Obrázky na stránke
PDF
ePub

de pœnitentia voti et actionum ex illo facta- omittuntur, et difficile fiunt integre et sirum philosophandum est.

6. Tertia assertio: implere rotum cum pœnitentia inefficaci de obligatione ejus, nullum peccatum est. Dico tertio: implere votum cum hac pœnitudine inefficaci, et tristitia de voto emisso, et de ejus obligatione, per se loquendo, nullum peccatum est. Quod etiam sentit D. Thom. in d. solutione ad secundum. Et probatur, quia imprimis illa operatio non est obligationi voti contraria, quia votum obligat absolute ad implendum quod promissum est, non vero ad modum qui non fuit promissus; qui autem vovit dare eleemosynam, verbi gratia, non vovit dare alacriter, seu absque ulla tristitia vel pœnitentia voti. Loquimur autem de solo uno voto quasi directo; nam, si fingamus aliquem fecisse votum quasi reflexum nunquam dolendi de alio voto facto, aut obligatione ejus, tunc illa pœnitentia esset mala, non præcise quia est pœnitentia voti, sed quia est directa transgressio alterius voti. At, seclusa hac reflexione, et per se ac directe rein considerando, per actum illo modo factum sufficienter impletur votum quoad ejus obligationem. Aliunde vero illa circumstantia non est per se mala, quia illa pœnitentia non est ex objecto mala, ut ostensum est; ergo.

7. Dixi autem semper, per se loquendo, quia per accidens potest talis pœnitentia esse mala, et voto contraria, nimirum si ratione illius constituatur homo in morali periculo proximo non implendi votum, quia qui amat periculum, peribit in illo: et ideo qui aliquid tenetur facere, tenetur etiam, quantum in ipso est, vitare talia pericula. Potest autem hoc in præsenti materia facile contingere, quia ea quæ displicent voluntati, et cum deliberatione, facile

cut oportet. Et ideo facile potest cum hac poenitentia misceri aliqua culpa. Qualis autem illa sit, ex circumstantiis personæ et qualitate materiæ, pensandum est. Et quoad hoc locum habet distinctio, quam Cajetanus attigit in suo puncto secundo; nam in votis levioribus et temporalibus facilius potest haberi hæc pœnitentia sine illo periculo, et consequenter sine voti læsione culpabili ; quia pro aliquo tempore, et in uno vel alio actu facile vinci potest illa poenitentia, ut non impediat nec retardet ab integra observatione voti. At vero in votis gravioribus ac perpetuis plus est periculi; et ideo facile potest admisceri aliqua culpa saltem venialis, nam mortalis raro erit ex hoc capite; nisi fortasse experientia jam docuerit ibi inesse periculum morale omittendi grave aliquid circa voti observatio

nem.

8. Quale opus sit pœnitentia voti facti.Tandem inquiri potest quale opus sit hæc pœnitentia voti facti, si per se et ex objecto peccatum non est. Respondeo etiam ex objecto non esse actum bonum, cum sit dolor de bono actu jam facto; unde sequitur ad summum esse actum indifferentem ex objecto. Tamen quia de se magis potest impedire bonum quam promovere, ideo in malum vergit, et difficile est ut habeat honestum finem. Et ex hoc capite regulariter talis actus erit malus. Aliquando tamen posset honestari si rationabilis causa de novo occurreret, vel cognosceretur, ob quam merito judicaretur fuisse magis expediens non vovisse. Quanquam etiam tunc judico esse melius abstinere a tali actu, eo quod jam utilis non sit; nisi fortasse ad impetrandam justam dispensationem esset necessarius, nam tunc posset ex illo fine honestari.

FINIS LIBRI QUINTI.

INDEX CAPITUM LIBRI SEXTI

DE IRRITATIONE, DISPENSATIONE ET COMMUTATIONE VOTI.

CAP. I. An possit votum irritari et quid ac quotuplex sit irritatio. CAP. II. An possint Summi Pontifices et alii Superiores vota subditorum irritare.

CAP. III. An domini possint servorum vota irritare.

