Obrázky na stránke
PDF
ePub

lerus, quod illi magis rudes simplicesque natura inscii ducerentur, hi interprete ratione, quam imitationem naturae esse dixit Seneca, vitam cum natura conciliare studerent. Recte ille hoc discrimine priorum et posteriorum vitae formam distinxit, sed non recte fines spatiorum terminavit. Ipsa enim antiquitas divortio illo in duas quasi partes discessit, et commutatio atque transitio alterius in alteram aetate Euripidis et Socratis, his potissimum ipsis viam ducentibus, facta est, clamante quidem Aristophane et rapi trahique antiquam disciplinam testante, sed necessitatem soli vertendi ac transgrediendi limitem, intra quem antiquiores constiterant, pro virili parte ipso augente. Ingenia saeculorum cognosces, si diversa poetarum de auctoribus malorum iudicia comparabis. Non damnat Homerus Helenam, alteram Evam, et ne accusat quidem, quin etiam dignam esse censet, cuius pretio viri fortissimi mutuis caedibus pereant, idque senum ipsorum, quorum filii interficiuntur, iudicio comprobat. Nec minus Paris Troianis gratus est, quo negante, se feminam Graecis postulantibus traditurum, reliqui consentiunt: quod facientes, quid aliud quam praestare interire, quam dulcibus venustisque carere, declarant? Contra Euripidi turpissima feminarum Helena esse videtur, turpissimus vir Menelaus, qui conspecta adultera abiecto gladio, quo puniturus erat, in oscula et amplexus ruerit; Paris vero quod non statim, postquam natus fuerit, a matre ipsa suffocatus sit, vehementer putat et Graecis et Troianis dolendum fuisse. Quocum consentiens Socrates Xenophonteus bestiarum omnium venustos magis censet vitandos esse iis, qui sibi temperare nequeant, oscula vero eorum cum phalangiorum morsibus comparat, a quibus percussi homines doloribus conficiantur atque insaniant. Horum tamen longe abest sententia a lamentis illis perpetuis, quibus multi homines christiani universum genus humanum, scilicet eo, quod Eva cum Adamo peccasset, depravatum et in miserias ex felicitate proiectum, deplorant.

Malorum comparatis auctoribus, porro salutis auctores aevorum singulorum componamus. Aevo, quod ingenuum appellare licet, salvatores quidam ac liberatores mortalium

celebrantur heroes, contrarii chimaeris, sphingibus, polyphemis aliisque eius generis monstris atque latronibus, quorum rapinis terrae vastentur ac leges civitatum evertantur. Heroum autem princeps est Hercules, lovis filius, cuius laboribus terrae omnes sunt purgatae, quin etiam orci victa terricula. Aevi eruditi spes omnis salutis in sapientiae praeceptis cognoscendis utendisque nitebatur; haec homines admirabantur, his animos, mentes moresque, alii aliam sectam sive disciplinam sequentes, conformabant. Itaque non iam heroes et latrones, sed sapientes et stulti quinam essent quaerebant; omnes autem stultos insaniae crimine teneri affirmabant:,,etenim qui species veri falsique diversas mentis tumultu permiscet, ac, dum aequa iustaque se sequi arbitratur, scelera amplectitur, is commotus recte habetur, neque quicquam interest, stultitiane erret an ira vel cupidine." Christiano denique aevo sanctos in locum sapientium successisse videmus, iidemque mortui divorum numero habiti et divinis honoribus in similitudinem heroum affecti sunt.

Tria igitur aeva pro duobus, quae Schillerus posuit, distinguenda sunt, et princeps poetarum, qui sensis cogitatisque exponendis plus vel tantundem quam rebus imitandis tribuerunt, Euripides est, propter id ipsum philosophus scenicus ab antiquis appellatus *), in quem pleraque eorum, quae de eo genere poeseos ille praedicavit, conveniunt **). Perfectae virtutis exemplaria paene in

*). Vitruv. praef. lib. VIII.: Euripides auditor Anaxagorae, quem philosophum Athenienses scenicum appellaverunt. Clemens Alex. Strom. V. p. 581. C. Sextus Emp. ad gramm. I, 13. p. 279. Origin. c. Cels. IV. p. 214. Oraculum Chaerophonti consulenti editum esse traditur hocce :

Σοφὸς Σοφοκλῆς, σοφώτερος δ ̓ Εὐριπίδης, ἀνδρῶν δὲ πάντων Σωκράτης σοφώτατος. Cf. Schol. Arist. Nub. 145. Cic. Sen. c. 21.

