Obrázky na stránke
PDF
ePub

Postquam coepit agros extendere victor, et urbem 208.

[blocks in formation]

213.

Indoctus quid enim saperet liberque laborum 212.
Rusticus urbano confusus, turpis honesto!
Sic priscae motumque et luxuriem addidit arti 214.
Tibicen, traxitque vagus per pulpita vestem. 215.
Sic etiam fidibus voces crevere severis,

216.

218.

Et tulit eloquium insolitum facundia praeceps, 217.
Utiliumque sagax rerum et divina futuri,
Sortilegis non discrepuit sententia Delphis.

219.

[blocks in formation]

Simplexque foramine pauco. N. in parva spes tamen huius erat. Heinsius apposuit paullo.

Quo sane populus numerabilis, utpote parvus. Franci et Germani verba utpote parvus interpretati non sunt. Senserunt, credo, difficultatem, putantes nempe numerabilis et parvus esse idem. Sed numerabilis est ἀριθμητὸς, εὐαρίθμητος, de quo Casaubonus ad Theocriti Eidyll. XVI, 87, ἀριθμάτους ἀπὸ πολλῶν. Numerabilis ergo populus, quem possis numerare. Horatius caussam

Moenia iam stabant, populis angusta futuris, Credita sed turbae tunc nimis ampla suae. Et Livius in Praefatione parvas opes Romae memoravit. Multi interpretes hoc non cogitavisse videntur. Ideo Faber coniecit: utpote parcus.

Indoctus quid enim saperet liberque laborum. In uno Cod. Leid. hic versus negligentia librarii est omissus.

Facundia praeceps. Quintilianus Instit. Or. XII, x, 73. Falluntur

154.

Cur ego, si nequeo ignoroque, poëta salutor? 87.
Cur nescire, pudens prave, quam discere malo? 88.
Si plausoris eges aulaea manentis et usque
Sessuri, donec cantor » Vos plaudite" dicat:
Tu, quid ego et populus mecum desideret, audi. 153.

IX.

155.

89.

90.

91.

Versibus exponi tragicis res comica non vult:
Indignatur item privatis ac prope socco
Dignis carminibus narrari coena Thyestae:
Singula quaeque locum teneant sortita decenter. 92.
Interdum tamen et vocem Comoedia tollit,

plurimum, qui praecipitia pro sublimibus habent. et § 80. Sic erunt magna, non nimia; sublimia, non abrupta; fortia, non temeraria.

VIII.

In dramatibus omnia sint recte descripta et disposita.

Si plausoris eges aulaea manenis. Donatus in Praefatione ad Eunuchum Terentii: Vult Poeta noster, tenendi spectatoris caussa, omnes quinque actus velut unum fieri, ne respiret quodammodo atque, distincta alicubi continuatione succeante aulaca subla

dentium rerum,
ta spectator exsurgat.

Tu, quid ego et populus mecum desideret, audi. In MS. Brenckm. desiderat. Indicativus ille modus saepe a viris doctis in tali caussa defensus est.

IX.

93.

Discrimen inter sermonem Tragicum et Comicum.

Versibus exponi tragicis res comica non vult. Cicero de Optimo genere Orat. 1. In Tragoedia comicum vitiosum est, et in Comoedia semper tragicum. Et in caeteris suus est cuiusque sonus et quaedam intelligentibus nota vox. Quintil. X, II, 22. Sua cuique proposita lex, suus cuique decor est. Nam Comocdia non cothurnis assurgit, nec contra Tragoedia socculo ingreditur. Habet tandem omnis eloquentia aliquid commune.

Interdum tamen et vocem Comoedia tollit. Horatius exemplum ex Terentio sumsit. Inveniuntur et talia quaedam apud Plautum, ut Aulul. IV, IX, 1. Perii! Interii! Occidi! Quo curram, quo non curram? Tene, tene,

Iratusque Chremes tumido delitigat ore:

94. 95.

Et tragicus plerumque dolet sermone pedestri. Telephus et Peleus, cum pauper et exsul, uterque 96. Proiicit ampullas .et sesquipedalia verba.

X.

97.

98.

Si curat cor spectantis tetigisse querela,
Non satis est pulchra esse poemata, dulcia sunto, 99.
Et, quocunque volent, animum auditoris agunto. 100.
Ut ridentibus arrident, ita flentibus adflent 101.
Humani vultus. Si vis me flere, dolendum est 102.
Primum ipsi tibi; tum tua me infortunia laedent. 103.