CAP. IV. An unus conjugum possit vota alterius irritare.

tur ad vota facta in commodum tertii. CAP. XVI. De facultate eligendi personam, quæ possit in votis dispensare vel commutare.

CAP. XVII. Utrum ad dispensationem voti sit causa necessaria.

CAP. XVIII. Utrum ad commutandum votum in melius requiratur potestas Prælati vel causa.

quiratur ad commutationem voti in æquale aut minus.

CAP. V. De potestate parentum ad irri- CAP. XIX. Quæ potestas vel causa retanda vota filiorumfamilias. CAP. VI. De potestate parentum circa vola filiorum impuberum.

CAP. VII. An Prælati religionum possint religiosorum vota directe irri

tare.

CAP. VIII. Utrum votum factum, vel

confirmatum de licentia Prælati, possit ab eodem vel ab alio irritari. CAP. IX. Utrum sit in Ecclesia potestas

commutandi, ac dispensandi in votis. CAP. X. In quibus sit in Ecclesia potes

tas ordinaria ad dispensandum, et commutandum vota.

CAP. XI. Qui sint Prælati ordinarii fi

delium ad eorum vota dispensanda. CAP. XII. An delegari possit potestas ad dispensandum in voto, et an eo ipso censeatur concessa ad commutandum.

CAP. XIII. Ad quæ vota extendatur fa

cultas dispensandi et commutandi. CAP. XIV. An facultas delegata ad dis

pensandum vota extendatur ad jurata. CAP. XV. Utrum eadem potestas extenda

CAP. XX. De vi commutationis ad tollendam voti obligationem circa priorem materiam.

CAP. XXI. De dispensatione et com

mutatione votorum, quæ reservantur Pontifici.

CAP. XXII. De reservatione votorum conditionalium.

CAP. XXIII. An vota pœnalia in materiis votorum reservatorum reservata sint.

CAP. XXIV. De votis sub disjunctione

factis, de materia reservata et non

reservata.

CAP. XXV. De potestate delegata ad dispensandum, vel commutandum vo

ta reservata.

CAP. XXVI. An qui habent facultatem generalem commutandi vota, possint

commutare vota reservata.

CAP. XXVII. Quæ voluntas Prælati et

forma sit necessaria ad valorem dispensationis.

LIBER SEXTUS

DE MODIS

QUIBUS VOTUM EJUSVE OBLIGATIO TOLLI POTEST, VIDELICET, IRRITATIONE, DISPENSATIONE ET COMMUTATIONE.

Explicando voti naturam et obligationem, declaravimus quomodo interdum contingat, aut votum a principio non obligare, ac subinde esse nullum; vel, licet initio validum fuerit, postea per rerum mutationem cessare; in hoc ergo libro explicandum superest quibus modis possit votum validum, et in sua vi et obligatione perseverans, per hominem auferri; nam quod auferri possit, pro constanti supponitur, et patebit ex dicendis. Non enim uno tantum modo auferri potest, et ideo generalis illa conclusio melius probabitur discurrendo per singulos modos, quibus auferri potest, quam in communi, quia hujusmodi actiones et causæ earum circa particularia versantur. In communi ergo satis sit dicere, non fuisse conveniens obligationem voti ita esse perpetnam, ut semel inhærens removeri non possit; nam considerata mutabili conditione humanæ naturæ, esset valde dura et perniciosa talis conditio. Pertinuit ergo ad convenientem gubernationem, et quasi necessariam providentiam erga homines, ut aliqua via et modo posset hæc auferri, si expediret. Tres autem modi auferendi votum distingui solent, qui sunt irritatio, dispensatio et commutatio, quos terminos explicuimus tractando de juramento, quoad vocum significationem; quoad ipsam vero rem ex singulorum tractatione constabit, quid sint, et quomodo distinguantur, ac denique quomodo nonnulli alii, qui addi solent, ad illos reducantur.

CAPUT I.

AN POSSIT VOTUM IRRITARI, ET QUID AC
QUOTUPLEX SIT IRRITATIO VOTI?

