SATIRA II. Homines, dum vitant vitia, in contraria currunt; hinc poeta pravos suæ ætatis circa adulteria mores insectatur. AMBUBAJARUM collegia, pharmacopolæ, Mendici, mimæ, balatrones, hoc genus omne 1. Ambubajarum. - Schol. Acr. 5 perdiderunt, scurrilitate, dicacitate et humili adulatione gratiam ejus, a quo alerentur, captasse videntur. Vid. Ersch. Encyclop. V, tom. VII: Schol. Acr. et Cruq. « hos luxuriosos et perditos vocat a Servilio Balatrone, cujus in secundo lib. Sat. (8, 21) meminit; ex hujus autem nomine similis vitæ homines balatrones sunt appellati, a balatu fortasse dicti, quæ vox intorta est et ridicula, » etc. cantoris... Tigelli. Hermogenes Tigellius, Sardus, libertinus, celebris modulator et musicus; Schol. Acr. « Mutato nomine per invidiam cantorem pro musico obtrectatorie dicit. Fuit autem modulator optimus, in Sardinia natus; is carmina Horatii negabat satis perite modulata, et idcirco carpitur ab illo. » Cf. Sat. I, 4, 72 ; et 10, 90. · 4. Benignus, liberalis. hic, alius ut v. 7, 41, 44, et supr. Od. I, 1, 7, et sæpe alibi. Hunc si perconteris, avi cur atque parentis 8. Præclaram rem stringat ingluvie. Præclari patrimonii copias, tanquam arboris frondes, destringat h. e. perdat, absumat luxuria. ingrata, alii referunt ad ingrati animi nepotem vel filium, qui, quod accepit a parentibus, ingrato erga eos animo profundit; alii autem volunt ingluviem ingratam dici, quod ex illa voluptate nibil supersit et omnia momento perdantur; posteriorem illum sensum non improbaverim. ED.-conductis, fœnore a creditore acceptis; creditor, locat, debitor pro mercede sive usuris conducit pecuniam.-obsonia, cibaria, dapes. -parvi animi, quasi, qui parce vivit, pusillum, prodigus vero magnum animum ostendat. - ab his, ab aliis; ab illis, ab aliis. 12. Fufidius, avarus fœnerator. vappæ, cf. ad Sat I, 1, 104.-dives agris, licet agros optimos ac latissimos habeat. Ed.-positis in foenore nummis, sortibus fœnori datis; de locutione pecuniam in fœnore ponere pro: fœnori dare, vid. supr. ad Hor. Epod. 2, 70. 14. Quinas hic, etc. Hic unoquo ΤΟ 15 que mense pro sorte fœnori data quinas mercedes, sive usuras extorquet... Apud Romanos æque atque apud Græcos sortes a calendis cujusque mensis usque ad sequentis mensis calendas fœnori dari solebant; pro centum nummis vulgo usura, sive merces unoquoque mense fuit unus nummus; uno igitur anno duodecim nummi; sed Fufidius, fœnerator sordidissimus et impudentissimus, unoquoque mense quinas usuras uno anno igitur pro centum nummis sexaginta nummos exsecabat; exsecare positum aliis videtur pro extorquere, extundere, exprimere. Alii capiti mercedes exsecat explicant: sorti, dum eam debitori tradit, usuras statim detrahit, deducit; sed, si hoc voluisset Horatius, pro exsecat, puto, scripsisset desecat: quam explicationem potius acceperim. ED. Quanto perditior, etc. Quanto quisque est nequior et ad opés perdendas proclivior, tanto acrius lucri faciendi gratia ei instat. 16. Nomina tironum, etc. Ambit ac studet in primis fœnerari tironi Sub patribus duris tironum. Maxime, quis non, Si quis nunc quærat: quo res hæc pertinet? illuc : bus, amat debita tironum, id est, adolescentium, qui nuper sumpsere vestem virilem, qui nondum satis habent experientiæ ac prudentiæ, ut sibi a malis fœneratorum artibus caveant. ED. - Nomina, vox ea sæpe sumitur pro ære alieno, quia debitores nomen suum scribunt in syngrapha, in codice argentarii. ED. veste virili, sumebatur anno 17, quo deponebatur prætexta; ea veste sumta, adolescentes libertate frui et sumptibus indulgere incipiebant. ED. -Sub patribus duris; duri enim patres nihil natorum cupiditatibus concedunt; et quo severius adolescentes tractati fuere, eo effrænatius in libidines semel liberi irrumpunt. Ed. 20 25 prioribus posterioribusque disjungunt, et ipsi punctum interrogans postponunt, quasi ironice et interroganter Horatius responderet. Hæc omnia ad sensum parum. ED.