**) Diversum a prioribus Euripidem et plerosque posteriorum saeculorum scriptores esse non fugit Schillerum, id quod hisce eius verbis declaratur: „Diese Veränderung in der Empfindungsweise ist schon äusserst auffallend im Euripides, wenn man diesen mit seinen Vorgängern, besonders

singulis fabulis expressa proponit et multos, dum specie recti honestique, quam gerunt in mente et cogitatione infixam, incendantur dumque facinora imitatione digna in populares edere studeant, facit suam ipsorum naturam in iis, quae dicunt perpetrantque, superare, quorum quidam sententias profitentur atque res gerunt equitum illorum, quos medium quod vocatur aevum tulit, consiliis operibusque simillimas, velut Achilles propter laesam famam suam contemtamque auctoritatem irascens et pro virgine indigne tractata proelium cum universo exercitu conserere volens. Sententiarum copia et notionibus communibus eundem poetam abundare notum est, quas quidem eius divitias, sicut omnem philosophiam Socraticam ad vitam moresque conformandos pertinentem, nos, utpote eiusmodi bonis pridem repleti et navium instar supra modum onusti, minus admiramur atque etiam ut rem vulgarem parumque sublimem fastidimus. At antiquis philosophis, ut ait Cicero (epist. fam. XVI, 8.), singuli eius versus singula testimonia esse visa sunt, ut sapientiae laude magis etiam quam poeseos fabulae omnibus merito commendarentur *).

dem Aeschylus, vergleicht, und doch war jener Dichter der Günstling seiner Zeit. Die nämliche Revolution lässt sich auch unter den alten Historikern nachweisen. Horaz, der Dichter eines kultivirten und verdorbenen Weltalters, preist die ruhige Glückseligkeit in seinem Tibur und ihn könnte man als den wahren Stifter dieser sentimentalischen Dichtungsart nennen (?), so wie er auch in derselben ein noch nicht übertroffenes Muster ist. Auch im Properz, Virgil u. A. findet man Spuren dieser Empfindungsweise."

*) Diphilus ap. Athen. X. p. 422. B: ɛv y' ò naτázovoos eine nóll' Evginions. Philo Iud. p. 685., quo loco omnem probum liberum esse docetur: υποκριτῶν, inquit, τραγῳδίαν ἐπιδεικνυμένων καὶ τὰ παρ ̓ Εὐριπίδῃ τρίμετρα διεξιόντων ἐκεῖνα·

τοὐλεύθερον γὰρ ὄνομα κτλ. (cf. Aug. fr. Χ.), τοὺς θεατὰς ἅπαντας εἶδον ἐπ ̓ ἄκρων ποδῶν ὑπ ̓ ἐκπλήξεως ἀναστάντας καὶ φωναῖς μείζοσι καὶ ἐκβοήσεσιν ἐπαλλήλοις ἔπαινον μὲν τῆς γνώμης, ἔπαινον δὲ καὶ τοῦ ποιητοῦ συνεί ροντας, ὃς οὐ μόνον τὴν ἐλευθερίαν ἔργοις, ἀλλὰ καὶ τοὔνο μα αὐτῆς ἐσέμνυνε.

Nobilitati generis, quam quasi unicum virtutis fundamentum suspexerat aevum quod appellavi ingenuum, nihil tribuit Euripides. Et apud Homerum quidem quod Achilles Hectorem vincit cunctosque virtute superat, quod Vulcanus arma ei fabricatur quodque coelestium principes ad augendum eum conspirant, stirpis divinitati debetur, testante Iunone (ΙΙ. ω, 58.):

Εκτωρ μὲν θνητός τε γυναῖκά τε θήσατο μαζόν· αὐτὰρ ̓Αχιλλεύς ἐστι θεᾶς γόνος, ἣν ἐγὼ αὐτὴ θρέψα τε καὶ ἀτίτηλα καὶ ἀνδρὶ πόρον παράκοιτιν, Πηλεῖ, ὃς πέρι κῆρι φίλος γένετ ̓ ἀθανάτοισιν· πάντες δ' ἀντιάασθε, θεοί, γάμου κτλ.

Atqui nuptias quidem Thetidis Euripides et ipse carmine praestantissimo celebrat et futuram Achillis gloriam in illis nuptiis a diis cantam esse refert, ceterum hic Chironis disciplina plus quam nobilitate generis confidit. Tenenda sunt illa, quae Hecuba disserit:

ἆρ ̓ οἱ τεκόντες διαφέρουσιν ἢ τροφαί;
ἔχει γε μέντοι καὶ τὸ θρεφθῆναι καλῶς
δίδαξιν ἐσθλοῦ· τοῦτο δ ̓ ἤν τις εὖ μάθῃ,

οἶδεν τό γ' αἰσχρὸν κανόνι τοῦ καλοῦ
μαθών.