1. Ad declarandam voti irritationem supponendum est ex dictis in fine libri secundi, in ultimis fere verbis, quædam esse vota ita abso

luta et firma, ut in rigore non pendeant, per se loquendo, nisi ex voluntate voventis, tam ex parte ipsius personæ voventis, quam ex parte materiæ promissæ, ut est, verbi gratia, votum castitatis emissum ab homine majoris ætatis, et similia; quædam vero esse vota quæ habent dependentiam ex voluntate alterius præter voluntatem voventis, quæ quidem non habent ex voluntate voventis plenam firmitatem, quia quatenus ab alia pendent, eatenus infirma dici possunt.

2. Objectio.- Solutio.. Dices: omne votum, cum sit promissio, pendet ex voluntate ejus cui fit, nam si ille non acceptet, non valebit promissio; et si, postquam acceptavit, remittat, tolletur obligatio; ergo saltem ex hac parte omne votum infirmum est et irritabile, sicut supra diximus omne juramentum promissorium per remissionem creditoris esse remissibile seu irritabile. Respondeo, cum votum sit promissio Deo facta, ex parte promissarii proprii non posse secundum legem ordinariam auferri per condonationem, quia inter nos et Deum non intercedit tam familiaris communicatio, sicut inter homines. Oporteret enim Deum per se ipsum sibi immediate promissa condonare, quod non facit, sed per vicarium suum ; et ideo in votis loco condonationis succedit dispensatio, ut infra dicam. Igitur hæc habitudo ad Deum ut promissarium communis est omni voto, nec ex illa habet majorem firmitatem vel infirmitatem unum quam aliud, sed potius, eo ipso quod votum validum est, habet firmitatem ex parte Dei, quia certum est Deum acceptare illud. Cum ergo dicitur aliquod votum esse infirmum, intelligitur secundum dependentiam ab alio extra promittentem et promissarium, et illud votum, quod talem dependentiam non habet, vocatur hic simpliciter firmum.

3. Quodnam votum sit irritabile.

[ocr errors]

Quid destructio voti; altera vero indirecta irritatio ex parte materiæ potest dici secundum quid, quantum est ex se. Unde sæpe est quasi temporalis suspensio voti, et licet interdum omnino auferat obligationem voti, est quasi per accidens, quia vel votum solum fuit factum pro eo tempore, pro quo materia ejus prohibetur, aut, licet sit perpetuum ex parte sua, deficit persona prius quam irritatio finiatur.

sit et quotuplex irritatio roli. Tunc ergo dicitur votum irritabile, quando in suo valore et obligatione, vel (ut ita dicam) in suo fieri et conservari pendet ex voluntate alicujus tertiæ personæ extra promittentem et promissarium. Unde tale votum semper est conditionatum expresse vel tacite: habet autem hoc peculiare, quod ex parte conditionis involvit consensum positivum, aut saltem non repugnantem alterius, et ideo ab illo, a quo pendet, irritabile est. Alia enim vota conditionata, quorum conditiones ex aliis causis contingentibus pendent, licet possint non valere, vel cessare ex defectu conditionis, non dicuntnr proprie irritari, sed per se desinere, aut mutari, vel esse nulla. Irritatio enim dicit actum liberum voluntatis, quo is, a quo votum pendet, facit ut non sit seu non obliget. Talis autem dependentia voti ab alterius voluntate multiplex esse potest; ad duo vero capita reducitur. scilicet, vel ex parte materiæ, vel ex parte personæ seu voluntatis ipsius voventis. Priori modo pendet votum ab alterius voluntate, quando materia voti ab illa pendet in aliqua conditione necessaria ad valorem voti, ut in honestate, quia potest ab alio prohiberi vel non prohiberi; vel in possibilitate, si materia voti est sub alterius potestate. Posteriori modo pendet votum ab alterius voluntate, quando voluntas voventis ita est subordinata voluntati alterius, ut in sua obligatione includat conditionem, Si alter consenserit, aut non repugnaverit, ut filius impubes pendet a patre, religiosus a suo Prælato.

