Obrázky na stránke
PDF
ePub

Custodes, lectica, ciniflones, parasitæ,
Ad talos stola demissa et circumdata palla;
Plurima, quæ invideant pure apparere tibi rem.
Altera nil obstat; Cois tibi pæne videre est

Ut nudam; ne crure malo, ne sit pede turpi;
Metiri possis oculo latus. An tibi mavis

Insidias fieri, pretiumque avellier, ante

100

Quam mercem ostendi? « Leporem venator ut alta 105 << In nive sectatur, positum sic tangere nolit; ›

et multo vividius res absconditas ac remotas desideret. ED.

98. Custodes, fuerunt plerumque eunuchi, qui matronis custodiendis et observandis addi solebant; vid. quos laudat Heindorf.—lectica, interclusæ enim ab aditu fuerunt matronæ, quum in lectica a lecticariis vel quatuor, vel sex, vel octo (octophoris), - portarentur. Cf. Catul. X, 16 et 20. -ciniflones, qui crispabant matronarum crines, dicti ita, quia ad calamistra calefacienda prunas sub cinere flando suscitabant; hinc appellati sunt etiam cinerarii. parasitæ, ergo matronis quoque assidere solebant mulierculæ, quæ garrulitate sua earum gratiam captare, et sic illas liberales erga se reddere studebant. omnem corporis formam.

rem,

101. Altera nil obstat, altera nihil offendiculi tibi objicit; sive, ut explicant quod ad alteram attinet, in ea nihil tibi obstat.- Cois, etc. Junge: est (licet, fotw idɛīv) tibi videre (libertinam) pæne ut nudam Cois, pro: in Cois vestibus, bombycinis, et ob tenuitatem admodum pellucidis; Tibull. II, 5, 55: « Illa gerit vestes tenues, quas femina Coa Texuit, au

[ocr errors]

ratas disposuitque vias; » ubi vid. Interpretes. Ovid. Art. Am. II, 298 : << Sive erit in Cois, Coa decere puta. »

ne crure malo, nec quum eam nudam videas, postea crus malum, aut pedem turpem invenies. ED. Metiri, judicare solo aspectu. En. Insidias fieri, te decipi.—pretiumque avellier, ante Quam mercem ostendi, pretium a te solvi, priusquam mercem videris et judicaveris quanti valeat. Hoc apud nos dicitur vulgari proverbio : « Acheter chat en poche. » ED.

105. Poeta sententiam : « ea, quæ facile haberi possint, vulgo contemni, ea vero, quæ non sine difficultate ha-` beri possint, cupide appeti » per cantilenam, tum satis notam, a Callimacho in Epigr. XXXIII, relatam, exprimit. Qui matronas sectatur, « cantat, ut (quomodo) venator leporem in alta nive sectatur, positum sic (leporem in medio vel ante pedes cubantem) tangere nolit; et apponit: huic (venatori) similis est meus (matronarum) amor, etc. » Apud Callimachum l. c. «Xoùμòs pas тoïdade τà μèv φεύγοντα διώκειν Οἰδὲ, τὰ δ ̓ ἐν μέσσῳ κείμενα παρπέταται. )) - sic, bene

"

[ocr errors]

Cantat, et apponit: « Meus est amor huic similis; nam
<< Transvolat in medio posita, et fugientia captat. »
Hiscine versiculis speras tibi posse dolores
Atque æstus curasque graves e pectore tolli?
Nonne, cupidinibus statuat natura modum quem,
Quid latura, sibi quid sit dolitura negatum,
Quærere plus prodest et inane abscindere soldo?
Num tibi, quum fauces urit sitis, aurea quæris
Pocula? num esuriens fastidis omnia præter
Pavonem rhombumque? tument tibi quum inguina, num, si
Ancilla, aut verna est præsto puer, impetus in quem
Continuo fiat, malis tentigine rumpi?

115

Non ego; namque parabilem amo Venerem facilemque.

[blocks in formation]
[merged small][merged small][ocr errors]

114. Aurea quæris Pocula; de hoc loco Seneca Epist. 120: « Egregie Horatius negat ad sitim pertinere quo poculo aquă, aut quam eleganti manu ministretur. » ED. - Pavonem, pavones scilicet Romanis in deliciis fuere. ED.

rhombum; gall. un turbot. ED.- tument tibi quum ing. quum mentula erigitur libidine. ED. verna puer, servus domi natus. impetus in quem Continuo fiat, qui et prope sit, et explendæ libidini tuæ, quippe servus, paratus sit. Ed.

