi denique culpam. Rectior quidem haec, quam quae hodie circumfertur: neque tamen difficultatem tollit. Nimirum legendum erat ut pro an, quod et Codex Statii exhibet, et Battelianus noster pro varia lectione profert: Idcircone vager, scribamque licenter? Ut omnes Visuros peccata putem mea, tutus et intra Spem veniae cautus? Quod Statius in hanc sententiam explicat: Itane licenter scribam, contemtis omni

bus et disiectis numeris, ut omnes id et sentiant et ignoscant tamen. Non persensit vir eruditus ut poni hic pro quamvis, licet, posito et concesso: quo sensu infinitis locis apud scriptores occurrit: Ovidius Epistola Didus vs. 15. Ut terram invenias, quis eam tibi tradet habendam? Ergo hoc voluit Horatius: Indigna venia data est immodulatis trimetris; non omnes auditores peccatum sentiunt, et qui sentiunt, ignoscunt. quid tum? Ideone sciens prudensque ab artis praeceptis vager, et scribam licenter? tutus nimirum futurus, et intra spem veniae cautus, quamvis omnes putem peccata mea visuros? minime vero: nam, utcumque haec metri vitia condonari et ignosci soleant, at certe eo pacto culpam tantummodo vitavi, veniam modo impetravi, non laudem merui. Vos vero, o Pisones, quibus virtus est animusque ad laudem erectus, exemplaria Graeca studiose legite atque imitamini. Clara profecto haec est et egregia sententia; unde et Grifoli ceterorumque interpunctio facile redarguitur; et Lambini gravis error refutatur, qui fidenter interpolabat, an omnes Visuros peccata putem mea, tutus et extra Spem veniae cautus? Et sane, si an hic legeris, et oppositionem in his esse finxeris, scribamne licenter: an contra non peccabo spe veniae; quandoquidem omnes mea peccata visuros putem, speciem veri habebit Lambini correctio. Verum haec inter

Visuros peccata putem mea tutus et intra

pretatio cum sequentibus pugnat: qui enim accurate scribit, omni peccatorum venia sibi praecisa, non culpam modo vitat, sed et laudem meretur. Nimirum ea, quam iam adsciscimus, lectio sola rem omnem ex

pedit: Tutus et in tantum, eatenus, hactenus cautus, ut veniam non desperem, etsi omnes mea peccata animadversuros existimem. Vides iam, quid sibi velit intra spem veniae cautus. At mirificus plane est Dacierius, qui Lambini quidem enarrationem sequitur, retinet tamen intra; contenditque intra spem, perinde esse ac extra spem, sive sine spe veniae. Arrigamus aures, ut novum hoc et inauditum vel sero discamus. Sic, inquit, apud Florum intra gloriam idem est ac sine gloria. Hoc vero vix minus admirandum est, quam illud alterum. Videamus locum I, 3. ubi de Horatio agitur, qui sororem post eius victoriam flentem ferro occiderat: Citavere leges nefas: sed abstulit virtus parrici

dam; et facinus intra gloriam fuit. Quid ergo? an hoc sine gloria interpretabimur? Haud vidi magis. Imo idem hic intra, quod ubique alias significat. Facinus intra gloriam fuit, non excessit victoriae gloriam, obruebatur a gloria, sic ut reus absolveretur. At si sine gloria erat facinus, mirum adeo, ni reus damnaretur. Facessant igitur febriculosae explicationes; et vera lectione reperta conquiescamus: quam et Scholiastae olim Acroni cognitam et probatam

coniicere licet. Sic enim ille enarrat: An debeo securus esse, data venia, quamvis palam erunt peccata mea? Certe qui haec commentabatur, non an, verum ut, sicut nos hodie, legebat. BENTLEIVS.

Multae difficultates in explicandis Sermonibus et Epistolis oriuntur ex eo, quod Horatius quum fingit interrogationes, et ipse addit subiectiones, omittit consueta illa: at, sed, dicet aliquis, dicit hic, nonnulli fortasse dicent, similia. Ea obscuritas in recitatione minor est, quam in lectione. Poeta nunc, de modulatione versuum agens, bis contra perspicuitatem peccavit. Alloquitur Pisones. Ergo Pisones ista Horatio opponunt. Dividamus sermonem Horatii et Pisonum, additis nominibus: HORATIVS. hic et in Acci Nobilibus trimetris apparens rarus et Enni, In scenam missos cum magno pondere versus Aut operae celeris nimium curaque carentis, Aut ignoratae premit artis crimine turpi. PISONES. Non quivis videt immodulata poemata iudex: Nec data Romanis venia est indigna poetis. HORATIVS. Idcircone vager scribamque licenter, et omnes Visuros peccata putem haud mea? Tutus et intra Spem veniae cautus vitavi denique culpam, Non laudem merui. Vos exemplaria Graeca Nocturna versate manu, versate diurna. PISONES. At nostri proavi Plautinos et numeros et Laudavere sales. HORATIVS. Nimium patienter utrumque, Ne dicam stulte, mira

