Obrázky na stránke
PDF
ePub

item objectiva, et metaphorice movens et devotione magnam æstimationem concipit, attrahens, est materia ipsa, quæ interius et ad eam aliquo modo afficitur, illam subinde consideratur per meditationem. Quæ material a Deo postulat, quam etiam impetrabit, si latissime patet, ut supra dixi. Ad excitandam convenienter oret, eique expediat. Ita ergo vero devotionem, ut D. Thomas dixit, prima- potest oratio esse devotionis causa. Imo et rio juvant ea quæ ad Dei considerationem oratio potest esse orationis causa, per præpertinent, ut memoria beneficiorum ejus, cer- sentem impetrando futuram, vel per impertitudo providentiæ, et specialis protectionis fectam perfectam; quibus etiam modis una ejus circa cultores suos, et æstimatio bonita- devotio potest esse alterius devotionis origo. tis ejus, ut dixit Ambrosius, lib. 1 de Abra- Atque ita satis constat quanta sit connexio ham, cap. 2, et libro de Cain et Abel, cap. 8. inter hos actus, et quomodo devotio ad oraSecundario vero juvat consideratio propria tionem mentalem comparetur, videlicet, uno humilitatis, et debitæ subjectionis ad Deum, modo ut pars ejus, loquendo de oratione ut docte et religiose adnotavit Cajetanus, d. mentali late, ut varios actus mentis nostræ art. 3; estque optima sententia Bernardi, in et potentiarum ejus complectitur, ex eisque lib. Sententiarum, circa medium, dicentis: ut ex partibus consurgit; alio modo ut proQuatuor esse dicuntur, quæ gratiam nostræ prietas ejus, qua ipsa oratio juvatur et facidevotionis adaugent: memoria peccatorum, quæ lior redditur, sicut in universum operatio juhominem reddit humilem apud se; recordatio vatur delectatione ad illam consequente. poenarum, quæ illum sollicitet ad bene agen- Rursus comparantur oratio et devotio proprie dum; consideratio peregrinationis, quæ illum sumptæ, quatenus speciales actus sunt, tanhortetur visibilia debere contemni; desiderium quam causa et effectus mutuo et ad invicem vitæ perennis, quæ hominem incitans ad pro- secundum diversas rationes, ut satis explicafectum, cogat eum a terrenis affectibus voluntatis mutatione suspendi. Adde, interdunt solere dari hanc spiritualem voluptatem ex speciali gratia, altiori et perfectiori modo quam posset ex nostra operatione resultare, quia gratia Dei efficacior est. Quod licet interdum fieri possit ex pura gratia, sæpe fit pro merito vel dispositione ipsius hominis cooperantis cum aliis gratiis prius receptis, juxta illud Ambrosii, lib. 10, in cap. 21 Lucæ: Pro devotione credentis unicuique spirituale lumen infunditur. Et videri potest Bernardus, serm. 3 de Circumcis., circa finem ; Cassian., collat. 4, cap. 6; Bonaventura, tomo 2, tract. 8, collat. in 6.

9. Substantialis devotio et oratio se invicem causant, diversimode tamen, tripliciterque inter se comparantur. Denique ex devotione substantiali et deliberata nascitur propria oratio et petitio, et accidentalis devotio juvat, ut ferventior et diuturnior sit oratio. Atque ita constat quam vere dictum sit, quod devotio perficit orationem, et est pinguedo illius, et alia, quæ optime in devotionem conveniunt, quatenus et est proxima causa orationis, et optima dispositio ad illam. Hic vero locum etiam habet circulus quem supra dicebam, quia etiam oratio potest impetrare devotionem, quia in diversis generibus causarum, et respectu diversorum, hoc non est inconveniens. Dum ergo quis vel ex lectione et sermone, vel scientia, aut experientia de ipsa

tum est.

10. Que de affectibus et actibus hactenus explicatis dicta sunt, ad alia extra præsentem materiam applicari possunt.-Nonnulla vero, circa ea quæ diximus, advertenda supersunt. Unum est, multa ex his, quæ dicta sunt, applicari posse ad omnem rectam affectionem et operationem; nam omnis pia affectio ex sancta cogitatione procedit, semperque necessaria est aliqua consideratio ab bene appelendum vel operandum et similiter delectatio aliqua honesta ad omnem virtutis operationem consequitur. Tamen, quia singulari quadam ratione hæc inveniuntur in actibus internis, et in diuturna, et quasi stabili ac permanenti consideratione, ponderatione et affectione rerum divinarum, ideo in hoc exercitio principaliter consideratur vis ac pondus considerationis seu meditationis, et affectionis, ac suavitatis quæ ex illa proveniunt. Unde etiam intelligitur hos actus, quos explicuimus, non esse limitatos ad proprios et specificos actus virtutis religionis, sed posse etiam per alias virtutes exerceri, si meditatio et consideratio ad earum materias et honestates applicetur; maxime vero ac perfectissime posse fieri per actus charitatis, quia, ut supra dixi, ex charitate nascitur perfecta devotio, quæ non est sine magna suavitate, ut dixit Bernard., lib. de Amore Dei, cap. 1. Tamen, eo modo quo devotio specialiter attribuitur religioni, cum proportione affert secum delectationem et

lætitiam de divino honore et cultu; nasciturque ex consideratione his affectibus accommodata.