-pater ille, Menedemus scilicet, in Terentii comodia, cui titulus Heautontimoroumenos; qui quum sui causa filium fugisse credat, parcissimam et miserrimam vitam ducit. ED. 28. Malthinus. Jam exempla hominum, qui medium tenere non didicerunt, profert. Malthinus tunica ad talos usque demissa incedit; alius tunica ad femur usque adstricta se, ut hominem facetum, conspiciendum præbet. Fuerunt, in quibus quoque est Heindorfius, qui Horatium, notando vitium Malthini, Mæcenatem, qui nonnunquam discinctus incesserit, oblique notasse autumarent. Sed quis adduci potest, ut credat, Horatium inter homines, quos producit, ridiculos, simul dulce decus suum et præsidium, Mecenatem, ut hominem ridiculum tecte designare voluisse? — ambulat; ambulare, ut incedere, viam metiri de iis qui incessu dignitatem affectant; cf. supr. ad Epod. Inguen ad obscœnum subductis usque facetus. Nil medium est. Sunt, qui nolint tetigisse nisi illas, 4, 5.-facetus, ridiculus, vel fa- 28. Nisi illas, Quarum subsuta talos tegat inst. veste, nisi matronas, quæ a vestitu circumscribuntur; matronæ enim gerebant tunicam, ad talos usque porrectam, cui adsuta fuit instita, h. e. fascia, limbus. — subsuta, quod adjunctum est to veste, ad instita est referendum. nisi olente in fornice stantem, nisi prostibulum.fornice stantem; sæpius apud optimos quosque poetas vocalis brevis in vocis alicujus fine, HOR. II. 30 sequentibus duabus vel tribus consonantibus in proxima voce, haud producitur; sic apud Nostrum in hac ipsa Satira, infr. v. 71: « velatumque stola.» Sat. I, 5, 55: « præmia scribæ, » etc. 31. Quidam notus homo, etc. Schol. Acr. et Cruq. « Notus homo, honestus et nobilis. Catone transeunte, quidam exit de fornice; quem quum fugeret, laudavit et revocavit ; postea, quum frequentius eum exeuntem ex eodem lupanari vidisset, dixisse fertur: Adolescens, ego te laudavi, tanquam huc interdum veni rès, non tanquam hic habitares. »——— Macte (explicant pro magis aucte) virtute esto, nota formula, apud Livium præcipue sæpius obvia, qua, qui rem aliquam bene gesserunt, cum laude appellantur, et eam porro bene gerere jubentur; nos: Bravo.- sententia dia Catonis, pro Cato, ut apud Lucilium: « Valeri sententia dia. » Exempla de hoc loquendi genere collegit Lambinus supra ad Od. III, 5, 13. venas inflavit, obscœna expressio ad venerem impulit. ED. Huc, in fornices.-descendere, erant enim fornices, ut observant interpre 2 << Permolere uxores. » — « Nolim laudarier, inquit, Sic me,» mirator cunni Cupiennius albi. Audire est operæ pretium, procedere recte Qui mœchis non vultis, ut omni parte laborent, Utque illis multo corrupta dolore voluptas, Atque hæc rara cadat dura inter sæpe pericla. Hic se præcipitem tecto dedit; ille flagellis Ad mortem cæsus; fugiens hic decidit acrem Prædonum in turbam; dedit hic pro corpore nummos; Hunc perminxerunt calones; quin etiam illud Accidit, ut cuidam testes caudamque salacem tes, cameratæ cellæ in ædium loco depresso et inferiore. - Permolere, Vox quæ idem sonat ac subagitare. ED. 35. Nolim laudar.... sic me; nolim easdem laudes ob eamdem causam a Catone mereri. ED. cunni albi, impudice et ad ingenium illius ætatis pro: matronæ alba stola indutæ ; nam meretrices, ut animadvertit Schol. Cruq. « habebant nigram vestem.'» 35 40 45 se dent præcipites, et vitæ discrimine maritorum ultionem effugiant. ED.— Ille flag. Ad mortem cæsus; Valerius Maximus de quodam C. Gallio: « Deprehensum in adulterio Sempronius Musca flagellis cecidit. » ED. — fugiens hic decidit acrem Præd. in turbam; adulter scilicet, inermis ac semivestitus facilis vagantibus noctu furibus præda erat. ED.-pro corpore, ne ad mortem flagellis cæderetur, vel poenam experiretur, quæ in v. 45 conmemoratur; infr. Sat. II, 7, 67, de adultero: « procedominoque furenti Committis rem omnem et vitam et cum corpore famam. » 37. Audire est, etc. Sensus: Opera pretium est vos audire, qui non vultis rem iis, qui libidinem suam apud uxores explere cupiunt, bene dere, quomodo (ut) omni parte se male habeant, et quomodo voluptas multo dolore perturbata, et ea ipsa rara, inter dura sæpe pericula, illis (cadat) contingat. Horatius jam in re levi facete imitatus est gravitatem Ennii, cujus versus vetus Scholiastes profert hos: «Audire est operæ pretium, procedere recte Qui rem Romanam Latiumque augescere vultis. >> 41. Hic se præcipitem tecto dedit; facilior hæc et in promptu est adulteris deprensis via, ut per fenestras |