Obrázky na stránke
PDF
ePub

Graeco fonte cadant, parce detorta. Quid autem
Caecilio, Plautoque dabit Romanus, ademptum
Virgilio, Varioque? Ego cur, acquirere pauca
Si possum, invideor; quum lingua Catonis et Ennî
Sermonem patrium ditaverit, et nova rerum
Nomina protulerit? Licuit, semperque licebit,
Signatum praesente nota producere nomen.

etiam poteris e Graeco sermone, cere quam proferre. Quamobrem, eaque, sicut prima illa, si parce detorseris, accipientur. Horatius variare orationem noluit. Fuisset, credo, affectata diligentia, et nimium in re tenui elegantiae studium.

Signatum praesente nota procudere nummum. Etiam hic locus describi meretur: Ego cur acquirere pauca Si possum, invideor? cum lingua Catonis et Enni Sermonem patrium ditaverit, et nova rerum Nomina protulerit. Licuit semperque licebit Signatum praesente nota producere nomen. Mirificum sane epiphonema: licuit semperque licebit nomen producere. Cur igitur, si hoc ita certum et concessum erat, tot versibus defensionem parasti, quod pauca nomina produxeris. Vides, opinor, vitium; cum in hac acclamatione, ut nunc quidem fer

[merged small][merged small][ocr errors]

aut valde fallor, aut sic scripsit Horatius, licuit semperque licebit Signatum praesente nota procudere nummum. Et procudere quidem firmatur ex scriptis, apud Lambinum, Achillem Statium, Jasonem de Norres, et Franciscum Luisinum: quorum novissimus et nummum se libentius legere ait, sequentibus tamen editoribus non potuit persuadere. Atqui, ut lectio recepta, prout iam vidimus, inanis est et putida; ita, quae nunc a nobis adsciscitur egregia prorsus et perquam venusta est. Claudit nempe argumentationem nota illa similitudine a nummo petita. Verba si quidem ut nummus sunt, cui forma publica est. Cum igitur nummum praesente nota signare semper licuit et licebit; quidni et idem ius erit verbis procudendis? Notissima, ut dixi, comparatio est sermonis cum moneta; adeo ut nude apud Nostrum posita neque probatione neque accommodatione indigeret. Symmachus Epist. I, 4. Unus aetate nostra monetam Latiaris eloquii Tulliana incude finxisti. Quintilianus I, 9. Consuetudo

Ut silvae foliis pronos mutantur in annos,

certissima loquendi magistra, utendumque plane sermone, ut nummo cui publica forma est. Curius Fortunatianus lib. III. Vir perfectissimus dicit, Utendum est verbis, ut nummis publica moneta signatis. Et iterum: aperta quomodo erit elocutio? si utemur verbis propriis, usitatis, sicut nummis, ut dixi, publica moneta signatis. Iuvenalis VII, 55. Sed vatem egregium, cui non sit publica vena, Qui nihil expositum soleat deducere, nec qui Communi feriat carmen triviale moneta. Seneca de Benefic. III, 35. Iam tempus est quaedam ex nostra, ut ita dicam, moneta proferri. Recte autem nummum signatum: ita Minucius Felix c. 22. Literas imprimere, nummos signare, instrumenta conficere. Tertullianus Apolog. c. 10. Imagine signatus nummus. Prudentius Peristeph. III, 100. Ni fallor, haud ullam tuus Signat deus pecuniam. Cicero in Topic. c. 13. Si pecunia signata argentum est, legata est mulieri: est autem pecunia signata argentum, legata igitur. Gellius II, 10. Non rude aes argentumque, sed flata et signata pecunia. S. Hieronymus in Vita Paulli Eremitae: in quibus scabrae iam incudes et mallei, quibus pecuniae olim signatae, visebantur. Seneca de Tranquill. c. 11. Ego vero factum signatumque argentum, domum familiamque meam reddo, restituo. Recte itidem et signatum nota. Aurelius Victor in

Aureliano: Moneta opifices delet, quod nummariam notam corrupissent. Varro de Re rustica II, 1. Et quod aes antiquissimum pecore est notatum. Plinius Hist. XVIII, 68, figurata: dicebat hoc discrimen indubitatis notis signasse naturam. Nota igitur in nummis idem est ac forma, cum in locis supra citatis, tum et illo Senecae de Benefic. V, 29. Non est malus denarius, quem barbarus et ignarus formae publicae reiecit. Ergo, inquit Flaccus, ut cuivis aetati licuit et licebit, vel nummos ex nova materia cudere, vel veteres iam tritos et obsoletos conflare ac praesente nota denuo signare; ita verba quoque licuit et licebit vel nova prorsus fingere et facere, vel antiquata et desita recenti incude reformare, nova terminatione vel modulatione variare, nova iunctura alio declinare et flectere. BENTLEIVS.

