Obrázky na stránke
PDF
ePub

turae impetu, quicquid molitur, abrepto! Cogitate enim (2εhoyroμévos) et considerate (ovvεtõs) omnia administrat; neque tamen eruditioni vacans detrimentum fecit roboris atque fortitudinis. Vides eum a cunctis ducibus et universo exercitu discedere, sed caussa discedendi non ira, sed pietas est et recti honestique sensus. Homericus igitur Achilles natura magnus est, Euripideus disciplina magis quam natura nactus est κόσμον illum μυριοπληθῆ, qua civitates augentur: nam

τροφαὶ αἱ παιδευόμεναι

μέγα φέρουσιν εἰς ἀρετάν·

τό τε γὰρ αἰδεῖσθαι σοφία
τάν τ' ἐξαλλάσσουσαν ἔχει
χάριν, ὑπὸ γνώμας ἐςορᾶν
τὸ δέον, ἔνθα δόξαν ἔχει,
κλέος ἀγήρατον, βιοτά

Hanc diversitatem omnibus, quoscunque uterque poetarum viros feminasque spectandos proposuerunt, inesse videbis. Aut igitur rationi et consilio obedientes laudabiles exhibuit Euripides, aut impetu animi incitatos et libidinibus deditos vituperandos. Unde factum est, ut quosdam, quorum res eiusmodi essent, ut sanae mentis vestigiis carerent neque ullo modo purgari et in meliorem partem accipi posse viderentur, quasi turpitudinis exempla omnibus locis deprimeret, velut Helenam, Paridem, Menelaum. Nullam enim veniam dat dulcia magis quam honesta sequentibus et voluptati sic obtemperantibus, ut nullam habeant rationem officii, sed tanquam pestes familiarum civitatumque damnat atque abiicit. Et quorundam virorum feminarumque duplicem expressit imaginem, quarum altera quales esse deberent, altera quales non deberent, ostendit: velut Helenae Troianae ex adverso posuit Aegyptiam, itemque Menelaum Menelao; eiusdem generis est diversitas Phaedrae utriusque in duabus Hippolyti fabulis. Calliditatem probavit, si avaritia atque ambitione vacans reipublicae gloriae et communi commodo augendo serviret. Itaque Ulyssem modo improbum atque perfidum effinxit, modo pium fidumque.

Neminem unquam virum magnum clarum atque imi

tatione dignum fecit malis succumbere ac despondere animum adeo, ut mortem sibi voluntariam conscisceret. Verissimum enim virtutis experimentum esse iudicabat tolerare fortunam qualemcunque et posse iis, quae vulgo magna et praeclara haberentur, divitiis, nobilitate generis, gloria et reliquis fortunae ludibriis carere. Quin etiam amicis, cognatis, coniugibus liberisque orbati, corporis animique doloribus perpetuis cruciati, periculis circumventi, patria privati, hostium inimicorumque arbitrio expositi multi vitam sustentant et in melius fortunam mutatum iri sperant, non desidiae neque socordiae se tradentes, sed prudentia, consilio ac virtute utentes. Haec est illa mendicorum debiliumque multitudo, quam merito risisset Aristophanes, si quidquam illos indigni vel facere vel pati appareret: a qua turpitudine omnes tam longe absunt, ut hanc ipsam ob caussam, quod cavent, ne quid turpe committant, vitam tolerandam esse statuant. Et e regione hisce vitae tenacibus positus est numerus aeque magnus prodigorum vitae, quibus abiiciendi boni, quo nullum praestantius habetur, eadem est caussa, quae illis retinendi. Turpitudinem enim utrique vitare student. Turpissimus est senex Pheres, qui filii sui, et regis et iuvenis, vitam sua morte exsolvere noluit et passus est pro se uxorem huius flore aetatis vigentem decedere, qua pereunte salus et felicitas domus una peritura fuit. Contra Iphigenia, generosissima virgo, quamvis vitae esset amantissima, postquam vidit virum praestantissimum, cuius virtute hostes vincendi essent, manu cum popularium exercitu conserta pro se discrimen esse vitae aditurum, mutavit sententiam, quam antea professa erat, et gloriosam mortem saluti praetulit. Item Polyxena, ne aut ipsa aut mater capillis indigne traheretur timens, mortem sponte et magno animo obeundo dedecus servitutis effugit. Cuius generositatem quo loco noster ornavit, explicavit sententiam illam, quam ego pro symbolo vel tessera cunctis eius operibus inscripserim, virtutem non extrinsecus religatam pendere, non frugibus similem nasci, bonitate soli, i. e. parentum, aut coeli opportuna tempestate, i. e. rerum hominumque momentis, incrementum definientibus, sed ex disciplina ac libero animi

arbitrio originem atque alimenta ducere. Rectissime igitur ad personas fabularum transtuleris, quae de Euripide ipso dixit Longinus, non natura eum magnificum esse, sed studio ac voluntate, neque sponte nata esse quaecunque eius carminibus inessent grandia ac sublimia, sed generosi animi consilio effecta; rectissimeque omnes cum leone illo Homerico comparaveris, qui sua latera coxasque cauda quasi flagello caedens se ad pugnandum ipse incitat (II. v, 170.).

