Obrázky na stránke
PDF
ePub

Aemilium circa ludum faber, unus et ungues
Exprimet, et molles imitabitur aere capillos;

rum,

σθαι τῶν ἄκρων, ἀναμαρτήτους χ,42. Arguta meretrice potes, Daὡς ἐπὶ τὸ πολὺ καὶ ἀσφαλεστές ρας διαμένειν. Denique CAVTVS et TVTVS, ut literarum ductus haud ita dissimiles habent, ita in MSS. sunt confusa. Exemplum praebet MS. Vossianum in Ovid. Pont. III, XII, 36.

Aemilium circa ludum faber, unus et ungues Exprimet. Crucem interpretibus fixit sceleratus ille faber imus: ita in omnes partes se vertunt, in caussa vel nominis vel epitheti exquirenda. Imum, inquit Porphyrion, hoc est, in angulo ludi tabernam habentem. Acron nomen proprium hic accepit; quod et in membranis saepe inter lineas adnotatum vidi: alii tamen, inquit, dicunt imum, brevem; alii in extrema parte ludi positum. Extra hos cancellos egredi non audent recentiores: nec id mirum; cum neque de homine neque de angulo illo ludi nunc quicquam amplius datur resciscere. Tu vero, contemtis his naeniis, sic veram et veterem lectionem huc revoca minima mutatione: Aemilium circa ludum faber, unus et ungues Exprimet, et molles imitabitur aere capillos, Infelix operis summa. Unus omnium optime capillos et ungues exprimet, cetera vero membra et totam adeo statuam ponere non poterit. Quid clarius certiusve? Eleganter illud unus sic poni solet. Noster Serm. I,

voque Chremeta Eludente senem comis garrire libellos, Unus vivoFundani. Sermon. II, III, 24. Iortos egregiasque domos mercarier unus Cum lucro noram. Epod. XII. Namque sagacius unus odoror. Nepos in Cimone: Cum unus omnium in civitate maxime floreret. Virgil. Aen. II, 426. cadit et Ripheus, iustissimus unus Qui fuit in Teucris, et servantissimus aequi. Ubi recte Servius: Unus, non solus, sed praecipuus. Ergo faber iste omnium optime, praecipue, unice ungues et crines exprimebat, in ceteris deficiebat. Tolle vero vocabulum unus; et sententiam ipsam una opera sustuleris. Quid enim est exprimet ungues? Qui scias ex isto, utrum affabre et eleganter, crasse illepideque, an mediocriter expresserit? Atqui in exprimendis unguibus praestantiam artificii hic commemorari, vel sententiae redditio fidem facit, ubi ex adverso ponit in quibusdam corporis partibus formae excellentiam, Spectandum nigris oculis nigroque capillo. Ceterum unus clare exhibet Codex Oxoniensis, qui Digbeanus vocatur; et a prima manu, prout ex litura coniicere licet, Graevianus et Regiae Societatis. Et sic quoque locum citat Ioannes Sarisberiensis praefatione libri VI. Viderat hunc Theodorus Marcilius: sed melius, inquit, imus.

an

Infelix operis summa, quia ponere totum Nesciet: hunc ego me, si quid componere curem, Non magis esse velim, quam naso vivere pravo;

Ita quidem: si faber unus idem esset ac faber aliquis. Sed elegantiam vocis non assecutus est. BENTLEIVS.

Ante Bentleium edebatur imus. Multa MSS. habent unus. Neque in scriptura magnum est discrimen. Videndum modo est, utrum melius sententiae conveniat, Imus non facile explicatur. Praeter opiniones, a Bentleio memoratas, et aliae feruntur. Ea varietas iam locum facit suspectum. Horatius certe scripsisset ambigue, contra suum ipsius praeceptum vs. 449. Unus sine dubio praestat, neque tamen sua caret difficultate: nam et hoc varie explicari potest, et explicatum est. Sed ratio Bentleiana sese inprimis commendat. Illud tamen teneatur. Unus revera significat solus. Unus virorum potes, tu solus eorum, qui nunc vivunt, potes: unus novi, solus novi: Ripheus unus in Teucris fuit iustissi

[blocks in formation]

bitror si pro Aemilium circa ludum FABER IMVS scribatur Aemilium circa ludum FABRI MANVS. Corruptelae hic esse potuit cursus. FABRIMANVS FABRIMVS: manus per compendium fit mus. Ex fabrimus natum est faber imus, unde porro faber unus. Atque unus in paucioribus, imus in plerisque MSS. reperitur. Manus de omni artificum et artificiorum genere, praecipue de statuariis et pictoribus ponitur. Exempla hic non sunt necessaria. Videantur, quos citavit Burmann. ad Petronii Sat. cap. 38. In verbo autem exprimet iam cernitur artificis praestantia, magis etiam, quia sequitur, quod faber aere imitabitur capillos molles, non simpliciter imitabitur capillos; sic ea molli: ties in ipso aere reddita esse intelligitur. Pro ungues, in MS. membranaceo, quod Brinckmannus ex Italia viro docto in Neerlandiam misit, unde Dukerus varias lectiones excerptas editioni Basileensi addidit, scriptum erat angues. MS. Sermones et Epistolas tantum continebat. Angues quidem manifeste ab indocto librario corruptum est. Sed aliae lectiones ibidem inveniuntur a cognitis MSS. diversae. Ubi hodie sit illud Italicum, ignoro. Interpretes Horatiani non cognovisse videntur.

