Obrázky na stránke
PDF
ePub

Persimilem, cuius, velut aegri somnia, vanae

da (nam de toto pisce non agitur) et humanam membris inducere fornon squamis, sed plumis sit obducta. mam. Ibi una est hominis forma,

Varias plumas esse plumas diversis coloribus, erat notum, idque iam veteres Scholiastae annotarant. Quod in Codice Regio scribitur pennas, hoc non necessario alas significat. Alterum, ut vidimus, saepe pro altero ponitur, et Scholiastae ad explicandum plumas utuntur pennis. Quodsi pro plumis scribas formas, efficies aliquid, quod rei propositae repugnat. Forma hic est aliquid integrum et totum, licet ex partibus diversis, ridicule mixtis, composita. Una forma, unum corpus, una species, una imago in ista tabula pingitur. Forma mulieris, et equi, et piscis, est tota mulier, equus, piscis. Pictor suam istam formam conflavit ex formis mulieris, equi, piscis, ex iis partes et membra sumsit. Hae partes haec membra non ipsae sunt formae. Et quomodo pictor varias formas inducat membris undique collatis? Finge eum capiti humano et cervici equinae subiunxisse humeros tauri, manus simiae. Humeri et manus ipsa sunt membra tauri et simiae: itaque membra inducit illa suae formae, non formas inducit membris: de mutata autem illa constructionis ratione, ut cornua auro inducta et aurum cornibus inductum, quam supra attigi, hic non cogitatur. Ovidius ostendet, quod volo. Hic Metam. VII, 641, scribit formicas maciem numerumque pedum nigrumque colorem Ponere,

ut variae formae et variae figurae sunt plures, diversae, quas diversa animalia, suam sibi quodque peculiarem ac propriam, habent. Quod Quintilianus locum Horatii respiciens, dixit: Humano capiti cervicem pictor Iungere si velit, et cetera ex diversis naturis subiiciat; magnum argumentum est, eum legisse non formas, sed plumas: nam ex diversis naturis significat ex animalibus diversae naturae, ex membris undique collatis, ex diversis for mis. Quod ad apodosin attinet in versu 8, quamquam ea verba mihi non suo loco esse posita, sed a li brariis eo traducta videntur, faciamus Horatium ita scripsisse; non tamen hinc sequitur, quod Bentleius putabat. Quum enim in posteriore orationis membro uni dicit formae, vix aliter in priore membro dicere potuit, quam variam formam. Variae formae postulant in apodosi non unas formas. Apposita ad hanc nostram disputationem sunt verba Quintiliani Instit. Orat. IV, 2, 77: ut Ovidius lascivire in Metamorphosesi solet, quem tamen excusare necessitas potest, res diversissimas in speciem unius corporis colligentem. Accommoda haec verba ad picturam et res diversissimae erunt membra undique collata; species unius corporis autem erit una for

ma.

Denique Prudentius contra Symmachum II, 57, plumis vidit. Desi

Fingentur species; ut nec pes, nec caput uni

ne, si pudor est, gentilis ineptia, tandem Res incorporeas simulatis fingere membris: Desine terga hominis plumis obducere: frustra Fertur avis mulier, mugnusque eadem dea vultur. Atque haec sunt, cur Bentleianum formas non laudem. Neque laudabat Wyttenbachius, qui olim auditoribus suis in Athenaeo Amstelodamensi hanc Epistolam docte et eleganter interpretatus est. Dictatorum exemplum ab amico meo et collega, Cl. Mahnio, accepi. Ceterum atram pristim equidem alteri atrum piscem longe praefero. Horatius animalia, ex quibus pictor desumsit partes, specialiter non generaliter designat: sunt mulier, et equa, quibus adeo melius convenit speciale pristis, quam generale piscis. Epitheton autem ater rectius intelligitur additum pristi, quam pisci. In eo epitheto explicando iam vetusti laborasse videntur Scholiastae. Commentator: atrum, magnum. Neque pristis iis ignota lectio fuit. Acron: piscem, belluam marinam, i. e. pistricem. Neque parum apud me valent duo exempla Virgiliana, quae Horatium esse imitatum eo minus dubito, quia eum et in aliis aliarum Epistolarum locis Aeneidem, recens, credo, tum editam, respexisse cognovi. Virgilius igitur Aeneid. III, 426. Prima hominis facies, et pulcro pectore virgo Pube tenus: postrema immani corpore pistrix, Delphinum caudas utero commissa luporum. Idem Aeneid. X, 211. Tri

ton cui laterum tenus hispida nanti Frons hominem praefert, in pristin desinit alvus. Nota in priore exemplo et diversas naturas et illud hominis facies et virgo, ut in Horatio humanum caput et mulier formosa superne: ex caudis delphinum quoque intelligimus, cur pristis ab Horatio appelletur atra. Caudam enim illius piscis significari apparet ex eo, quod mulierem in pristin desinere dicit.