- malis tentigine rumpi, occidi nimia distentione membri virilis. ED.parabilem amo Venerem facilemque; Venerem h. e. voluptatem quæ su

120

125

Illam: «< Post paulo; sed pluris; si exierit vir,
Gallis; hanc, Philodemus ait, sibi, quæ neque magno
Stet pretio; neque cunctetur, quum est jussa venire.
Candida rectaque sit, munda hactenus, ut neque longa,
Nec magis alba velit, quam det natura, videri.
Hæc ubi supposuit dextro corpus mihi lævum,
Ilia et Egeria est; do nomen quodlibet illi.
Nec vereor, ne, dum futuo, vir rure recurrat,
Janua frangatur, latret canis, undique magno
Pulsa domus strepitu resonet, vepallida lecto
Desiliat mulier, miseram se conscia clamet,

blata et mora et difficultate paretur. Facilius intelligitur quam explicatur hujus versus lepos ac venustas. ED.

120. Illam, etc. Sensus: Illam mulierculam, quæ moras nectat dicendo: «< paulo post te admittam; sed affer, quæso, quod pluris sit pretii; veni, si vir exierit, » Gallis (sacerdotibus Cybeles, qui, quia erant evirati, moram illam ferre possent) expetendam esse, at hanc, quæ neque, etc. se sibi expetere, Philodemus ait. Editum est a Reiskio, et post eum a Brunckio, Epigramma Philodemi, quod plures (in quibus est etiam Heindorfius) ab Horatio expressum esse putarunt. Sed illud a recentiore quodam homine ex hoc ipso Horatii loco, perperam intellecto, effictum et Philodemo per fraudem tributum esse, docuit Jacobsius in Wolfii Analect. vol. I, p. 357.

123. Candida, etc. Alba sit colore et erecta corpore, hactenus tamen externi cultus et elegantiæ studiosa, ut sibi caveat, ne præter naturam aut

130

nimis alba (cerussæ usu), aut nimis longa (crepidarum suppositarum, ut observat vetus Schol. et apparet ex hoc versu Juvenalis Sat. VI, 505 : «...breviorque videtur Virgine pygmæa, nullis adjuta cothurnis. ») videri velit. recta, erecta; sic homines recti apud Catuli. X, 20; not.

125. Hæc ubi supposuit, etc. Ubi in meis est complexibus. ED.- Ilia et Egeria est, altera mihi quasi est Ilia vel Egeria, h. e. æque mihi cara est, ac nobilissima quæque mulier; Ilia, Rhea Sylvia, mater Romuli et Remi; Egeria, nympha, quacum nocturnos congressus sibi esse simulabat Nu-do nomen, do illi nomen cujuslibet mulieris celeberrimæ, aut etiam alicujus deæ. Ed.

ma.

[merged small][ocr errors][ocr errors][merged small]

Cruribus hæc metuat, doti deprensa; egomet mi.
Discincta tunica fugiendum est ac pede nudo,
Ne nummi pereant, aut pyga, aut denique fama.
Deprendi miserum est; Fabio vel judice vincam.

pallida, male pallida, ut vesanus et alia. conscia, sc. furti. Schol. Cruq. « ancilla conciliatrix adulterii et conscia suæ dominæ. »

131. Hæc, ancilla.—metuat cruribus, metuat, ne crura compedibus innectantur.- Doti deprensa, conjuges in adulterio deprehensa timere debebant de dote, quam secundum leges perdebant adulteræ.

egomet mi, supra v. 37 sqq. dictum est quid deprensis adulteris timendum esset. ED.

133. Ne nummi pereant, supr. v. 43: « dedit hic pro corpore numPyga, nates; hoc refer ad v. 44 « hunc perminxerunt calones... » ED. — denique, pro: saltem

mos. »

vel insuper.-Fabio vel judice vinc. id miserum esse evincam et probabo vel Fabio judice. Schol. Cruq. «< Satis urbane notat Fabium jurisconsultum aliquando in adulterio deprehensum fuisse. » Fortasse idem Fabius, quem poeta supr. Sat. I, 1, 13, ut hominem loquacem ridet. Si verum est, quod ibi observavit vetus Scholiastes, hunc Fabium aliquot libros, ad philosophiam Stoicorum pertinentes, scripsisse, lepide Horatius Fabium, vel Stoicum, concessurum ait, sortem deprehensi adulteri miserrimam esse. Stoici enim summum quemque dolorem æquo animo ferendum esse docebant. vincam, in hac causa dicenda victor ero. ED.