Quem? Quis? nescio, nihil video, coecus eo, atque Equidem quo eam, aut ubi sim, aut qui sim, nequeo cum animo certum investigare. In quibus summa avari desperatio tragice expressa est: eaque mihi in memoriam revocant Euripidea πñ ß; et Virgiliana Quid loquor? aut ubi sum? Aliud exemplum eiusdem Plauti hoc est ex Captivis III, v, 1. Nulla sum. Nulla sum. Tota, tota occidi. cor metu mortuum est! Membra misere tremunt. Nescio unde auxilii, praesidii· Perfugii mihi aut opum copiam comparcm aut expetam. Tanta facta modo mira veris modis intus vidi. Ubi legendum puto: mira miris modis. Sunt et alia hujus modi apud Plautum, in quibus interdum respexisse locum Romani Tragici videtur, fere ut Aristophanes in Euripide faciebat.

X.

Quid requiratur ad corda spectatorum tangenda. Quo modo poeta animum persona

rum induere debeat.

Si curat cor spectantis tetigisse querela. Supra emendavi curas, et mutavi distinctionem verborum. Favet meae distinctioni Acron: » Si id agit, ut spectatorem flere cogat. Hic versus et sequentibus iungi potest. Si me vult flectere ad misericordiam, deponat elata verba. Cor enim spectantis tangimus, quando idonea verba dolore proferimus, i. e. istae personae proiiciunt elata verba, si volunt auditores ad misericordiam flectere."

Ita flentibus adflent. Broukhusius annotavit verbum adflere etiam in lapide apud Gruterum Inscript. Dec. XV

Telephe vel Peleu, male si mandata loqueris, 104. Aut dormitabo, aut ridebo. Tristia moestum 105. Vultum verba decent, iratum plena minarum, 106.

inveniri. Comparandi autem sunt versus Euripidei in Supplic. 180. Τόν θ ̓ ὑμνοποιὸν, αὐτὸς ἂν τέκῃ μέλη, Χαίροντα τίκτειν· ἣν δὲ μὴ πάσχῃ τόδε, Οὔτοι δύναιτ' ἂν, οἴκοθεν γ ̓ ἀτώμενος, Τέρπειν ἂν ἄλλους· οὐδὲ γὰρ δίκην ἔχει. Caeterum in annotatione mea pag. 51. emendavi locum Scholiastae Aristophanei. In eam annotationem turpis error irrepsit, quem neque ego neque Bergmannus deprehendimus: pro τῶν ἀντὶ τῆς Τροίας Ελλήνων scribendum erat, ut scripsi, ἀντὶ τῆς Τροίας τῶν Ἑλλήνων. In editione Dindorfiana legitur τῶν ̔Ελλήνων καὶ δῃούντων. Cum vocabulis ἀποροῦντι τοῦ θεραπεύσοντος comparandum illud Demosth. Adv. Nicer. 56. ἐβάδιζον γὰρ πρὸς αὐτὸν ὡς ἠσθέ

νει

,

καὶ ἔρημος ἦν τοῦ θεραπεύοντος τὸ νόσημα. Ubi Beckerus volebat θεραπεύσοντος. In fragmentis Telephi Euripidei etiam hoc servatum est a Stobaeo: Αγάμεμνον, οὐδ ̓ εἰ πέλεκυν ἐν χεροῖν ἔχων Μέλλον τις εἰς τράχηλον ἐμβαλεῖν ἐμὸν, Σιγήσομαι, δίκαιά γ' · ἀντειπεῖν ἔχων. Geelius hoc fragmentum in laudata Commentatione non omisit. Nunc putat Aristophanem in Acharnensibus eam particulam ante oculos habuisse. Καν γε μὴ λέγω δίκαια, μηδὲ τῷ πλήθει δοκῶ, Ὑπὲρ ἐπιξήνου θελήσω τὴν κεφαλὴν ἔχων λέγειν. In his pro κε

1

φαλήν scribendum iudicat σφαγήν. De hasta Peliade hoc addendum, quod dixit Scholiasta Pindari ad Nem. VI, 90. duplice instructam fuisse cuspide, unoque ictu duo fecisse vul

nera.