Ut nec pes, nec caput uni Reddatur formae. Horatius librum, cuius vanae species, tamquam aegri somnia, finguntur, comparat cum ridicula illa imagine, cuius summa pars nec mediae parti nec infimae respondet, quaeque a capite ad pedes sibi non constat. Iam eadem, quamquam verbis paullo mutatis, quae de imagine dicuntur, dicuntur de libro. Pictura illa est imago, qualis in rerum natura non exstat, liber est imago, qualis in rerum natura non exstat. Quanto rectius et pes et caput libro demta, ad imaginem supra depictam referentur! Vide sequentem verborum et rerum ordinem: Humano capiti cervicem pictor equinam Iungere si velit, et varias inducere plumas Undique collatis membris ; ut nec caput uni Nec pes reddatur formae, sed turpiter atram Desinat in pristim mulier formosa superne. Oratio, ni fallor, et ipsa est concinnior, varietas in comparatione major, intelligentia facilior. Si quis, inquit poeta, pingat caput

Reddatur formae. Pictoribus atque poetis Quidlibet audendi semper fuit aequa potestas. Scimus, et hanc veniam petimusque, damusque vicissim ; Sed non ut placidis coeant immitia; non ut Serpentes avibus geminentur, tigribus agni. Inceptis gravibus plerumque, et magna professis, Purpureus, late qui splendeat, unus, et alter Assuitur pannus; quum lucus, et ara Dianae, Et properantis aquae per amoenos ambitus agros, Aut flumen Rhenum, aut pluvius describitur arcus. Sed nunc non erat his locus. Et fortasse cupressum

muliebre, capiti iungat cervicem equae, tum cetera membra plumis vestiat, ea, quae ex diversis animalibus contulit; adeo ut, sicuti nec caput aliis partibus, ita nec pes capiti aliisque partibus conveniat, sed tota imago inde a capite ad pedes sui sit dissimilis, quis risum teneat? De libro, vanae species sufficiunt, quia in sequentibus multa ad explicandas librorum ineptias explicat: eoque magis sufficiunt, quia vanae species istae, cum acgrorum somniis coniunctae, unum atque idem paene significant. Seneca de Const. Sapientis XI. Illa, quidquid huiusmodi est, transcurrit, ut vanas somniorum species visusque nocturnos, nihil habentes solidi, neque veri.

Pictoribus atque poetis Quidlibet audendi semper fuit aequa potestas. Quidlibet non verum est. Si potestas est quidlibet audendi, etiam est talis formae fingendae, qualem

Horatius finxit. Horatius hanc veniam concedere non potuit. Concedit, sed cum exceptione, ne coeant immitia placidis; neque agni iungantur tigribus. Vetus dictum est, ut apparet ex Luciano pro Imag. T. II. edit. Graev. p. 28. vavra oo ἔκμετρα ἔδοξε, καὶ ὑπὲρ τὸν πόδα. περὶ αὐτῶν δὴ τούτων ἐρῶ· καίτοι παλαιὸς οὗτος ὁ λόγος ἀνευθύνους εἶναι καὶ ποιητὰς καὶ roagέas. atque in Horatio ferrem quidlibet, nisi sequeretur responsum, se et dåre et petere vicissim hanc veniam nunc pro QVIDLIBET omnino scribendum iudico SCILICET. Eleganter scilicet dicit is, qui Horatium refutat. Cur talem formam adeo reprehendis? Poëtis nempe et pictoribus semper aliquid audere licuit. Audere sine addito substantivo exquisitum est. Virgil. Aeneid. X, 284. Audentes fortuna iuvat. Quintil. Instit. Orat. VIII, 3. audendum ita

Scis simulare: quid hoc, si fractis enatat
exspes
Navibus, aere dato qui pingitur? Amphora coepit
Institui; currente rota cur urceus exit?
Denique sit quod vis, simplex dumtaxat et unum.

que. Neque enim accedo Celso, qui ab oratore verba fingi vetat. Ita aliquid audere, de quo Burm. ad Anthol. Lat. T. I. pag. 180.

