Obrázky na stránke
PDF
ePub

Arguet ambigue dictum, mutanda notabit;

xerit, 'Hdový vélos, nógvns dóyμα. οὐκ ἐστὶ πρόνοια οὐδὲν, πορvns Sóyua, (Voluptas summum bonum, meretricis dogma, non est providentia nihil, meretricis dogma) cum antea pro πóvоɑ inepte haberetur πορνεία. Atqui scias, o Zenodote, iam ab annis tredecim in scripto Anglico verius haec concinņiusque a me emendata esse. Nam ut scabiem dictionis condonem, ovx kori ngóvoa ovdév; cum passim oùx eivαi яçóvorav Epicureorum dogma veniat, neque caudam trahat ovdév: falsum omnino est meretrices providentiam tollere; cum in omnibus Comoediis Veneri ceterisque Deis, pariter ut matronae solent, vota et rem divinam faciant. Quid quod in tota hac, vel ut nunc corrigitur, sententia nihil argutum, nihil acre sit; ut in ore eam atque lingua semper haberet philosophus Taurus. Quid multis opus, tu, si capis, mecum corrige; et, ut soles, literarum viciniam contemplare: “Hdový vélos, πόρνης δόγμα. οὐκ ἐστὶ πρόνοια, οὐδὲ πόρνης δόγμα. Voluptas summum bonum, meretricis dogma: Non est providentia, ne meretricis quidem dogma. Nimirum bis simul Epicureorum decreta bellissime confodit; illud meretrice dignum esse, hoc vel infra meretricem esse. Sentis iam aculeum? Confiteberis hoc rite excogitatum ? an perges, uti coepisti, quaecunque mea sunt, rodere, limamque miser, ut in fabula est, sibilante quidem lingua, sed et do

lente lambere? Pergat vero, si volet, et, quod ultimum invidiae et telum et perfugium est, plagiarium me insimulet, ut et Heroa ròv μaxaoírny Ezechielem Spanhemium. Et fas quidem hic esset indignari; nisi iam utrique nostrum satis supplicii dedisset. Nam quod rursus novo libello me oblique impetivit, et ut alter nescio quis; uterque sane operam et oleum perdiderunt: nondum enim eorum ictus tanti facio, ut iterum a me vapulent. Multo maioris mecum colaphi veneunt. Praesertim cum eos corio esse videam supra om→ nes Comicos servos crasso et ad plagas exercitato; sicut ab ipsis flagris animos ducere videantur, et ferociores mox prodeant. Adeo. aut nihil sentiunt, aut, quod haud minor est virtus, nihil sentire prae se ferunt. Hos igitur mittam, et terminum hic statuam. Fusius quidem prolixiusque hanc annotationem deduximus: cum, quia primum hoc specimen et quasi pignus nostrarum in Flaccum emendationum accuratius mihi tuendum erat: tum, ut vel hinc sciant, si qui in his nostris examinandis ingenii aleam subibunt, adhuc plures nobis sagittas, κατὰ τὸν Πίνδαρον, in pharetra superesse, quibus recte dicta, si usus ferat, defendere valeamus: quae cum prava invenientur, ut peccare sane et hominis est et praesertim aliud saepe agentis, ea primus ipse proiicio, cuilibetque impune redarguenda vel rodenda destituo. BENTLEIVS.

Fiet Aristarchus; nec dicet, cur ego amicum

Nihil in hoc genere Critico emendatione ista Bentleiana est nobilius, nec ullam facile invenias, de qua in utramque partem plura ab hominibus eruditis disputata sunt. Longe interea maior est numerus reiicientium, quam laudantium. Wyttenbachius etiam reiiciebat. Et ego, si quis quaerat, reiicio. Argumenta haec sunt. Versus male tornati sunt per tornum. Accepere figuram rotundam, sed non perfecte rotundam. Ea forma corrupta per tornum non facile corrigitur, sed in massam redire debet. Ut ferrum redeat in massam, diffingendum est: ut diffingatur, reddendum incudi, unde ad tornum prodiit. Tornus non potest diffingere. Ita ex incude redit ad tornum. Bene et male tornatus omnino recte dicitur. Perfectum absolutum in nullo artificio cernitur. Aliud alio magis ad perfectionem accedit, ipsam perfectionem nullum habet, si vere iudicemus et res ad vivum resecemus. Quod omnibus numeris perfectum et absolutum appellatur ab hoc, culpatur interdum in particula aliqua ab illo. Nec quod per tornum formatur, propter id ipsum est perfectum. Vacillat interdum manus artificis, vel instrumentum deficit. Si tornus nulli errori esset obnoxius, nulla hic conspiceretur ars, et vel quivis rusticus puer faceret opera excellentissima. Ipsum adieetivum evrogvos, sive sit tornatu facilis, sive bene tornatus, teres et rotundus, discrimen ostendit. Par ratio est in seotos, et Latinis li