ANALYSIS. Incipit Horatius querendo quod humanus animus in medio stare nesciat, et fere omnes, dum quædam vitia fugere volunt, in contraria incurrant. Ille scilicet avari nomen metuens, fit prodigus; hic, ne dicatur nebulo, omnia sibi negat et misere vivit. Alter non nisi matronas amando sectatur, alter lupanaria tantum,colit. Hinc, occasione sumpta, pravos ætatis suæ mores increpat Horatius, Romanosque tentat ab adulteriis avertere, propositis omnibus damnis quæ inde oriantur; suadetque ut libertinarum, quæ nec omnino perditæ sunt, ut meretrices, nec damna inferunt, ut matronæ, amore contenti sint. Quot enim deprenso adultero pericula imminent! pecuniæ et famæ jactura, ictus, mors denique. Nonnulli, matronas fugientes, et libertinorum tantum amori indulgentes, adeo libidine hac insaniunt, ut cum iis famam et fortunam perdant; quæ non minor sane stultitia est. Stultior etiam qui matronas, propter earum nobilitatem et divitias, sectatur; hæc enim non ad pulchritudinem pertinent, nihilque ad voluptatem conferunt. Sæpe etiam pretiosa ornamenta ac divitiarum apparatus mulierum celant vitia, dum contra in libertinis nihil vetat, quin omnia uno aspectu judices,

Aliquot homines tamen quæque obvia temnentes, matronas, propter ipsas difficultates, anteponunt. Quanto melius autem non ea exquirere quæ natura non poscit, nec, quum sitis urit, pocula aurea quærere. Multo sane præferenda est voluptas quæ facile parari potest: dum mulier venusta sit, nobilissimas matronas superat; nec cum ea sunt metuenda mala omnia quæ adulteris imminent, omnemque voluptatem intercipiunt. ED.

SATIRA III.

Amicorum vitia leniter ferenda; neque omnia, in quibus peccant amici, ad vivum resecanda esse.

OMNIBUS hoc vitium est cantoribus, inter amicos
Ut nunquam inducant animum cantare rogati;
Injussi nunquam desistant. Sardus habebat
Ille Tigellius hoc. Cæsar, qui cogere posset,
Si peteret per amicitiam patris atque suam, nou
Quicquam proficeret; si collibuisset, ab ovo

1. Cantoribus, de musicis in universum, sive fidibus sive voce canentibus. Cf. ad Sat. I, 2, 3.

4. Ille, per emphasin, ut recte observat Schol. Cruq. nam Tigellius vere tum nobilis fuit tam arte musica, quam gratia et amicitia adeo apud Augustum et liberalitate apud populum; cf. ad Sat. I, 2, 3. — Sardus, e Sardinia ortus, non Sardus nomine, ut putat Dacerius. ED. hoc, sc. vitium. Cæsar, Octavianus, qui ab Horatio in iis carminibus, quæ scripsit, antequam Octavianus nomen Augusti assumpserat (U. C. DCCXXVII), simpliciter Caesar appellatur.qui posset, potuisset.- Si pet. pro: petebat. — proficeret pro : proficiebat; (εἴ αἰτήσατο, οὐκ ἂν τύχοι) ratio grammatica, ex qua nonnunquam

5.

apud optimos quosque scriptores conjunctivus pro indicativo ponitur, vix perspicue satis doceri potest.—patris, Julii Cæsaris, cujus adoptatus filius fuit Octavianus.

6. Sicollibuisset, si Tigellio placeret. ED.―ab ovo Usque ad mala, ab initio usque ad finem; translatum a satis noto more Romanorum, apud quos in principio conviviorum ova, in fine mala apponebantur; pro citaret, ex conjectura dedit Bentleius: iteraret; sed citare, si jam est (frequentativum a ciere) frequenter ciere, et proinde repetere, eodem redit. Gesnerus in hanc rem laudavit locum Ciceronis Orat. I, 59, ubi est : « pranem citare. » Similiter fere dicitur <«< carmen movere; » Virgil. En. X, 165 « cantusque movete; » Ovid.

« PredošláPokračovať »