Spem veniae cautus? Vitavi denique culpam,
Non laudem merui. Vos exemplaria Graeca
Nocturna versate manu, versate diurna.
At nostri proavi Plautinos et numeros et
Laudavere sales; nimium patienter utrumque,

ti, si modo ego et vos Scimus inurbanum lepido seponere dicto, Legitimumque sonum digitis callemus et aure. Sermo ita divisus claram adeo et facilem praebet sententiam, ut prorsus nulla interpretatione egeat. In ipsis vocabulis paullulum mutavi. De APPARENS pro APPARET iam dixi, ut de NEC pro ET. In Codd. D'Orv. erat SED. Tum VT omnes converti in ET omnes, et inserui HAVD. Pro laudem, in D'Orv. laudes; pro vos exemplaria, legitur et vos exemplaria. Indicium Horatii de immodulatis Accii et Ennii versibus severius Pisonibus videtur. Quo, inquiunt, tantam severitatem? Pauci illud immodulatum animadvertunt: et Romanis poëtis, qui magna virium intentione tandem aliquid non plane contemnendum protulerunt, merito haec venia datur, ut sint paullo negligentiores, quam Graeci. Horatius primum respondet ad posterius: ideo, quia haec venia iis data est, mihi non vagari licet; deinde respondet ad prius: si non quivis videt, quid hoc ad me? Ea cogitatio me non faciat negligentem. Quid enim? Si hoc facerem, tutus quidem essem ac cautus ita ut venia mihi negari non posset, vitavissem quidem culpam, laudem non meruissem. Ne sic agamus, Piso

nes; imo vosque et ego Graecos potius imitemur. Graecos? Quare? inquiunt Pisones; proavi tamen nostri Plautum admirabantur. Intra spem veniae cautus is dicitur, qui hactenus cavet, ne spem veniae amittat; satis habet, si eam spem retinet. Qui tantum peccavit, ut sperare veniam non possit, is extra spem veniae est, vel potius ultra, citra. Conferantur interpretes ad 1. 1. Flori, ad Propert. III, ví, 2. et Quintil. Inst. Orat. III, 1. et XI, 3.

At nostri proavi Plautinos et numeros et Laudavere sales. Ita nunc fere editores nostri proavi : cum et editiones principes et omnes fere omnium membranae, nostrae certe meliores, Graevianae, Vossianae, Leidensis, Reginensis cum aliis habeant, At vestri proavi Plautinos et numeros et Laudavere sales; nimium patienter utrumque, Ne dicam stulte, mirati. Quid autem attinet a Codicum auctoritate discedere, ut lectionem, si non deteriorem, at certe nihilo meliorem adoptemus? Vestri proavi, o Pisones; nam hos iam compellaverat: Vos exemplaria Graeca Nocturna versate manu versate diurna. At vestri prouvi Plau➡ tinos cet. Nihil profecto hic est, quod quempiam offendat. At illud

Ne dicam stulte, mirati; si modo ego et vos

nostri proavi magna circumveniunt ut scias quo hominum risu, quo suo incommoda. Quippe omnium se cachinnis exposuisset Noster, si patre libertino, homine Graeculo, ut equidem puto, vel Syro forte aut Afro natus, nostros proavos seu incaute sive gloriose dixisset: quasi ipse Paullus vel Messalla vel Pompilius sanguis esset. Id quod olim Victorius Lambinusque recte iudicarunt. At manum iniicit Theodorus Marcilius, qui, perperam, ait, correxere vestri nam civi et equiti et tribuno militum fas erat dicere nostri proavi; quemadmodum Seneca, quamquam Iberici generis, nostris maioribus dixit. Atqui, o bone, non vestri sed illud tuum nostri a correctoribus est; cum et scripti libri et primitus cusi prius agnoscant. Senecae vero dictum huc pertrahere, et ut par vel simile huic proponere, cuius est iudicii? Epist. I ad Lucilium: Tu tamen malo serves tua, et bono tempore uti incipias: nam, ut visum est maioribus nostris, sera parsimonia in fundo est. Quinam hic maiores? an dictum hoc vetus, ex Hesiodo ductum, ad solos Romanos attinebat? verum, esto ut ad eos solos: Seneca, ut notum est, equestri genere est ortus, Cordubae, coloniae veteris Romanae, ob primorum colonorum nobilitatem Patriciae cognominatae; ut nihil obstet, quin Senecae maiores vel a Regibus usque Romani fuerint. Hunc tu in familiae quaestione Nostro comparas, qui, nullis maioribus ortus, primus suorum ingenuus erat? Imo

stupore nostri proavi dicturus hic esset Flaccus; vide modo Vopisci locum in Caro cap. 4. ubi, contra eos qui Carum Mediolanensem fuisse tradiderant, Ipse, inquit, ut epistola eius indicat, Romanus vult videri. Verba epistolae sunt: Maiores nostri, Romani illi principes cet. Et mox, Fac igitur maioribus nostris, id est Romanis non discrepemus viris: ad quae Vopiscus, Vides, ait, quod tota epistola maiores suos Romanos vult intelligi. Hoc, opinor, exemplo, si nostros proavos Flaccus appellasset qui olim in scena Plautinas fabulas admirati sunt, utique maiores suos Romanos voluisset intelligi. Sed totam hanc quaestionem ut inutilem rescindit Dacierius: nimirum nostri legendum esse; non tamen Horatii haec, sed Pisonum esse verba, qui priora illa de exemplaribus Graecis evolvendis impugnant: quibus ille continuo respondet, Nimium patienter utrumque. Atque hoc demum ille pacto miram quandam huic loco venerem accrescere putat. Suum scilicet cuique est iudicium. Nam quod huic tam venustum est, a Grifolo olim excogitatum, Victorio duriusculum visum est, Var. Lect. XV, 13. Adde vero, si vis, et absurdiusculum videri; praeter cetera enim, quae mitto, vide modo illa, quae sequuntur: nimium patienter utrumque Ne dicam stulte mirati: si modo ego et vos Scimus inurbanum lepido seponere dicto.

« PredošláPokračovať »