Dimidium virtutis, iudice Homero, servis aufert Iuppiter (Od. p, 322.); contra Euripides nihil ad virtutem differre servos, spurios, ingenuos omnibus locis affirmat, quin etiam virtutis matrem egestatem esse, quum divites saepe se socordiae tradant, arbitratur; cf. quae Hasse l. 1. p. 30. congessit testimonia. Itaque multos in tragoediis pauperes, egenos, servos, spurios induxit, qui animi generositate et sanctitate vitae divitibus regibusque essent praestantiores, velut in Electrae fabula colonum illum, cuius moribus cognitis Orestes disserit illa, quibus sententia Euripidis apertissime declaratur (v. 367 seqq.): φεῦ· οὐκ ἔστ ̓ ἀκριβὲς οὐδὲν εἰς εὐανδρίαν κτλ.

Mutatam morum disciplinam mutata de diis rebusque divinis opinio necessario consecuta est. De diis quid senserit Euripides, his duobus versibus apertissime declarari ostendi T. I. p. 98:

εἰ θεοί τι ὁρῶσιν αἰσχρόν, οὐκ εἰσὶν θεοί

ὁ σὸς δ' ἰδών νιν νοῦς ἐποιήθη Κύπρις. Opinabiles esse arbitrabatur deos, qui voluptatibus, ambitioni et reliquis vitiis humanis servirent, qui hominum victimis se placari iuberent, qui denique in similitudinem morum humanorum fingerentur (θνητοὶ θεῶν νόμοισι χρώμεθα, Hippol. 97.), quorum tamen personis more ab Homero tradito per quandam significationem (Allegorie) uti non dubitavit. Non debent, inquit, homines suos errores, sua vitia in deos transferre neque stultos iniustosque esse deos fingere, qui leges et civitates condiderunt et omnino bonorum, non malorum, auctores sunt: Troad. 981: μὴ ἀμαθεῖς κρίνει θεοὺς τὸ σόν κακόν κοσμοῦσα, μὴ οὐ πείσῃς σοφούς *). Ion. 454: πῶς οὖν δίκαιον τους νόμους ὑμᾶς βροτοῖς γράψαντας αὐτοὺς ἀνομίαν ὀφλισκάνειν; Suppl. 201: αἰνῶ δ' ὃς ἡμῖν βίοτον ἐκ πεφυρμένου καὶ θηριώδους θεῶν διεστα

μήσατο, πρῶτον μὲν ἐνθεὶς σύνεσιν, εἶτα δ ̓ ἄγγε λον γλῶσσαν λόγων δοὺς κτλ. Consuluerunt igitur et prospexerunt dii rebus humanis rationem et orationem tribuendo et reliqua bona, quibus vita mortalium exculta a pecorum feritate,,,quae natura prona finxit atque ventri obedientia”, distinguitur. „Dux igitur atque imperator vitae mortalium animus est**), qui, ubi ad gloriam virtutis via grassatur, abunde pollens potensque et clarus est neque fortuna eget, quippe quae probitatem, industriam aliasque bonas artes neque dare neque eripere cuiquam potest. Sin captus pravis cupidinibus ad inertiam et voluptates corporis pessum datus est

* Adde schol. Orest. 417: Θέλει ἐνταῦθα δεῖξαι ὁ Μενέλαος τῷ ̓Ορέστῃ, ὅτι οὐχ ὁ ̓Απόλλων προςέταξεν αὐτῷ τὸν τῆς μητρὸς φόνον, ἀλλ ̓ οἴκοθεν ἐργασάμενος τοῦτον· ἐπεὶ δὲ δυςτυχεῖ, προβάλλεται τὸν ̓Απόλλωνα κτλ. Iphig. Τ. 392: οὐδένα γὰρ οἶμαι δαιμόνων εἶναι κακόν. Cycl. v. 352. et quae collegit Hasse p. 34 sq.

**) Plat. Cratyl. 413. C: τὸ δίκαιον ὃ λέγει ̓Αναξαγόρας νοῦν εἶναι τοῦτο, αὐτοκράτορα γὰρ ὄντα καὶ οὐ δενὶ μεμιγμένον πάντα φησὶν αὐτὸν κοσμεῖν τὰ πράγματα, διὰ πάντων ιόντα. cf. Hasse l. 1. p.

15.

« PredošláPokračovať »