Illud epiphonema me quidem non offendit. Cursum orationis hunc esse arbitror: Dabitur haec tibi licentia. Si licuit maioribus, negari hoc non potest nobis. Concessere Caecilio et Plauto, cur Romani Virgilio et Vario negent? Cato et Ennius plurima nova vocabula finxerunt, cur mihi irascantur, si finxero pauca? Imo (ut hoc argumentum concludam) liéuit et semper licebit nova vocabula producere. Si, quod dicit Bentleius, in tali epiphonemate nihil arguti sit, nihil etiam est in epiphonemate quod ipse Horatio dedit-procudere

Prima cadunt; ita verborum vetus interit aetas,

dixisti venient. Ita dicere potuit nomen

nummum. Si dicas nomen, proprie, si nummum, figurate: nomen semper tamen cogitatur. Et comparatio inter ius nummi et nominis procudendi adeo claudicat, ut sic, quemadmodum Bentleius instituit, institui non possit. Licuit semper novos nummos procudere dictu ineptum est. Quis enim unquam dubitavit an liceat, si, qui procudit, ius habet? Si non ius habeat, non licet. At verba fingere cuivis licet. Apud Romanos quidem jure faciebant novos nummos primum reges, tum populus, a quo constituti triumviri monetales A. A. A. F.F, deinde Caesares. Iam nummi ex auro v. c. procusi, praesente nota signati, non sunt novi, ut sunt nova vocabula. Aurum est eadem materies, nota non est diversa. Neque nummi illi veteres, triti et obsoleti, qui conflantur et praesente nota signantur, ad vocabula, de quibus Horatius egit, referri possunt. Nam et eadem forma referuntur, et Horatius vult vocabula nova, antea plane inaudita, igitur nummos formae antea nunquam visae. Nummorum adeo Bentleianorum longe alia ratio est, quod etiam magis appareret, si quis ceteras comparationis partes persequeretur. Comparatio sic erat instituenda: scriptoribus semper licuit nova vocabula fingere, ut magistratibus novos nummos cudere. Horatio in hac disputatione ante oculos versabatur imago monetae. Ideo et dixit verba fidem in

procudere hac vel illa nota signatum, non dicere potuit nummum procudere, quia tum comparatio nimis a veritate recedit. Sed in nomine procuso, nomen manet unicum subiectum, de quo cogitamus, et comparatio tantum in faciendo, fingendo, procudendo cernitur, neque ad ius neque ad alias comparationis partes extenditur. Quare ex Bentleianis illud procudere unicum est, quod acceperim, et sic scripserim, non producere. Sed manet in vulgatis alia difficultas, quam superare non potui, nisi per coniecturam. Quis enim est nomen vel nummus praesente nota signatus? Non alius, puto, nisi ea nota, quae nunc viget, quam praesentem, qui nunc vivimus, intuemur, nummus, quem damus et accipimus, qui fidem ha bet, qui, ut nos loquimur, commeat. Ad eandem rationem verba praesentia sunt quibus praesens aetas utitur. Hoc quamvis tam clarum sit, ut verbum addere vix audeam, afferam tamen elegantem Favorini philosophi disputationem, quam servavit A. Gellius N. A. I, 10. Favorinus Philosophus adolescenti veterum verborum cupidissimo, et plerasque voces nimis priscas et ignotissimas in quotidianis communibusque sermonibus expromenti, Curius, inquit, et Coruncanius, antiquissimi viri nostri, et his antiquiores Horatii illi trigemini, plane ac dilucide cum suis fabulati

Et iuvenum ritu florent modo nata virentque.

sunt, neque Auruncorum, aut Sicanorum, aut Pelasgorum, sed aetatis suae verbis locuti sunt. Sed antiquitatem tibi placere ais, quod honesta et bona et sobria et modesta sit: vive ergo moribus praeteritis; loquere verbis praesentibus; atque id, quod a C. Caesare in primo de Analogia libro scriptum est, habe semper in memoria atque in pectore, ut tamquam scopulum, sic fugias inauditum atque insolens verbum. Vides, opinor, verba praesente nota signata, verba praesentia, esse verba, non nova, sed cognita, et communi usu recepta ac vigentia. Omnia, quae Bentleius affert, exempla hoc confirmant. Qui apud Symmachum monetam Tulliana incude finxit, is finxit eam, quae tunc nova erat. Quintilianus commendat sermonem consuetum, publicum, alii sermonem publicae monetae, communis monetae, quod idem est ac praesentis monetae, praesentis notae. Plane ut Lucianus in Lexiphane T. I. ed. Graev. pag. 836. Lexiphanes habet hunc morbum: quas τovs võv προσομιλοῦντας καταλιπών, πρὸ χιλίων ἐτῶν ἡμῖν διαλέγεται, diaorgegov tv plāttav nai ταυτὶ τὰ ἀλλόκοτα συντιθείς, καὶ σπουδὴν ποιούμενος ἐπ' αὐτοῖς, ὡς δή τι μέγα ὂν, εἴ τι ξενίζοι, καὶ τὸ κατεστηκὸς τῆς φωνῆς παρακόπτοι. et Ovid. Art. Amat. III. 479: Munda sed e medio, consuetaque verba, puellae

