Obrázky na stránke
PDF
ePub

Euripidis fabulis vitae forma Graecorum immutata est.

Magnum omnibus temporibus inter mortales certamen

fuit, vine quadam perpetua atque aeterna, in ipsa natura sita, quae caussas gignendi, augendi, minuendi immutandique haberet, sed careret sensu et figura, mundus et principio compositus esset et perpetuo servaretur, an dei praesentis praepotentisque mente, tanquam opificis cuiusdam, aedificatoris atque dominatoris, haec rerum universitas et effecta esset et administraretur regereturque, eiusdemque benignitate vitae mortalium consuleretur et quaecunque terra coelumque gignerent ad usum quasi manu fabricantis tribuerentur. Quae dissensio, quoad erunt qui de summis rebus humanis divinisque meditentur, nunquam diiudicabitur. Ambiguitas enim mentis nostrae sensusque naturae ipsi ingenerata est. Lege et necessitate omnia fieri iudicamus, simulatque caussas in rebus inesse animadvertimus, quibus aliae ex aliis necessario nascantur, et, posito aliquo principio, ea, quae cogitantur, ad similitudinem eorum, quae sensibus percipiuntur, nasci ex se et argumentando effici intelligimus. Iidem quovis temporis momento nos liberos esse sentimus neque ullis rerum vinculis aut necessitate fatali sic constringi, ut careamus facultate non solum res externas, sed ipsum quoque animum nostrum moresque et totam vitae formam immutandi atque corriT. II.

1

gendi. Itaque quum in agendo cogitandoque omnis animi vis vitaeque usus cernatur, altero leges rerum et necessitatem, altero libertatem et arbitrium auctorum agnoscimus: nam ratiocinari ipsum est necessitatem, quasi contextum rerum alius ex alia nascentium, intelligere; quod autem volumus cupimusque quae vel nobis vel aliis utilia esse putamus, quod consilia inimus et agitando resque gerendo quae statuimus efficimus, hoc ipso voluntatem caussis, animos corporibus, mentem necessitate superiorem esse sentimus: quod sentientes non possumus non etiam ea, quae nullis hominum viribus effecta esse videmus, mente potius et voluntate cuiusdam numinis praesentis regi administrarique, quam vi quadam naturali per rerum universitatem pertinente nasci iudicare.

Altera mortalium dissensio, priori similis et cum illa arctissime coniuncta, in virtutis fonte aestimando cernitur, quam alii ex natura, alii ex disciplina totam pendere arbitrantur. Quorum hi pravum esse quicquid naturae impetu parentes vel cupiamus vel faciamus, vitandum quicquid capiat delectetque, et quanto quidque pulcrius venustiusque, tanto magis perniciosum esse persuasum habent: exuendam igitur naturam esse docent, obsistendum non solum corporis voluptatibus, sed animi quoque voluntatibus, denique novam vitae formam, contrariam naturali, induendam, idque fieri praecepta auctoris alicuius vel doctoris divini sequendo et ad eius exemplum quicquid et sentiamus et faciamus dirigendo. Alteri naturam sequi ducem verissimum rectissimumque perinde ac dulcissimum esse iudicant; manca esse nec nisi ad tempus utilia quaecunque ratio praecipiat; leges omnibus, quae ubique scriptae sint, veriores menti uniuscuiusque ingeneratas esse; eorum, ad quae facienda natura invitet, nihil iis, qui sibi imperare possint, vitandum esse: neque enim res ipsas, sed nimia rerum nocere, neque quid facias, sed quomodo facias referre; in modo, quem ratio, non infinita illa, sed propria et rebus hominibusque accommodata, praescribat, servando cerni virtutem.

Antiquorum populorum et christianorum diversam sententiam vitaeque formam adumbravimus dissensionem illam

describendo. Si tamen a publicis institutis recedamus, ne medium quidem quod dicitur aevum, quo summa conspiratione homines, pulsa spretaque natura, disciplinam a sacerdotibus traditam secuti esse creduntur, illa dissensione vacuum fuisse inveniemus. Testimonio sunt Wolframi Eschenbacii et Godofredi Argentinensis carmina, consilio plane contrario scripta, quorum hic hominibus divina humanaque iura, dum lubidini parent, polluentibus minime irasci videtur, tollitque libertatem arbitrii caussam affectus venenum fingendo. Contra inter Graecos, quum vulgus fatali necessitati non rerum tantum naturam et res humanas, sed deos quoque ipsos parere, eademque ducente mundum principio compositum esse crederet, Socrates consilio numinis divini (quod to delov appellabat) censuit tum animalium corpora et quae terra gignerentur tum universum mundum et principio ad usum utilitatemque institutum esse et perpetuo regi; ab iisdem autem diis, qui illa fabricati essent, consuli mortalibus et incertos rerum eventus ominibus ostentisque significari, ac nonnullos etiam homines mentis suae praesagio, quasi genii cuiusdam praesentis voce, praemoneri. Eius viri philosophia omnis eo spectavit, ut tum a naturae vinculis et coeco cupiditatum impetu tum ab opinionum perversitate, quibus tanquam altera natura a teneris imbuti cogimur trahimurque, soluti et quasi in libertatem vindicati recta, vera, honesta et cognosceremus et cognita sequeremur.