4. Differentia inter modum irritandi ex parte materiæ voti, et modum ex parte actus se ha bentem. Ex qua diversitate colligitur primo duplex modus irritandi votum: unus est ex parte materiæ, quasi subtrahendo vel mutando illam; alius ex parte ipsiusmet actus vovendi, seu voluntatis voventis, revocando et `quasi dissolvendo illum. Priorem modum vocare soleo indirectum et communem, quia non cadit immediate in votum ipsum, sed fit per subtractionem materiæ; unde similis est illi ablationi vel cessationi voti, quæ contingit ex mutatione materiæ, ut in fine libri quarti visum est. Posterior autem modus est directus et proprius, quia immediate cadit in votum ipsum, et habet specialem et propriam rationem auferendi illud. Est autem differentia valde notanda inter hos duos modos irritationis voti; nam irritatio directa ex parte obligationis est irritatio simpliciter, et quasi totalis

5. Secundo hinc etiam fit, ut votum directe irritatum nunquam amplius reviviscat; si vero tantum irritetur ex parte materiæ, ablata prohibitione, vel illa cessante, votum incipiat obligare. Prior pars nota est, quia prior obligatio extincta fuit per irritationem; et patet exemplo; nam si impubes faciat votum religionis, et a patre irritetur, factus pubes non obligatur tali voto. Alteram vero partem videtur negare Abul., numero 30, q. 67 et 68, ubi de Episcopo loquitur, qui vovit peregrinari, et petiit licentiam a Papa, qui illam non concessit, et ita votum irritavit; et de illo ait Abulen., licet postea dimittat episcopatum, non teneri votum implere, quia irritatum fuit. Dico tamen id non esse per se, sed considerandam esse conditionem voti. Nam si obligat pro certo tempore, et pro illo negetur licentia, vel prohibeatur materia, consequenter extinguitur votum; si autem votum sit indefinite factum, vel sit perpetuum, non extinguitur, sed solum ad tempus impeditur ejus executio, et ita mutato statu poterit obligare. Ita sensit Cajet., d. q. 88, art. 8. Et declaratur exemplo servi, si votum religionis faciat. Nam potest a domino prohiberi ejus executio, et tunc dicitur irritare votum, non tamen aufert illud, quia si dominus moriatur, vel servus ille alia via fiat liber, obligabitur voto; quod si nunquam fiat liber, nunquam obligabitur, non quia votum fuerit extinctum, sed quia semper fuit impeditum. 6. Omnis fidelis extra Summum Pontificem potest habere vota irritabilia ex parte materiæ, non tamen ex parte obligationis. - Ex his sequitur tertio, in quocumque homine fideli extra Summum Pontificem posse dari vota irritabilia ex parte materiæ, non vero dari in omnibus vota irritabilia directe et ex parte obligationis, licet in aliquibus detur. Prima pars constat, quia omnes homines infra Pontificem habent superiorem in terris, a quo interdum prohiberi possunt, ne hoc vel illud faciant; ergo ex hac parte potest esse in quocumque homine aliquod votum irritabile, vel etiam aliqua. Dixi enim indefinite in quocumque homine infra Pontificem posse dari vota

[ocr errors]

irritabilia, quia non omnia vota subditorum sunt irritabilia ex parte materiæ, etiam per Summum Pontificem, quia non potest omnia pro libito suo præcipere, vel prohibere. Nec enim opera bona et consiliorum generaliter prohibere potest, quia non est data ei potestas in destructionem, sed in ædificationem, nec ad omnia privata facta hominum præcipienda, sed ad ea, quæ ad regimen Ecclesiæ spectant, et ad bonum animarum necessaria sunt, aut regulariter expediunt. Quod tam de clericis quam de laicis verissimum est, quamvis pro ratione status quidam illi in pluribus subdantur, quam alii. Igitur absolute et genera. tim non potest omnia vota singulorum irritare. Non repugnat autem in quolibet homine inveniri materiam aliquam voti irritabilis per Pontificem, quia in quolibet potest occurrere occasio illi præcipiendi aliquid propter commune bonum, etiamsi sit privato voto contrarium. In ipso autem Pontifice non habet locum irritatio hæc, quia non habet superiorem, ut constat.

