Obrázky na stránke
PDF
ePub

EVRIPIDES RESTITVTVS

SIVE

SCRIPTORVM EVRIPIDIS INGENIIQVE

CENSVRA.

QVAM FACIENS

FABVLAS QVAE EXSTANT EXPLANAVIT EXAMINAVITQVE, EARVM QVAE
INTERIERVNT RELIQVIAS COMPOSVIT ATQVE INTERPRETATVS EST,
OMNES QVO QVAEQVE ORDINE NATAE ESSE VIDENTVR DISPOSVIT
ET VITAM SCRIPTORIS ENARRAVIT

[blocks in formation]

LIBRARY

CLASSICAL LITERATURE

Invidiosa res est praevalidos et adultos errores

arguere, neque invenitur via, quam ingrediens crimen effugias. Nam sive disceptando cum singulis decertes, litigiosum te esse, sive omissis adversariorum sententiis tuam simpliciter explices, valitura quae vera sint etiam sine certamine sperans, contumacem criminabuntur. Iniquissimus enim omnium tyrannus est plurimorum consensus: a quo si qua in re discrepes, fere nulla salus nisi in silentio ac dissimulatione. Me autem iure meritoque incusabunt, si amiciorem me meis quam alienis erroribus esse invenient.

Vellem aliquis eorum, qui sunt praestantiore ornati eruditione (quorum numerum magnum esse video) atque etiam ampliore librorum copia instructi (mea enim in his locis quanta sit penuria,

« PredošláPokračovať »