Quid hoc, si fractis enatat exspes Navibus, aere dato qui pingitur? Ego rectam sententiam, quae his verbis tribui possit, non perspicio. Quid enim significant? Fortasse artem cupressi eleganter pingendae probe tenes. Sed quid ea ars tibi prodest, si ille, qui pecuniam tibi dedit, ut pingatur, est naufragus, et, omni spe ademta, periculum nando evadit! In hac enuntiatione duae res sunt reprehendendae; altera, quod obscurius indicatur, naufragum dedisse pecuniam ut in figura naufragi et sine spe nantis pingatur; altera, quod exspes et enatat sunt contraria. Nam qui enatat, salvus est, in tutum venit. Et talis imago minus apta erat ad excitandam misericordiam portabant enim naufragi tabulas suas et stipem rogabant. Vide exemplum auctoris ad Herenn. IV, 44. Ex naufragio patriae salvus nemo potest enatare. Cicero Tusc. Quaest. V, 31. Reliqui se videntur habere angustius: enatant tamen. Horatium scripsisse coniicio: Quid hoc, si, ut fractis innatet exspes Navibus aere dato quis pingitur. Si quis se ita pingendum curat, ut in tabula conspiciatur in

natans in fragmentis ruptae navis. Pingitur est yoάpɛra, vi media: naves fractae, sunt lacera membra navis, vaváyiov. Recte posuit pluralem, quia in nave fracta multae partes, hic illic fluitantes, cogitantur. Apud Persium Satyr. I, 88, est locus Horatiano simillimus: Men' moveat, quippe, et cantet si naufragus, assem Protulerim? cantas, cum fracta te in trabe pictum Ex humero portes: nam pingitur ut natet in fractis navibus, et pictus est in trabe fracta, nihil omnino differunt. Idem Satyr. VI, 27. trabe rupta, Bruttia saxa Prendit amicus inops; remque omnem, surdaque vota Condidit Ionio: iacet ipse in litore, et una Ingentes de puppe Dei. Largire inopi, ne pictus oberret Coerulea in tabula: hoc est; ne oberret, stipem rogans et picturam ostendens, in qua est imago haerentis in tabula, in fragmine navigii. In verbis Persii remque omnem surdaque vota condidit Ionio, etiam praesidium est Horatiano exspes, pro quo nonnulli, quod in MSS. corruptum legitur expes, acceperunt.

Denique sit, quod vis, simplex dumtaxat et unum. Ubi quod vis interpretantur, quod instituis, quod componis. Recte: sed et friget ea lectio, et in ambiguitatem incidit,

Maxima pars vatum, pater, et iuvenes patre digni, Decipimur specie recti: brevis esse laboro; Obscurus fio: sectantem levia nervi

:

.

et immodulatum reddit versum. Ego vero ex tribus nostris, Vig. Bat. et Moreti Codice, et ex uno Achill. Statii, certissimam tibi lectionem promo ; quae vel sine ope membranarum et facile inveniri poterat, et admitti merebatur: amphora coepit Institui, currente rota cur urceus exit? Denique sit QVIDVIS, simplex dumtaxat et unum. Pergit in similitudine amphoram incepisti, cur non amphora exit; sed partim amphora, partim urcens? denique quidvis sit, amphora vel urceus, vel obba vel cadus, vel dolium; modo unum sit et simplex. BENTLEIVS. Quomodo iam veteres hunc locum acceperint, optime apparebit ex Scholio Commentatoris Cruquiani: quamcunque materiam vis, assume; ita tamen ut continuum carmen componas, nec intermisceas res diversas, sed simplex sit carmen; id est, coeptae materiae et nondum finitae non debes aliam iungere per compilationem, sed tenorem coeptum sine interruptione servare. Atque ista interpretatio plane respondet verbis Horatianis: denique, quod vis, sit simplex dumtaxat et unum. Quid in ea lectione sit frigidi, quid ambigui, non video, neque illud immodulatum sentio. Sit autem aliquid minus sonorum; Horatius in Epistolis et Sermonibus suavitati metricae

[merged small][ocr errors]

an ista bene Latine concipiantur: cur partim amphora, partim urceus exit? denique quidvis sit, modo sit unum. Bentleius ipse sensit plura prius requiri, quam eo¬ rum enumeratio per vocabulum denique finiatur: propterea in explicatione addidit obbam, cadum et dolium. Tum illud quidvis obscurum iudico, eiusque significationem tandem redire eodem, quod vis. Horatius hoc potius sic extulisset: sit amphora, sit urceus, sit, quodcunque velis, sit quidvis aliud, laudabo, si modo sit simplex et unum. In hac enim sententia laudabo, placere potest, vel simile, deesse non potest; non magis, quam

in

quo

redit

simplex dumtaxat et unum deesse potest verbum sit.

Sectantem levia nervi Deficiunt animique. Codex Achillis Statii, mutata literula, sectantem lenia nervi Deficiunt animique. Utram

« PredošláPokračovať »