7. Altera pars de irritatione directa probatur, quia, non omnes homines habent suam voluntatem ita subordinatam et dependentem ab alterius consensu, ut sine dependentia ab illo obligari non possint Deo pro arbitrio suæ voluntatis, si illis suppetat materia licita, et ab aliis obligationibus vel debitis libera. Hoc patet inductione ; nam imprimis ex parte ætatis omnes homines adulti majoris ætatis, quæ saltem transcendat annos pubertatis, habent ratione libertatis suæ sufficientem potestatem ad se obligandum per votum, nec ex hac parte pendent a Papa vel rege, aut alio superiore, ut in sequenti capite videbimus. Deinde ex parte status soli religiosi in rigore habent talem subordinationem et dependentiam ab alterius voluntate, ut ex discursu materiæ constabit. Itaque ex parte ætatis in solis impuberibus, ex parte autem status in solis religiosis sunt vota omnia irritabilia directe, et ex parte obligationis. In majori enim ætate est sufficiens libertas ex parte sua sufficiens ad votum, ut supra visum est; et in omni statu extra religionem est homo sui juris in ordine ad Deum, quoad ea omnia quæ ex parte materiæ illi prohibita non sunt; et ideo absolute et simpliciter obligari potest sine conditione tacita, quæ dependentiam ab alterius voluntate includat. Quod a fortiori constabit ex his, quæ de Episcopis, servis et conjugatis dicemus.

8. Potestas irritandi non est semper spiritualis. Sed oportet advertere aliud esse lo

[ocr errors]

qui de voto irritabili ex intrinseca conditione personæ voventis, aliud de voto irritabili ex voluntaria intentione seu conditione posita a vovente. Nam dicta procedunt priori modo, et ita etiam semper loquemur; quia ille modus est quasi per se, et potest sub doctrinam cadere. Posteriori autem modo, nullus est hominum qui non possit facere votum irritabile per alterius voluntatem; nam ipse etiam Summus Pontifex potest vovere jejunium, vel eleemosynam, si confessor suus non contradixerit, vel si consenserit, et tunc confessor poterit irritare directe tale votum Pontificis, quia potest facere ut non impleatur conditio, sine qua votum non obligat. De hoc autem modo irritationis nihil fere dicendum occurrit, præter ea quæ de voto conditionato diximus; aliqua vero ex his, quæ dicemus, possunt ad illam applicari. Quarto, colligitur ex dictis, potestatem irritandi non semper esse spiritualem, vel fundari in potestate jurisdictionis, sed in hoc distinguendum etiam esse inter irritationem directam et indirectam. Patet, quia directa irritatio ex parte irritantis fundatur in patria potestate, vel naturali, ut est in proprio parente respectu filii, vel spirituali, ut est in Prælato respectu religiosi; ex parte autem voventis fundatur, vel in imperfectione voluntatis cum tali modo emanationis vel subjectionis, ut in filio impubere; vel in speciali promissione, et pacto præcedenti, ut in religicso. Et ideo po testas hæc ad irritanda vota directe vocari solet dominativa, quod maxime dicitur ad distinguendam illam a propria potestate jurisdictionis, quæ per se et proxime non requiritur ad hanc irritationem; intelligendum autem est non de quacumque dominativa potestate, sed de illa peculiari, quæ in parentibus vel religionum Prælatis in tales personas reperitur. Verum etiam est, ad constituendum vel determinandum hoc genus potestatis, aliquo modo intervenire jus humanum civile vel ecclesias ticum, ut infra videbimus, quod jus a potestate jurisdictionis pendet; sed nihilominus talis actus irritandi immediate non procedit a potestate jurisdictionis, nec a supernaturali et spirituali potestate, sed a dominativa, quæ vel a naturali origine, vel a voluntate voventis dimanavit, ut dixi, et in sequentibus latius declarabimus. Secus vero est de potestate irritandi vota indirecte; nam hæc irritatio interdum provenit immediate a potestate jurisdictionis, non tamen semper a spirituali; sed aliquando a temporali, aliquando vero a neutra, sed a dominio circa materiam voti. Probo sin

« PredošláPokračovať »