11. Triplex caput unde lætitia devotion's oritur, et an primum et secundum proprie nomine devotionis appellentur. — Deinde observandum est lætitiam hane, seu delectationem devotionis, interdum esse posse de sola cogitatione, interdum de bonis ipsius rei cogitatæ, ut illius sunt, interdum vero ex efficaci affectu et deliberatione operandi concepta ex tali cogitatione. Prima delectatio non est proprie devotio, de qua tractamus. Quia vera devotio debet esse affectiva, et operativa virtutis; illa vero delectatio est quasi speculativa, quia oritur ex sola intelligentia alicujus veritatis, ad quam comparatur, ut proprietas consequens illam, et in ea sistit, ideoque minus fructuosa est, inveniturque suo modo in scientia quacumque, vel in arte, quatenus per eam veritas aliqua invenitur, aut consideratur. Secunda delectatio, quatenus est circa Deum, ad spiritualem devotionem spectat, quia ex affectu ad Deum nascitur; nam, dum quis considerat Dei perfectionem, et bona quibus Deus fruitur, gaudet de ipsis bonis Dei in se, id est, eo quod videt in Deo essc, ubi videre est tantum conditio requisita; quod autem Deus talia bona possideat, propria ratio est hujus delectationis. Hic ergo optimus affectus est, et magis ad charitatem quam ad religionem spectat. At vero si consideratio extendatur ad divina opera, et beneficia in nos collata, esse poterit delectatio de nostro commodo et amore, potius quam Dei; non tamen propterea est inordinata affectio, imo esse poterit utilis ad augendam spem, et excitandam illam virtutem, et sub ea ratione, devotionis quamdam rationem participat. 12. Tertium caput lætitiæ devotionis propria devotio est. Tertia ergo lætitia, quæ ex affectu operativo proxime nascitur, est propria magisque religiosa devotio. Quia devotio, a devovendo dicta, requirit actum quo se homo totum tradit in obsequium Dei, et hunc vocamus affectum efficacem et operativum, qui habet suam lætitiam adjunctam, quam devotionem per modum passionis hic nominamus; unde sicut duplex solet distingui Dei amor, scilicet affectivus tantum, seu objectivus, et obedientialis, ita ex priori sequitur illa lætitia de bonis Dei in se, ex posteriori vero sequitur substantialis devotio cum suamet propria lætitia; unde, licet prior affectus fortasse in se perfectior sit, hic est securior of utilior;

-

ille enim magis ad statum patriæ pertinet, hic in via maxime necessarius est. Nam cum priori, si hic posterior desit, deceptiones et ilusiones dæmonum misceri possunt. Inde enim provenit ut multi, qui suavitatem et devotionem in oratione sentiunt, in moribus non reformentur, quia in illa objectiva suavitate sistunt, et de operativa solliciti non sunt. 13. Objicitur. Respondetur. - Dices: quomodo potest sequi delectatio ex affectu vel desiderio divini famulatus ? Nam delectatio sequitur ex præsentia boni amati; ibi autem nondum est bonum illud famulatus Dei, quod desideratur. Respondeo imprimis, licet perfecta delectatio sit in consecutione rei amatæ, tamen ipsummet amorem boni nondum obtenti interim delectare, tum quia est aliqua unio ad ipsum bonum; tum quia etiam ipse amor est quoddam bonum quod jam habetur, et ideo delectat. Sic ergo ipsummet propositum deliberatum, quo anima dicat se cultui Dei, delectat illam, quia hoc ipsum æstimat magnum bonum suum, maxime si jam amat, et ex amore se subjicit Deo. Et præterea, quia nunquam habet talem affectum sine spe exequendi illum, ipsamet spe gaudere incipit. Apprehendit enim anima cultum illum, ac si actu exhiberetur, imo ipso affectu incipit exhibere illum, et ideo jam delectat. Addo deinde cum D. Thoma, art. 4, ex hoc capite et ex aliis nasci, ut hæc devotio non sit pura lætitia, sed etiam habeat aliquam tristitiam adjunctam. Nam, sicut spes beatitudinis delectat, absentia vero et dilatio contristat, ita affectus devotionis ad Deum delectat, contristat autem vel timor deficiendi in illo, vel infirmitas propria ad colendum Deum, sicut ei debetur. Tamen hæc sunt quasi ex accidenti, per se autem est ut bonus ille affectus delectet.

