Obrázky na stránke
PDF
ePub

Hæc habui de Satiris in genere dicenda: plura in hoc argumento disserere supervacuum esset. In notis nostris commodior erit locus Horatianarum Satirarum naturam enarrandi. Interea illud velim animadvertat Lector, Latinum vocabulum Satira tam designare sermones qui virtutem commendent, quam qui vitia insectentur. Omnino aliter se res habet in lingua nostra, ubi vel nomen ipsum Satiræ terrorem incutit illis, qui se simulant id esse quod non sunt; apud nos enim audito Satiræ nomine convicium intelligitur. Eadem tamen utrobique vox est. Sed Latini plerumque in librorum titulis respexerunt vocis ipsius naturam, et integram significationem, quam habet ex Etymologia, quum Galli respiciant primum et frequentiorem vocis usum tributæ jam inde ab initio dicteriis et obtrectationibus.

Scribenda autem ea vox Latine per u vel per i, Gallice per i simplex. Qui per y scripserunt, ii cum Scaligero, Heinsio multisque aliis crediderunt, ex numinibus rusticis, quos Græci Ezrúpovs, Romani Faunos nuncupabant, nomine dicta fuisse ejusmodi poemata, eque voce Satyrus, ductam vocem Satyra; istas præterea Satyras carminibus Græcorum Satyricis valde fuisse affines; quod esse falsissimum luculenter demonstravit Casaubonus, ubi docet a Satyrus ex analogia formari non Satyra, sed Satyrica, plurimumque interesse inter Græcorum Satyrica, et Romanorum Satiras.

Spanhemius in pulchra sua ad Juliani Imperatoris Cæsares præfatione, plura de novo observata contulit

ad ea, quæ ante ea de re protulerat celeberrimus Criticus, descriptis magno cum judicio duorum poematum quinque aut sex discriminibus insignioribus, quæ si videre cupias, auctorem adi. Nihil unquam fuit apud Græcos Romanæ Satiræ finitimum præter Sillos, mordax nempe poematis genus, quod ex fragmentis Sillorum Timonis facile colligi potest; at hoc intererat, quod Silli Græcorum meræ essent Parodiæ, quod de Romana Satira dici nequit, ubi si forte aliquando in parodiam incidas, videbis tamen poetam cavisse, ne abuteretur. Unde liquet parodiis naturalem esse in Sillis sedem, non item in Satiris.

Exposita tandem natura, origine et progressu Satiræ, pauca de ipso Horatio mihi.sunt dicenda, qui quidem qualis in hoc opere sit, non potest commodius demonstrari, quam si eum Silenorum statuis compares, quibus Alcibiades in Symposio Socratem comparat, quæ nihil extra habebant pulchri, nihil ornati; at si illas aperuisses, omnium Deorum Dearumque imagines detexisses. Ad eum modum se nobis exhibet in Satiris Horatius, nihil magnum præ se fert, quod nos detinere debeat: dignior videtur esse, qui pueris teratur, quam qui viros occupatos teneat; sed seposito velo, et Horatio penitius inspecto, omnium illico Divorum sese oculis ingerunt imagines, hoc est, omnes virtutes, ad quas assidue exercendi sunt, qui vitiis suis corrigendis serio student. Exterius illum adspicere contenti antehac fuere viri docti, neque possum non mirari Satiras, quas toties legerunt pervolveruntque, parum admodum ab iis

fuisse intellectas, et perperam explicatas. Substiterunt in ipso cortice, verbisque interpretandis intenti nihil ultra petiere: quod quidem fecerunt ut grammaticis par erat, non ut philosophis: plane quasi scripsisset Horatius solum ut verborum construendorum rationem videremus, dederitque nobis librum horis in schola fallendis, non animis ad virtutem formandis. Prorsus aliud sibi in hoc opere proposuerat poeta: namque finis verborum est actio, cujus etiam gratia verba ipsa fuerunt reperta, quæ nisi illum assequantur finem, nihil nisi futiles soni, aures quidem feriunt, ad animum vero non pertinent.

