Obrázky na stránke
PDF
ePub

vinculo connecterent. Quod igitur in versibus Latinis deerat, hoc illi interpretando supplere conati sunt. Unde satis apparet, quid de disiectis poetae membris iudicaverint. Neerlandi bonam Epistolae interpretationem non habemus. Bilderdykius non tentavit, unus omnium, qui unquam apud nos fuere, huic operi maxime idoneus. Sed si unus eorum, qui nunc sunt, versibus Neerlandis Romanum carmen redderet, is, credo, eadem difficultate impediretur, qua Franci et Germani se impeditos senserunt. Quid dicam de ingenti Commentatorum numero, qui hanc Epistolam annotationibus illustraverunt? Horum, quot sunt capita, tot fere sunt sententiae. Quod fieri neutiquam potuisset, si revera simplex et unum esset libelli consilium, et praecepta alia ex aliis apte deducerentur, atque inter principium, medium et finem ea conspiceretur necessitudo, quam ipse Horatius Pisonibus commendat. Ordinem igitur versuum culpa, non Horatii, sed aliorum, ut puto, turbatum, restituere studui, et exemplum edidi, quale ab ipso poeta concipi potuisse arbitrabar. Nonnulli ante me vulgatum ordinem hic illic mutavere. Ego, ut plane liber et meus essem, non inspexi, nisi absoluto opere meo. Hoc certe mihi effecisse videor, ut Epistola, sic disposita, iam facillime ab omnibus intelligatur. In qua re non vereor ne paucos habiturus sim mihi assentientes: neque tamen iisdem, rogantibus, quo modo haec Epistola versibus adeo turbatis corrumpi potuerit, non habeo quod respondeam.

2

Epistola ad Pisones efficiebat partem Sermonum et Epistolarum, brevi postquam Horatii opera coniunctim erant edita. Romani legentes, utilitatem argumenti perspiciebant, et Epistola, iam aliis omnibus longior, separatim describebatur, et opusculum peculiare habebatur. Ex quo autem Grammatici in ludis explicabant, appellaverunt librum, sic uti erat, Epistolam ad Pisones, sed alterum titulum addidere seu de Arte Poetica. Similia, puto, exempla habemus in duplicibus titulis fabularum Graecarum, iam in Epicharmeis, in Platonis Phaedone, in Ciceronis Laelio et Catone, in Ta-. citi Dialogo, sive de caussis corruptae eloquentiae, aliis. Titulus de Arte Poetica mansit, isque iam Quintiliani aetate vulgo ferebatur. Quia Epistola pro libro peculiari habebatur a multis editionibus operum Horatianorum aberat. Hinc, qui postea suis editionibus addebant, alii hic, alii illic apponebant, et reperias nunc post Epodos et Carmen Saeculare, nunc mediam inter Epistolas et Sermones, nunc alibi. Huius inconstantiae documenta videmus in MSS. et primis exemplis per typographiam expressis. Sed libri veterum nusquam magis corrumpebantur quam in manibus Grammaticorum, eos in ludis et scholis interpretantium. Iam primum ita frequentius describebantur. Quo frequentius autem descripti, hoc magis corrupti prodibant. Pueri multa de Arte Poetica non intelligebant. Grammatici praecepta excerpentes faciliora primum, deinde difficiliora, explicabant, dictabant, ordinem vocabulorum ad intelligentiam celerio

[ocr errors]

rem struebant, (unde et in nullo usquam carmine tanta est in MSS. varietas, quod ad positionem vocabulorum attinet) et, quamquam interpolatio in tali carmine esset difficilis, unum tamen alterumve versum accepimus spurium, iam obelo Bentleiano confixum. Optima Epistolae exempla, hoc est correcta, qualia fere ab ipso Horatio erant composita, intercidere: quae MSS. temporis diuturnitatem tulerunt, ea ex Scholasticis fuere confecta. Sic hodie legimus confusam praeceptorum molem, quam neque Horatius nec quis quam bonus scriptor probaret. Atque ea perturbatio valde antiqua est. Ex

Scholiis enim, veterum interpretum reliquiis, iam eos, quid quodque praeceptum significaret, ubi inciperet, ubi finiretur, variis modis disputavisse apparet. Haec, quae de caussis huius corruptelae adhuc dixi, non sunt nisi coniecturae, sed, credo, non a veri similitudine abhorrentes. Si quis veri similiores invenerit, meas lubens cedam. Si contra putet, ordinem in vulgatis esse pulchrum et concinnum, et operis instar musivi summa arte consertum, ego vicissim contra putabo, et Graecum apponens versiculum Σοὶ μὲν ταῦτα δοκοῦντ ̓ ἐστὶν, ἐμοὶ δὲ τάδε, hanc disputationem finio.

Q. HORATII FLACCI

EPISTOLA

AD PISONES

NOVO ORDINE DISPOSITA.

Q. HORATII FLACCI

EPISTOLA

AD PISONES.

Q. Horatii Flacci Epistola ad Pisones. Multi multa de titulis carminum Horatianorum disputaverunt. Ego quid mihi vero esse simile videatur, dicam. Duo praecipua poesios genera erant, Epicum et Dramaticam, hoc metro iambico, illud heroico. Carmina minora, non unum ac perpetuum habentia argumentum, variis composita metris, si in unum corpus edita coniungerentur, communem habebant titulum, appellabaturque illud corpus Satura vel Eclogae. Satura sive Satira, ut ostendit vir magnus Is. Casaubonus, est vocabulum Latinum, et dicitur satura scilicet lanx; lanx autem satura est patina, plena vario genere pomorum, unde transfertur ad mixturam aliarum rerum, legem saturam, historiam per saturam, quae Graecis est noxian. Argumenta Saturae tot erant, quot erant singulae ac separatae partes, sive eas carmina, libros, poematia, sive aliud nominare velis. Auctores Saturae in iis carminibus vel laudabant, vel vituperabant, vel docebant, vel omnia haec simul faciebant, ut Horatius in hac ipsa ad Pisones Epistola fecit. Quia vero argumentum saepe erat hilare,

iocosum, mordax, et nomen Latinum Satura magnam habebat literarum similitudinem nomini Graeco Zárv ço, hinc, non ipsi Romani, qui quidem non essent indocti, sed Grammatici recentiores Saturam Romanam confuderunt cum Satyris Graecis; atque inde natus est error, quo hodie vulgo in omnibus huius Europae linguis librum vel carmen ridiculum, ubi vitia hominum destringuntur, appellant Satyram, quod, Latine scribentes, interdum perspicuitatis caussa imitamur. Satura igitur continet carmina miscella, qualia maiores nostri poetae nominabant olus miscellum, mengelmoes. Iam aeque ridiculum est, si quis contendat hoc vocabulum esse derivandum a miscella Musa, quam Saturam a Satyris. Convenientia Latini nominis cum Graeco, et ultima pars Neerlandi cum Latino, est fortuita. Postea Romani multa alia nomina ad declarandam rerum huiusmodi farraginem invenerunt, praesertim cum Graeca magis invalescebant. Aulus Gellius in Praefatione Noctium Atticarum nonnulla retulit. Sed Satura est antiquissimum, auctoritate Ennii quasi consecratum. Ennius scripsit Epica et Dramatica.

et

« PredošláPokračovať »