matus, politus, expolitus, quae, si haberent notionem perfecti absoluti, gradus comparationis non admitterent: at dicimus limatus politius, ars politissima, res expolitissimae: ergo et sunt simpliciter limatae, politae, expolitae, minus quam politiores et politissimae. Iam videamus emendationem Bentleii. Lege, inquit, Et male ter natos incudi reddere versus. Versus et opera quin recte et exquisite dicantur nata manu auctoris, non dubitamus. Novimus dictum Epaminondae apud Nepotem 10. Ex me natam relinquo pugnam Leuctricam. Ovidius Trist. III, XIV, 14. Palladis exemplo, de me sine matre creata Carmina sunt. Stirps haec progeniesque mea est. Suetonius Neron. 52. versus quasi a cogitante atque generante exaratos. Statius Silv. V, 1, 6. Ut vel Apollineo vultus signata colore, Phidiaca vel nata manu, reddare dolenti. Claudianus de Cons. Mallii 115. nascentes ibant in saecula libri. Sed, ut homo semel, nunquam bis, ter, nascitur, ita et versus. Idem, inquam, versus semel nascitur. Potest corrigi, mutari, ter, decies, centies: ita correctus videtur alius, tamen est idem ille primum natus. Si totus mutatur, non idem nascitur tertium, sed novus nascitur: vetus ille mortuus est. Bentleius, credo, voluit versum bis terque emendatum. Tum, ni fallor, versus iste non ter, sed quater, esset natus. Piso composuit v. c. hunc versum: Omne su

Offendam in nugis? hae nugae seria ducent In mala derisum semel exceptumque sinistre.

pervacuum pleno de pectore manat. Iam versus natus est primum. Bis emendavit: natus est tertium. Ter emendavit: natus est quartum. Ergo dicendum erat quater natos incudi reddere versus. Si quid in Horatio mutandum esse videatur, praeferam male formatos, sicuti volebant Menagius ad Malherb. pag. 455, Heinsius, Guietus, alii. Idque probabat Hemsterhusius exemplo Diomedis in Arte Gramm. pag. 273. Sub incude literaria dociliter producendo (procudendo) formatum. Prudentius contra Symmach. I, 102. Ecce Deum in numero formatus et aeneus adstat Graius homo. Ubi Heinsius volebat

tornatus.

[ocr errors]

Si

Si defendere delictum, quam vertere malles. Veteres Scholiastae interpretantur mutare. Sed bis et ter expertus erat mutare in melius. Frustra. Nulla enim mutatio Quintilio satisfaciebat. Igitur iubebat delere. poeta malum versum mallet defendere, quam Hic vides requiri quam cedere, concedere Quintilio, facere quod Quintilius suadebat, si versum vel sic vellet servare, non delere. Locus vertendi, mutandi non amplius relinquebatur. Quare scribendum est, vel, Si defendere delictum, quam cedere malles; vel, quod uni auditorum meorum, Utenhovio, in mentem veniebat: Si defendere delictum, quam perdere malles. Poetas interdum versus quosdam,

minus elegantes ita amare legimus, ut in damnum referant, si deleantur, et se perdere putent, quod revera sit lucrum. Tale est illud hominis iocosi, qui amicum perdere malebat quam dictum. Verbum cedere erat in MSS. apud Feam: et recte opponitur defendenti.

Quin sine rivali teque et tua solus amares. Saepe animadverti, nec meliores, puto, interpretes effugit, Horatium scripta Ciceronis diligenter legisse. Veluti urbanus hic iocus etiam apud Ciceronem invenitur in Epistola ad Atticum VI, 3. Huius nebulonis obiratione si Brutus moveri potest, licebit eum solus ames; me aemulum non habebis. Atque hinc, si argumentum requireretur, veritas vulgatae scripturae confirmari pos

[ocr errors]
[blocks in formation]

Ut, mala quem scabies aut morbus regius urguet, Aut fanaticus error et iracunda Diana,

Vesanum tetigisse timent fugiuntque poetam, Qui sapiunt; agitant pueri incautique sequuntur.

Ut, mala quem scabies aut morbus regius urguet. Quum proxime antecedat in mala derisum, sequi non debet ut mala quem scabies. Horatius tantam negligentiam committere non potuit. In promtu erant alia epitheta, v. c. Ut fera quem scabies, sicuti Celsus scabiem feram memorat, et Graeci appellant you ulcera, quae mitigari non possunt. Sed supererant multae aliae rationes versus sine odiosa repetitione absolvendi. Librario deberi puto, oculos figenti in versum praecedentem, dum scribere incepturus erat hunc. Semel autem scriptum mala scabies non delebatur, ne MS. lituris inquinaretur. Horatius scribere potuit: Ut, quem olim scabies aut morbus regius urguet. OLIM et MALA praeterea habent similes literarum ductus, si transponas. Hoc corruptelae occasionem magis paratam dare solet. Illud olim solemne est adverbium in comparationibus. Nihil frequentius in Virgilio. Ita Aeneid. VIII, 391. Non secus atque olim, tonitru quum rupta corusco Ignea rima micans percurrit lumine nimbos. Ibi Servius annotavit: Fere, ut solet.