Docere nos voluit Horatius in his Satiris, contra vitia nostra militare, affectus temperare, naturam in cupiditatibus moderandis ducem sequi, verum a falso, et a rebus ipsis rerum species discernere, præjudicatas temere opiniones abjicere, principia et causas actionum nostrarum perspectas habere, ridiculam denique eorum pertinaciam evitare, qui, quibus a magistellis suis opinionibus imbuti olim fuerunt, iis obstinate inhærent, nulla habita ratione quibus innitantur fundamentis; uno verbo, in eo elaboravit, ut nos nobis felices, amicis jucundos et fideles, omnibus quibuscum vivimus, commodos, utiles, et benignos præstaret.

Interpretari auctoris verba, in figuras digitum intendere, Lectores per orationis involutæ labyrinthos, aut parentheseos obscuræ tenebras, ducere, hæc omnia nihil eximium habent, nec, ut loquitur Epictetus, quidquam pulchrum, aut sapiente dignum. Est il

lud præcipue adnitendum, illud palmarium, usum et rationes horum præceptorum ostendere, eademque auctoritatibus fulcire, ut palam omnibus fiat, eos qui mores suos ad hoc speculum componere negligunt, paria facere ægrotis, qui libros, ubi remedia morbis suis præscribuntur, legere contenti, medici consilium tantum abest ut capiant, ut ne intelligant quidem ejus utilitatem.

Non quod ego in commentariis meis quidquam sciens volens prætermiserim, quod ad grammatici officium pertineat. Spero id sensuros esse Lectores, neque jam ullam superfuturam in verbis Horatii difficultatem : at in hanc curam præcipue incubui, ut argumenta, quæ tractat, illustrarem; quam solidæ sint rationes, quas adhibet, indigitarem; ut expedirem circuitus et ambages, per quas nonnunquam incedit ad placita sua confirmanda, et ad contraria refutanda, vel eludenda; ut veritatem assertionum ipsius stabilirem; ut vafritiem ejus, ubi quasi ex insidiis agit, quæ Lectorem imperitum facile fugiat, oculis exponerem; ut denique in apricum proferrem ridiculum illud, quod in omnibus, quas oppugnat, rebus invenerit. Hæc sunt, quæ fecit ante me nemo. Contra, ut est Horatius verus Proteus, ita mille formas variat, interpretes suos sæpe effugit, qui quum ipsum reprehendere nequirent, stupentes fecerunt, quod potuerunt. Affixerunt ei sæpenumero sensum suo non solum diversum, sed etiam adversum, quemque ipse eo loco refellere voluit. Neque est cur illis quidquam detractum velim, qui ante me Horatio illustrando

laborem suum contulerunt: laudo illorum conatus, qui mihi viam aperuerunt. Si qua in re ego eos superavi, omne illud acceptum refero magnis istis ex antiquitate viris, quos majore cum cura, majore certe otio, legi: Homerum dico, Platonem, Aristotelem, aliosque tam Græcos, quam Latinos, quos assidue tero, ut ad eorum gusium reformem meum, eorumque fontibus ingenii et judicii mei hortulos irrigem. Non desunt, scio, his temporibus qui magna illa nomina risu excipiunt, qui reclamant laudibus, quibus per omnia sæcula celebrati ornatique sunt, quique illos spoliare velint iis coronis, quas tanto suo merito ante tribunal adeo augustum reportarunt. At hi, dum nimio efferuntur studio eam devitandi admirationem, quæ mater est ignorantiæ, imprudentes discedunt ab altera illa, quam Plato nuncupat matrem sapientiæ, quæque prima oculos hominibus aperuit. Minime miror pulchritudinem illam divinam, quæ apud scriptores longe præstantissimos elucet, istos homines non capere, neque trahere; infirmiores sunt, quam ut oculos tantis splendoribus intentos diu tenere queant: ne dicam facilem esse rem Antiquos contemnere, laboriosam vero intelligere.

Quod ad me attinet, Divinos illos Viros ex animo totus admiror et veneror. Eos mihi semper ob oculos pono, velut judices verendos et incorruptos, apud quos libenter fingo reddendam mihi esse scriptorum meorum rationem.

Magna interim ducor posteritatis reverentia: timi

« PredošláPokračovať »