Scribite. sermonis publica forma placet. Metaphora haud dissimili Dioscorides in Anthologia: Alozóλος ἐξύψωσε, νεοσμίλευτα χαράas Toάppara. ut Bentleius ad huius Epistolae vs. 441. ingeniose correxit. Quod quum plane contrarium sit rei, de qua Horatius egit, inserendam puto particulam negativam: licuit semperque licebit Signatum haud praesente nota procudere nomen. Licuit semper et semper licebit nova rerum nomina facere, quae antehac incognita et inaudita erant, nomina monetae non praesentis, quam praesens aetas ignorat.

Ut silvae foliis pronos mutantur in annos. Insolens profecto loquendi genus, silvae foliis mutantur; quodque nullo, ut opinor, exemplo defendi aut excusari potest. In hac constructione legerim potius, mutatione minima, Ut silvae foliis pronos nudantur in annos. Cicero in Arateis: Denudant foliis ramos et cortice truncos. Claudianus de Bello Getico v. 166. Frigida ter decics nudatum frondibus Haemum Tendit hiems vestire gelu. Senec. Hippol. 966. Ut nunc canae frigora brumae Nudent silvus : nune arbustis Re deant umbrae. Severus, poeta Christianus: Quam multis foliis silva cadentibus Nudatur, gelidis tacta aquilonibus. Vel eadem prorsus sententia legerim, levi item mutatione, Ut silvae foliis pronos viduantur in annos. Plane ut Noster Carm. II, 9. Aut foliis viduantur orni. Virgil.

Debemur morti nos, nostraque; sive receptus

Georg. IV, 518. Arvaque Riphaeis numquam viduata pruinis. Silius Ital. III, 601. Nec Stygis ille lacus, viduataque lumine regna; et XII, 370. Serpentum tellus pura et viduata venenis. Et sunt quidem, ni fallor, qui utramvis ex his coniecturis plausu excipere velint: sed ubi contextum orationis accuratius considero, plane alia via incedendum esse video. Cum enim folia hic, non silvae cum verbis comparentur; oportet utique, ut id vocabulum casu recto efferatur, et ducat sententiam. Atque ita sane locus hic citatur a Diomede p. 394. Sed iniecit, inquit, postea aetas manum; et veluti disciplinam pristini saeculi; ita in sermone fastidire coepit, et nova parturire verba, quae iuvenum ritu ipsa modo florent et vigent, ut et Horatius: Ut folia in silvis pronos mutantur in annos Prima cadunt; ita verborum vetus interit aetas, Et iuvenum ritu florent modo nata vigentque. Adde et illud, quod dure admodum et inconcinne illa subnectuntur, prima cadunt; nisi nominativum folia in praecedentem versum adsciveris. Qualis enim, sodes, oratio est, silvae mutantur foliis: prima cadunt. Heinsius quidem Daniel non dubitaverit, ut ait, praeferre, quod a Diomede adducitur. Utinam vero manu scripti mihi codicis copia esset; veram, opinor, lectionem apud illum

[ocr errors]

Grammaticum delitescentem reperirem. Nunc, quia res conie

cturis agenda est; non crediderim ab Horatii manu esse, quod profert Diomedes: quippe quod ita clarum ac facile est, ut incredibile sit a librariis nostris interpellari potuisse. Illi etenim difficilia et recondita facilioribus, non contra, solent mutare: neque quisquam inauditum illud Ut silvae foliis mutantur perverse substituerit, si in exemplari suo invenisset quod extra omnem exceptionem est, Ut folia in silvis. Virgil. VI, 309. Quam multa in silvis auctumni frigore primo Lapsa cadunt folia. Manilius lib.V.731. Quot delapsa cadunt foliorum millia silvis. Quamobrem, aut valde fallor, aut sic dedit Horatius: Ut silvis folia pronos mutantur in annos: ubi syllaba brevis sustentatur, tum caesurae ratione, tum ob binas, quae sequuntur, consonantes: qualia passim apud Virgilium et alios occurrunt. Hanc porro licentiam cum librarii datam esse nescirent; quid magis in proclivi, quam ut silvae foliis officiose reponerent? Sed et aliud, opinor, hic mendum latet, in lucem iam protrahendum. Quid enim est in annos pronos? an vergentes, declinantes, sub auctumno scilicet; ut prona dies, decedens, apud Statium Theb. II, 41. Ast ubi prona dies. Hoc quidem Dacierius voluit: verum haud patitur hanc sententiam indoles locutionis; ubicumque enim dicunt in horas, in dies, in menses, in annos; totos et integros necessario denotant, non aliquam eorum partem.

« PredošláPokračovať »