Si vis me flere, dolendum est Primum ipsi tibi. Melius erat, ut dixi: me visne dolere? dolendum est Primum ipsi tibi. Exempla repetiti in simili caussa verbi, quae supra afferre obliviscebar, etiam haec sunt. Hesiodus Op. et D. 353. Τον φιλέοντα φιλεῖν καὶ τῷ προσιόντι προσεῖναι. Ruhnkenius in Epistola Critica interpretatur adesse, ut apud Latinos. Sed veteres προσεῖναι accipiunt pro προσιέναι. Et hoc, puto, melius. Sententia est: Si quis ad te veniat amicitiae iungendae caussa, occurre illi. Paullus Epist. ad Romanos XII, 15. Χαίρειν μετὰ χαιρόντων, και κλαίειν μετὰ κλαιόντων. Anthol. I, ΧΙ. Αλλοτε μὲν κλαίοντι καὶ ἐστυγνωμένῳ ὄμμα Συγκλαίει, καὖθις σὺν γελόωντι γελᾷ.

Male si mandata loqueris. In MS. Vlaming. mala si mandata loqueris. Aut dormitabo. Plautus Mercat. I, II, 48. Dormientes spectatores metuis ne e somno excites.

Tristia moestum Vultum verba decent, iratum plena minarum. Conieci: Tristia moestum, Laetum urbana decent. Invat me Commentator Cruquianus: Primum debet in animo

Ludentem lasciva, severum seria dictu.

107.

Format enim natura prius nos intus ad omnem 108. Fortunarum habitum; iuvat, aut impellit ad iram, 109.

concipere poeta vel tristem vel laetam personam, deinde verbis idoneis uti secundum fortunae qualitatem. Cum plena minarum confer Suetonium in Vita Lucani: Multus in gloria tyrannicidarum ac plenus mi

narum.

Ludentem lasciva, severum seria dictu. MS. D'Orvill. Ludentes. Pro dictu, Broukhusius coniiciebat dicta. Format enim natura prius nos intus ad omnem Fortunarum habitum. Respicit hunc locum Quintil. Inst. Or. IX, 1, 19. Natura prius est concipere animo res, quam enuntiare. Et Quintilianus hanc Horatii Epistolam accurate legerat, ut legerat etiam Ciceronem et Graecos, in quorum scriptis idem hoc praeceptum saepe datum est. Quare miror, et alii mirati sunt, eundem Quintilianum Inst. VI, u, 25, dicere potuisse: Quodsi tradita mihi sequi praecepta sufficeret, satisfeceram huic parti, nihil eorum, quae legi vel didici, quod modo probabile fuit, omittendo: sed mihi in animo est, quae latent penitus, ipsa huius loci aperire penetralia; quae quidem non aliquo tradente, sed experimento meo, ac natura ipsa duce, accepi. Summa enim, quantum ego quidem sentio, circa movendos affectus, in hoc posita est, ut moveamur ipsi. Tum Quintilianus hoc argumentum multis explicat, et deinde addit: At

quomodo fiat ut afficiamur? Neque enim sunt motus in nostra potestate. Tentabo etiam de hoc dicere. Quas gavraoías Graeci vocant, nos sane visiones appellemus sq. Denique totam disputationem ita finit: Haec dissimulanda mihi non fuerunt, quibus ipse, quantuscumque sum vel fui, (nam pervenisse me ad aliquod nomen ingenii credo) frequenter motus sum, ut me non lacrymae solum deprehenderint, sed pallor et vero similis dolor. Gesnerus pro clementi et modesto ingenio suo Quintilianum excusat; illud enim de concipiendis imaginibus non tam diserte apud Ciceronem vel vetustiorem quemquam expressum legi, licet res ipsa satis sit indicata. Strebaeus autem contendit Quintilianum insolenter fuisse gloriatum. Strebaei annotatio legitur ad Ciceron. de Oratore II, 45: neque Spaldingius ad 1. 1. Quintiliani reperit, quo defendat has ampullas in homine sano alioquin et prudente. Ego nunquam intelligere potui Quintilianum, tanto ingenio, doctrina et elegantia virum, ita sui ipsius potuisse oblivisci, ut talia scripserit. Quid? Non sufficit illi tradita sequi praecepta? Et quid nunc tradit, quod non traditum sit ab iisdem, quos memoriter tenebat? In animo ei est aperire quae latcnt? At quae aperit, omnibus nota sunt. Quaenam vero est summa illa, quid illud, quo omnia

« PredošláPokračovať »