14. Devotionis effectus. Atque hinc tandem obiter explicatum est qui sint devotionis vel mentalis orationis effectus; nam et sunt invicem sibi causæ, et ita sunt etiam invicem effectus; et omnes effectus et utilitates quæ attribuuntur orationi mentali, et cap. 1 hujus libri tactæ sunt, possunt devotioni tribui, quatenus et ipsam orationem nutrit, et per se ad omnes conferre potest, quatenus affectus quidam universalis est imperans cæteris. Hinc Sanctus Bonaventura, in dicto Opusc. ultim., cap. ultim., tomo 2, devotioni accommodat omnia quæ de oratione mentali et fructibus ejus dici solent; et in c. 3 ejusdem tractatus qui est de sex alis Seraphim, devotio

nem esse definit, fulcimentum religionis, et pinguedinem omnis exercitii virtutis. Et Ambros., lib. 3 de Abraham, cap. 5, generaliter dixit: Habet uberes fructus celerata devotio. Nam devotio illa generalis, maxime si habeat adjunctam spiritualem lætitiam, promptum et facilem hominem reddit ad totum Dei famulatum; unde Psalmo 118 David aiebat: Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum. Denique omnes modi fructificandi spiritualiter, in superiori libro circa orationem explicati per modum meriti, impetrationis et satisfactionis, vel etiam congruæ dispositionis, in totam orationem mentalem et omnes actus suos, et præsertim ratione devotionis et petitionis conveniunt; habent enim eamdem rationem, ut per se satis constat. Dices: cur ergo D. Thom., dicta quæst. 82, art. 4, solam spiritualem lætitiam posuit ut effectum devotionis? Respondeo, quia solum egit de effectu, qui per modum passionis et proprietatis ex affectu devotionis resultat; alii enim modi effectuum seu causalitatum communes sunt, et non habent in hoc actu peculiarem rationem.

CAPUT IX.

tione et ex communi omnium consensu supponi debet, constabitque apertissime ex dicendis.

2. Ad quam potentiam pertineat contemplatio? Potest autem imprimis de contemplatione quæri, an sit operatio intellectus, vel voluntatis, vel utriusque potentiæ. Nam Patres variis modis illam definiunt, vel de illa loquuntur. Augustinus, lib. de Spirit. et anim., c. 32: Contemplatio (inquit) est perspicuæ veritatis jucunda admiratio; ubi substantiam contemplationis videtur ponere in admiratione, quæ tamen habeat adjunctam jucunditatem ex veritatis intuitione, quam supponit; similiter Bernardus, lib. 5 de Consid., in fin., ait primam et maximam contemplationem esse admirationem majestatis. At juxta Damasc., lib. 2 de Fide, c. 15, admiratio voluntatis actus esse censetur, et ad timorem quemdam pertinere. Aliter Bernardus, lib. de Scala Claustr. : Contemplatio (inquit) est mentis in Deum suspensa elevatio, æternæ dulcedinis gaudia degustans. Quæ verba ambigua videbantur, quia ad utramque potentiam accommodari poterant; ea vero statim exponere videtur dicens: Contemplatio est ipsa dulcedo, quæ jucundat et reficit. Est ergo contemplatio delectatio de Deo, quæ in volun

QUID CONTEMPLATIO SIT ET QUOMODO AD MEN- tate est, et plane idem esse videtur quod deTALEM ORATIONEM COMPARETUR ?

1. Inter actus seu partes orationis mentalis posuit Bernardus (ut supra vidimus) contemplationem, estque quasi terminus ad quem in hac vita potest mens humana ascendere ac pervenire; et ideo ad hujus loci, et doctrinæ complementum spectat hujus actus consideratio. Neque est nunc in animo tractare de vita activa et contemplativa, earumque distinctione, quod præstitit D. Thom. 2. 2, a q. 179 usque ad q. 182, quia de hac re commodius dicemus infra tractando de statu religioso; nam illa distinctio principaliter in hunc statum spectat. Vita enim contemplativa non dicit tantum contemplationem ipsam, sed statum vitæ, qui ad contemplationem præcipue ordinatur; hic autem solum de ipsa contemplatione, quæ est quasi terminus et finis ejus vitæ, quæ ad illum ordinatur, disserimus. Unde supponimus contemplationem esse aliquam operationem mentis, ad cujus usum potest aliqua vita seu status institui, qui plura alia requirit, ut postea videbimus. Quod autem contemplatio operatio mentis sit, ex vocis significa