Agitant pueri incautique sequuntur. Incauti non sunt alii quam iidem pueri. Ergo incauti sequuntur, pro incaute sequuntur. Sed agitant et sequuntur non bene coniungi ar

bitror. Agitant longe vehementius est quam sequuntur. Et qui insanum agitat, is, ni sequatur, agitare non potest. Cogita Orestem a Furiis agitatum. Nemo diceret: Furiae Orestem agitant et sequuntur. Cicero in Verrem IV, 66. Theomnastus quidam, homo ridicule insanus, quem Syracusani Theoractum vocant: qui illic eiusmodi est, ut eum pueri sectentur: ut omnes, cum loqui coeperit, irrideant. Hic Cicero nunquam posuisset agitant et sectentur: quia sectentur natura prius est. Alterum utrum verbum sufficit. Si duobus utare, servandus est climax. Pro INCAVTIQVE, Horatium scripsisse coniicio INNVPTAEQUE. Agitant pueri innuptaeque sequuntur. Quidquid in publico conspicitur mirum et inusitatum, hoc curiosa non tantum puerorum petulantium, sed etiam saepe aliorum inprimisque mulierum studia commovet. Horatius amat adumbrare Virgilium. Virgilius Aeneid. II, 238. Pueri circum innuptaeque puellae Sacra canunt, funemque manu contingere gaudent. Horat. Serm. I, w, 38. Et quodcunque semel chartis illeverit, omnes Gestiat a furno redeuntes scire lacuque Et pueros et anus. Pulchre autem et vere pueris tribuitur agitarė, ferocioribus quippe; innuptis contra sequi, quia sunt timidiores.

[ocr errors]

Hic, dum sublimis versus ructatur et errat,
Si veluti merulis intentus decidit auceps
In puteum foveamve; licet, succurrite, longum
Clamet, lo cives! non sit qui tollere curet.
Si curet quis opem ferre et demittere, funem,

eructas

Hic, dum sublimis versus ructatar. Servius ad Aeneid. III, 576. » Ructo, ructas tantum fecit: sic etiam Cicero II. Catil. 5. Eructant sermonibus suis caedem bonorum. Virgil. VI. Aeneid. 297. Atque omnem Cocyto eructat arenam. Horat. Art. Poet. 457. Hic dum sublimes versus ructatur." Ubi legendum: » Eructo, tantum facit; sed ructo etiam ructatur. Cicero sq." Tum » Ructatur Horatius" sq. Adde Porphyrionem: »Ructatur pro ructat. Antiqui enim et ructo et ructor dixerunt, Hic genere patiendi extulit, ut venatur, levatur." Hoc non cogitantes librarii nonnulli, emendavere versus eructat. Prò sublimis, in nonnullis sublimes. Burmannus ad 1. 1. Servii non recte tuetur sublimes, quia, si scribis sublimis, dubium foret, utrum nominativo an accusativo casu esset accipiendum. Sed sententia unice postulat nominativum. Poeta sublimis, capite in coelum erecto, versus ructatur. Ita sublimis rapior, et similia; quod ipse Burm. ad Ovidii Heroid. IX, 132 attigit. Graece appellatur perέogos. Suetonius in Claudio cap. 4. Qui vellem diligentius, et minus perέwoos, deligeret sibi aliquem, cuius motum et habitum et incessum imitaretur mi

sellus. Philostratus Heroic. pag. 280, ed. Boissonadii. Wyttenbachius ista exempla annotaverat.

Si veluti merulis intentus decidit aùceps. In MS. Vlamingii decipit auceps. Librario nimirum in mente haerebat versus notus ex libello, quem iam in Scholis memoriae mandaverat: Fistula dulce canit, volucrem dum decipit auceps. Legitur in Catonis Distichis I, 27.

Si quis curet opem ferre. Nescio quis fuerit, qui primus contra veterum editionum omniumque Codicum fidem lectionem hanc induxit. Lege, ut illi iubent, nostri certe omnes, et Bersmanni Pulmannique, ut de reliquis coniectare possis: non sit, qui tollere curet, Si curet quis opem ferre et demittere funem. Eandem tmesin alibi habet Noster, Serm. I, iv, 110. magnum documentum, ne patriam rem Perdere quis velit. et I, VI, 85. Nec timuit sibi ne vitio quis vèrteret. II, vш, 90. Quam si cum lumbis quis edit. Ceterum, cum ad scansionem hic nihil intersit, ad suavitatem tamen et varietatem non nihil refert. Si quidem hac lectione prius cúret accentum in prima habet, posterius curét in secunda. Sed in vulgata, priorem utrobique syllabam

« PredošláPokračovať »