Quam naso vivere pravo. Restitue ex omnibus Codicibus tam no

Spectandum nigris oculis, nigroque capillo. Sumite materiam vestris, qui scribitis, aequam Viribus; et versate diu, quid ferre recusent, Quid valeant humeri. Cui lecta potenter erit res;

et

stris quam aliorum, verborum ordine sic attulit: Spectandum nigros ocumutato, Non magis esse velim, los nigrosque capillos. quam naso vivere pravo. Illud vero (quam pravo vivere naso), cum in editionibus priscis, utraque Veneta et Loscheriana, semel insederat, patienter nimis, ne dicam ignave, perpessi sunt interpretes. Si quidem, praeterquam quod Codices abiudicant, etiam invenustus ille trium syllabarum concursus VOVIVE pravitatem eius redarguit. BENTLEIVS. In aliis quoque MSS. quae post Bentleium innotuerunt, legitur naso vivere pravo. Tota autem haec Epistola ad Pisones nullum fere habet versum, in quo vocabula, inprimis adiectiva et substantiva, non sunt alio atque alio ordine posita. Atque hoc iam antiquis temporibus accidit, et accidere debuit in eo carmine, quod in scholis magistri interpretabantur, et quod saepissime describebatur. Sonus quidem in pravo vivere me minus offendit, quam Bentleium offendisse videtur: media in vivere vix auditur. Neque Schellerus in libro de lectione veterum Scriptorum, pag. 262, Bentleio assentitur.

Spectandum nigris oculis, nigroque capillo. Animum meum advertit, quod Ciofanus ad Ovidii Amor. II, iv, 42, locum Horatii

Cui lecta potenter erit res. Marklandus ad Statii Silv. IV, ví, 24, Flaccum scripsisse putat, cui lecta pudenter erit res, id est modeste et ratione habita virium suarum, quid ferre recusent, quid valeant humeri. Addit ex vs. 51, dabiturque licentia sumta pudenter: et ex Epist. I, 17. distat, sumasne pudenter An rapias: et Epist. I, nec meus audet Rem tentare pudor, quam vires ferre recusent. Ego illud potenter non mutem. Pudenter aliquid facimus cum pudore, modeste, verecunde, dubitantes an facere valeamus: Pudenter convenit deliberationi: pudenter versandum est, quid humeri ferre possint. Hoc si quis fecerit, suasque sibi vires sufficere senserit, is rem legit potenter, cuius efficiendae sit potens. Talem neque facundia neque ordo deserent. Qui contra legit rem pudenter, suis viribus diffidens, quippe non satis exploratis, hic rem cam ad bonum exitum perducet. Exempla Horatii alia non faciunt ad confirmandum pudenter; atque illud nec meus audet Rem tentare pudor, quam vires ferre recusent, quo Marklandus eximio nititur, eius opinioni plane repugnat. Horatius

raro

2

Nec facundia deseret hunc, nec lucidus ordo. Ordinis haec virtus erit et venus, aut ego fallor, Ut iam nunc dicat iam nunc debentia dici; Pleraque differat, et praesens in tempus omittat: Hoc amet, hoc spernat promissi carminis auctor.

rem non audet tentare, quia maiorem esse viribus sensit, itaque pudenter recusat. Potenter ita fere apud Quintilianum Instit. Orat. XII, x, 72, invenitur: ut dicat et utiliter, et ad efficiendum, quod intendit, potenter.

Ordinis haec virtus erit et venus, aut ego fallor. Graevius ad Rhetor. ad Herenn. I, 3, citat virtus est. Quamquam haec et alia huiuscemodi errore memoriae citentur, interdum taciti iudicii testimonium habere videntur. Quamquam nec Graevius, credo, hic futurum cum praesente mutare voluerit. Pro aut in variis MSS. legitur haud, idque nonnulli interpretes cupide arripuerunt. Sed aut ego fallor longe modestius affirmat quam haud ego fallor. Horatius in omni hac Epistola talem modestiam servat: idque recte et suaviter, qui scriberet ad Pisones, literarum amantes et peritos, morumque et vitae elegantia excellentes. Ita, postquam vs. 270 dixerat maiores Pisonum nimis patienter, imo stulte Plautum fuisse miratos, ad minuendam dicti acerbitatem statim subiecit: si modo ego et vos Scimus inurbanum lepido seponere dicto, Legitimumque sonum digitis callemus et aure. Alterum illud haud ego fallor ma

gis decet rigidum in schola magistrum, quam urbanum praeceptorem, qui circum praecordia Pisonis, filii natu maioris, ludebat, ut eum a factitandis versibus deterreret, vel, si hoc non posset, ridiculos errores

vitare moneret.