Auctor autem Socrati fuerat Anaxagoras, „,qui primus omnium rerum descriptionem et modum mentis infinitae vi ac ratione designari et confici voluit" et inane nomen esse dixit necessitatis fatalis, idemque finem vitae humanae in contemplatione vel cognitione (Dewoia), ex qua sentiendi faciendique libertas nasceretur, primus posuisse videtur *). Medius inter utrumque collocatus scenicus qui dicitur philosophus Euripides, huius auditor, illius dux et amicus, effecit, ut ad infimos humillimosque inventa antea recondita penetrarent et quasi in succum et

*) Cic. N. D. I, 11. Alex. Aphr. de Fato f. 163. Clem. Alex. Strom. II. p. 416. Brandis Hist. phil. Gr. et Rom. I. p. 268.

sanguinem populi abirent, unde incredibilis vitae commutatio consecuta est et praeparati sunt animi gentilium ad adsciscendam divinam Christi disciplinam, qua et unum deum, mundi opificem, praesentem hominum vitae consulere docti sunt mortales et unius divini auctoris exemplum omnibus imitandum praeceptaque sequenda sunt proposita, ut naturalis illa lex ac necessitas fatalis non minus e cognitione quam e vita tolleretur.

Sententias a philosophis petitas, quae passim in fabulis Euripidis occurrunt, conquirere, ut iis inter se collatis rationem poetae et certam quasi sectam, quam professus secutusque sit, deprehendas, inane mihi esse videtur et ab officio eorum, qui de poetarum ingeniis iudicare volunt, alienum. Quid enim? nonne Schillerus qua in fabula virginem Aurelianensem celebravit ominibus ostentisque et praesentis dei auxilio fidentem, in eadem Talbotum induxit haec, cum moreretur, dicentem?

„Bald ist's vorüber, und der Erde geb' ich,

Der ewigen Sonne die Atome wieder,

Die sich zu Schmerz und Lust in mir gefügt u. s. w." Nec deterior illo poeta Euripides Hippolytum fecit Pythagoreorum disciplinam profitentem, Atalanten mores Spartanorum aemulantem, Herculem in Alcestidis fabula placita anticipantem Epicureorum, Telephum autem Cynicorum, tum Menalippam de rerum principiis deque religionibus ea, quae Anaxagoras excogitavit, explicantem, Macareum Archelai sententiam, qui honesta ac turpia dixit non natura, sed moribus discerni, Bellerophontem autem Diagorae Melii sententiam, nullos esse deos, qui rebus humanis prospicerent, defendentem, Bacchas denique spreta rerum contemplatione in traditis moribus institutisque acquiescentes. Has et alias dissidentium hominum opiniones qui promiscue in unum congestas contemplati sunt, ii non miror quod iudicii inconstantiae animique levitatis nostrum accusarunt et ostentandae eruditionis caussa abusum esse placitis philosophorum non ex penetralibus depromptis, sed obiter haustis, arguerunt, quod facientes et summam poetae laudem inviti praedicarunt et levitatis crimen ipsi susceperunt, cum parum reputarent neque certorum philosophorum

placitis neque singulis eorundem effatis, sed universae philosophiae et communi investigandi studio veritatem inesse, neque tam auctoritatem in disputando quam rationis momenta quaerenda esse *). Quod in vitis singulorum iudicandis praecipitur, ut facta magis moresque quam dicta arguamus, idem in poetarum operibus aestimandis tenendum est. Advertendus est animus ad mores, ad vitae instituta earum personarum, quas tanquam exemplaria admiratione atque aemulatione dignissima effinxerunt poetae: quae quas profitentur sententias, iis non pro imaginibus et vitiorum praetextibus utuntur neque mentis perturbatione obcoecati ad tempus comprobant, sed tanquam summa, quae sequantur, firmiter in animo haerentia effantur. Cuius generis est Achilles ille in fabula Iphigeniae, non ursorum medulla neque leonum visceribus nutritus, sed Chironis, probissimi sanctissimique viri, doctrina eruditus, ex qua illud tanquam primum atque antiquissimum tulit:

,,Aequam memento rebus in arduis

Servare mentem, non secus in bonis
Ab insolenti temperatam

Laetitia" (cf. Iphig. A. v. 920.),

eiusdem Chironis praeceptis sibi ab adolescentia suasit ,,nihil esse in vita magnopere expetendum nisi laudem atque honestatem, in ea autem persequenda omnes cruciatus corporis, omnia pericula mortis atque exsilii parvi esse ducenda." Itaque dum libidini obsequens Menelaus, ut mulierculam recuperet nequissimam, bellum patriae gravissimum concitat, dum ambitioni parens Agamemnon natam dulcissimam pro vitula mactat, dum multitudo malis artibus demagogorum incensa praeceps fertur insania atque furore, ipse pro salute eorum, qui in mala innocentes devenerunt,,,in maximas se dimicationes et profligatorum hominum impetus obiicit." Hic quantum distat ab Homerico illo, mulieris caussa iras perpetuas exercente et na

*) Refutavit hos nuper Hasse in dissertatione de Euripidis philosophia, quae et qualis fuerit, scripta, qui etsi poetae et philosophi officium parum distinxit, tamen quae disseruit utilissima sunt et cognitu dignissima.

« PredošláPokračovať »