Paris in Ida expositus quum remotus a perversis vulgi iudiciis et opinionum pravitate aetatem degeret, inter nympharum fontes et pratorum flores nutritus, armenta pascens ad sonum syringis saltantia, idoneus visus est summo Iovi, qui de dearum principum laudibus iudicium faceret. Atque is spreta virtute, spreta maiestate, palmam detulit venustati. Licuit enim homini avaritiae, luxuriae et reliquorum vitiorum, quorum caussa leges proponuntur, ignaro dulcia arduis gravibusque anteferre: qualem fuisse felicitatem priscae gentis mortalium, a fraudibus alienae, a malis et laboribus liberae, fabulose praedicant poetae. Sed aureum illud saeculum aut nunquam fuit aut perpetuo erit iis, qui castis purisque animis et incorrupto sensu nil habebunt dulce nisi quod pulcrum honestumque erit,

ὅςτις διδακτὸν μηδέν, ἀλλ' ἐν τῇ φύσει

τὸ σωφρονεῖν εἴληχεν ἐς τὰ πάνθ' ὁμῶς. His, qui naturam ducem sequuntur, neque leges inventae sunt, quibus libidinosi inviti coercentur, neque disciplina opus est, qua ad naturam errantes reducuntur, sed quicquid placet, permissum est (erlaubt ist, was gefällt): „Hast du, Glücklicher, nie den schützenden Engel

verloren,

Nie des frommen Instincts liebende Warnung ver

wirkt,

Malt in dem keuschen Auge noch treu und rein sich
die Wahrheit,

Tönt ihr Rufen dir noch hell in der kindlichen
Brust u. s. W.,

O dann gehe du hin in deiner köstlichen Unschuld,
Dich kann die Wissenschaft nichts lehren; sie lerne

von dir!

Jenes Gesetz, das mit ehernem Stab die Sträubenden

lenket,

Dir nicht gilt's; was du thust, was dir gefällt, ist Gesetz,

Und an alle Geschlechter ergeht dein göttliches Macht

wort;

Was du mit heiliger Hand bildest, mit heiligem
Mund

Redest, wird den erstaunten Sinn allmächtig bewegen:
Du nur merkst nicht den Gott, der dir im Busen

gebeut,

Nicht des Siegels Gewalt, das alle Geister dir beuget:
Einfach gehst du und still durch die eroberte
Welt."

Apollini igitur et Baccho gratissimi sunt ingenui illi (naiven), candidi, integri, venustique homines. Et Musae, quum Harmoniae interessent nuptiis, quod pulcrum esset idem dulce esse (ὅ τι καλὸν φίλον ἐστί, τὸ δ ̓ οὐ καλὸν οὐ φίλον ἐστί, Theognis divino ore cecinerunt (τοῦτ ̓ ἔπος ἀθανάτων ἦλθε διὰ στομάτων). Eandem sententiam Bacchae apud Euripidem profitentur (ὅ τι καλὸν φίλον αιεί, v. 881.), qua solas castas bacchationibus recte interesse significant:

καὶ γὰρ ἐν βακχεύμασιν

οὖσ' ἥ γε σώφρων οὐ διαφθαρήσεται (ν. 298). Musae enim et Bacchae furore divino percitae legibusque solutae, dum pulcra atque iucunda sequuntur, moderantibus motum Gratiis, intra fines honesti consistunt. Quarum tamen vacarent cultoribus arae, si spretis sapientibus rudissimos quosque et simplicissimos in fana solos admitterent. Rarum enim genus est integrorum in saeculo ferreo, vel potius, si credimus theologis, nullum fuit, ex quo deus primorum hominum peccatis irascens iussit ex sede beata genus mortalium universum exsulare. Semper enim, cum animus cupidine aliqua occupatur, sensus veri rectique obscuratur et fraudem struit consilio appetitus, ut perturbata mente probemus quae integra damnavimus: unde fit, ut infantes ad vim iniuriamque faciendam pro

[ocr errors]

nissimi sint. Paridis illius ipsius exemplo hoc cognitum est, qui rapta hospitis uxore, quam Venus et ostenderat ei et conciliaverat, fax belli et pestis patriae factus est adeo, ut perniciosiorem hominem pastore illo Ilio universa antiquitas neminem noverit. Disciplinam igitur in corruptis mortalium moribus spernere nemini, ne poetis quidem, qui sunt in Musarum et Apollinis tutela, licet.

,,Das entweihte Gefühl ist nicht mehr Stimme der

Götter,

Und das Orakel verstummt in der entarteten Brust. Nur in dem stilleren Selbst vernimmt es der horchende Geist noch,

Und den heiligen Sinn hütet das mystische Wort. Hier beschwört es der Forscher, der reines Herzens hinabsteigt,

Und die verlorne Natur giebt ihm die Weisheit

zurück."

Dixit quidam philosophorum, proprium sapientis hoc esse, ut, sublatis legibus, aeque sancte probeque victurus esset, neque contra ea, quae vera, recta honestaque esse ratione ac iudicio cognovisset, facturus. Ab hac igitur parte sapientis atque ingenui facta conspirant et disciplina cum natura conciliatur; hoc interest, quod ingenuo pulcra sive honesta eadem dulcia sunt, illi ardua, austera, plena laboris et aerumnae. Deterritus igitur specie viae, quae ad sapientiam ducit, quaerit indoctus ex erudito:

,,Sage du mir's, du bist in diese Tiefen gestiegen,

Aus dem modrigen Grab kamst du erhalten zurück, Dir ist bekannt, was die Gruft der dunklen Wörter bewahret,

Ob der Lebenden Trost dort bei den Mumien wohnt? Mufs ich ihn wandeln den nächtlichen Weg? Mir graut, ich bekenn' es:

Wandeln will ich ihn doch, führt er zu Wahrheit und Recht."

Et certissime ingredienda est tanto fortius omnibus, quanto longius in dies genus mortalium a natura desciscit. Christianorum et gentilium hominum sive recentiorum et priscorum saeculorum hanc esse diversitatem iudicavit Schil

« PredošláPokračovať »