Hoc amet, hoc spernat. Difficilis locus, quique integer apponi debet, ut accuratius excutiatur: Ordinis haec virtus erit et venus, aut ego fallor, Ut iam nunc dicat; iam nunc debentia dici Pleraque differet, et praesens in tempus omittat; IIoc amet, hoc spernat promissi carminis auctor. In verbis etiam tenuis cautusque serendis, Dixeris egregie, notum si callida verbum Reddiderit iunctura novum. Distinguunt plerique hodie et suspendunt orationem a versu medio, ut iam nunc dicat: deinde illud ordiuntur, quod cuivis magnam admirationem moveat: Iam nunc debentia dici pleraque differat. Enimvero si iam nunc dici debent, recte et ordine iam nunc dicentur. An iubes, ut quae in hac adnotatione iam nunc a me dici oportet, ea differam et omittam? Ergo aut tacendum mihi est, aut alia quaedam dicenda sunt, quae nunc dici non debebant. Bellum sane praeceptum, cui mihi illi cum maxime obtempe

In verbis etiam tenuis cautusque serendis;

rare videntur, qui hunc locum tam prave enarrare sustinent. Ego vero, quam nt tam absurda et άovorava commentarer, sic potius distinguerem, quemadmodum olim Lambinus: Ut iam nunc dicat iam nunc debentia dici; Pleraque differat, et praesens in tempus omittat. Servatur, inquit, rectus ordo et lucidus, si iam dicas quae locus postulat ut iam dicantur: pleraque vero, quibus scilicet in praesens locus non est, in tempus aliud et locum commodiorem differas. Atque haec ordinis fuerit quasi definitio generalis: Noster vero virtutem hic quandam et arcanam ordinis venerem indicat, reconditam scilicet gratiam et venustatem, caute nec sine periculo tentandam: inde est quod addit, aut ego fallor. Atqui, si Lambinum sequeris, haud verendum erat ut falleretur: imo adeo planum certumque

est, ut ne praeceptione quidem opus sit. Quid igitur? Enimvero falluntur hic interpretes in tritissimis illis vocabulis iam nunc: quae ubi semel veniunt, praesens tempus denotant; ubi vero repetuntur, idem valent ac interdum. Et in simplicibus quidem iam et nunc vel pueris hoc notissimum est: Noster Serm. II, 2, et Epist. II, 1. Qui iam contento, iam laxo fune laborat, Nunc athletarum studiis, nunc arsit equorum. Sed et composito iam nunc sic utitur Persius, perpetuus Nostri imitator, Satyr. V, 110. Es modicus voti, presso lare, dulcis amicis? Iam nunc

adstringas iam nunc granaria laxes? Quod ad exemplum, hunc, de quo agimus, locum interpretaberis: Ut iam nunc dicat, iam nunc debentia dici Pleraque differat, et praesens in tempus omittat. hoc est, ut interdum dicat omnia, interdum pleraque, quae debebant dici et ad locum pertinebant, differat in aliud tempus ; ne mole scilicet τῶν περιστάσεων obruatur lector, et narrationis filum amittat. Hoc si cum iudicio fiet, singularem gratiam veneremque conciliabit. Iam vero illud quorsum obsecro pertinebit? Hoc amet, hoc spernat · promissi carminis auctor. Promissum carmen est, nam et sunt qui hoc male accipiunt, quod magnam sui exspectationem movit : Iuvenal. VII, 82. Curritur ad vocem iucundam et carmen amicae Thebaidos, laetam cum fecit Statius urbem Promisitque diem. Alibi hoc appellat Noster poema legitimum: Epist. II, ¤, 109. At qui legitimum cupiet fecisse poema. Iam autem talis poematis auctor Пoc, inquit, amet, hoc spernat. Quaenam vero ista sunt hoc et hoc? Nam sunt qui ad praecedentia referre volunt. Amet igitur, si vis, iam dicere iam dici debentia; sed quid est, sodes, quod spernat? An spernat pleraque differre? Atqui id non vetuerat Noster, sed praeceperat: non ut spernendum, verum ut amandum proposuerat. Praeterea vide modo seriem et constructionem: Ordinis virtus et venus erit, ut auctor promissi carminis amet hoc, spernat

« PredošláPokračovať »