Horace: The Satires

Predný obal
American Book, 1909 - 254 strán (strany)
 

Zvolené strany

Iné vydania - Zobraziť všetky

Časté výrazy a frázy

Populárne pasáže

Strana 28 - Tam multae scelerum facies; non ullus aratro Dignus honos; squalent abductis arva colonis, Et curvae rigidum falces conflantur in ensem. Hinc movet Euphrates, illinc Germania bellum ; Vicinae ruptis inter se legibus urbes 510 Arma ferunt ; saevit toto Mars impius orbe : Ut cum carceribus sese effudere quadrigae, Addunt in spatia, et frustra retinacula tendens Fertur equis auriga, neque audit currus habenas.
Strana 101 - ... et sermone opus est modo tristi, saepe iocoso, defendente vicem modo rhetoris atque poetae, interdum urbani, parcentis viribus atque extenuantis eas consulto, ridiculum acri fortius et melius magnas plerumque secat res.
Strana 73 - Satureiano vectari rura caballo, 15 sed quod eram narro, respondes, ut tuus est mos, pauca : abeo ; et revocas nono post mense iubesque esse in amicorum numero, magnum hoc ego duco quod placui tibi, qui turpi secernis honestum, non patre praeclaro sed vita et pectore puro.
Strana 47 - ... agedum, pauca accipe contra. primum ego me illorum dederim quibus esse poetas excerpam numero: neque enim concludere versum 40 dixeris esse satis; neque si qui scribat uti nos sermoni propiora, putes hunc esse poetam, ingenium cui sit, cui mens divinior atque os magna sonaturum, des nominis huius honorem.
Strana 117 - Ille velut fidis arcana sodalibus olim Credebat libris, neque si male cesserat usquam Decurrens alio, neque si bene: quo fit, ut omnis Votiva pateat veluti descripta tabella Vita senis.
Strana 36 - ... ineptum vocamus, is mihi videtur ab hoc nomen habere ductum, quod 'non' sit 'aptus', idque in sermonis nostri consuetudine perlate patet. nam qui aut tempus quid postulet non videt aut plura loquitur aut se ostentat aut eorum quibuscum est vel dignitatis vel commodi rationem non habet aut denique in aliquo genere aut inconcinnus aut multus est, is 'ineptus
Strana 10 - Cum tot sustineas et tanta negotia solus, Res Italas armis tuteris, moribus ornes, Legibus emendes, in publica commoda peccem. Si longo sermone morer tua tempora, Caesar.
Strana 27 - Est modus in rebus, sunt certi denique fines, Quos ultra citraque nequit consistere rectum.
Strana 42 - ... cum prorepserunt primis animalia terris, mutum et turpe pecus, glandem atque cubilia propter unguibus et pugnis, dein fustibus atque ita porro pugnabant armis, quae post fabricaverat usus, donec verba, quibus voces sensusque notarent, nominaque invenere; dehinc absistere bello, oppida coeperunt munire et ponere leges, ne quis fur esset neu latro neu quis adulter.
Strana 22 - quia tanti quantum habeas sis.' Quid facias illi ? lubeas miserum esse, libenter Quatenus id facit. Ut quidam memoratur Athenis Sordidus ac dives, populi contemnere voces Sic solitus : ' Populus me sibilat, at mihi plaudo Ipse domi, simul ac nummos contemplor in area.

Bibliografické informácie