votio. Gregorius autem, Homil. 14 in Ezech., et 6 Moral., c. 18, summam contemplationem ponit in affectu charitatis, in quam sententiam inclinant Bonavent. et alii infra referendi, c. 11 et 13. At vero D. Thomas 1. 2, q. 180, art. 1 et 3, distincte enumerans omnes actus intellectus et voluntatis, qui ad contemplationem concurrere possunt, substantiam et es sentiam contemplationis ponit in uno actu intellectus, qui est veritatis divinæ intuitio, seu inspectio intellectualis; reliquos vero actus. ait, vel antecedere, vel subsequi actum contemplationis, illique aliquo modo deservire. Cum qua D. [Thomæ sententia consonat definitio Bernardi, 1. 2 de Consid., c. 2: Contemplatio est verus certusque intuitus animi de quacumque re, sive apprehensio veri non dubia. Et hanc opinionem sequitur Dionys. Carthus., in lib. de Mystica Theolog. Dionysii, et est communiter recepta; videtur tamen esse posse quæstio de nomine, et ideo res ipsa prius explicanda est, supposita propria significatione vocis.

3. Varia contemplationis significationes juxta latinitatem et Theologiam, et ad quam potentiam spectet juxta primum modum.-Possu

mus ergo de contemplatione loqui, vel late, secundum totam latitudinem significationis quam habet latinum verbum contemplor; vel stricte, secundum Theologicum usum, et præsertim prout est opus gratiæ, et ad salutem animæ ordinatur. Priori modo dubitari non potest quin contemplatio sit opus intellectus; nam contemplari idem est quod mente considerare, unde in rigore comprehendit non solum intuitionem et quasi visionem veritatis, sed etiam inquisitionem, meditationem, ac denique quamcumque considerationem, quæ ad veritatis cognitionem tendat, et in ea sistat. Sic enim distinguere solent philosophi contemplationem a praxi, et pro eodem fere accipiunt contemplationem, quo speculationem. Atque hoc modo dixit philosophus, secundo Metaphys., text. 3, finem contemplationis esse veritatem, utique intellectam, seu cognitionem veritatis. Sic etiam dixit Cicero, lib. 1 Academ. quæstion., contemplationem, considerationemque naturæ esse naturale quoddam animorum pabulum; et lib. 4 de Finib., ait, contemplationem esse meditationem et considerationem rerum occultiorum. Quia vero in veritatis speculatione inquisitio aut meditatio est quasi via, cognitio autem et intuitio veritatis inventæ est quasi finis et terminus, ideo contemplatio quasi per antonomasiam significare videtur ipsam intuitionem veritatis, et attentam illius considerationem, non per modum inquisitionis, sed tanquam aspectum veritatis jam inventæ.

4. Contemplationem apud Theologos strictius sumi, ad quod expenduntur vocum ad intellectum spectantium significata. - Quid proprie cogitatio significet. At vero contemplatio Theologica magis restrictam significationem habet. Nam imprimis differt ab illa generalitate considerationis, quia non significat inquisitionem aut meditationem, sed terminum inquisitionis, qui est veritatis quæsita et inventæ intuitio, quod satis constat ex communi usu, et ex doctrina D. Thoma et Bernardi proxime citata, et declarabitur amplius ex distinctione vocum ad intellectum pertinentium. Nam D. Thom. supra plures voces enumerat ad intellectum spectantes: Cogitatio, consideratio, meditatio, speculatio, auditio, lectio, locutio, visio, seu contemplatio. Et omnium significata distinguit, ut tandem concludat, contemplationem ex parte intellectus proprie consistere in illo mentis intuitu. Cogitatio ergo in una significatione, et (ut ego opinor) magis propria, generaliter significat

quamcumque cognitionem, vel actualem intellectus applicationem ad cognoscendum, ut notavit etiam Augustin., 14 de Trinit., cap. 7; specialiter vero Richard. de Sanct. Victor., lib. de Contemplat., cap. 3 et 4, cogitationem dicit esse animi respectum ad eragationem pronum. Quod exponens D. Thom. ait, ad cogitationem pertinere multorum inspectionem, ut tandem una veritas colligatur. Unde in negotio contemplationis seu mentalis orationis videtur, juxta intentionem Richardi, cogitatio pertinere ad initium istius mentalis exercitii ex parte intellectus, ita ut cogitatio sit quasi prima apprehensio, repræsentatio, aut applicatio intellectus ad materiam de qua vult aliquis meditari aut contemplari, quia tunc incipit de tali re cogitare. Et tunc etiam mentis respectus ad evagationem pronus quasi limitatur ad talem materiam, ut supra tactum est, quia illa evagatio multum impediret mentis orationem, seu meditationem. Unde quamdiu intellectus immoratur in concipienda, vel interius formanda re de qua considerare vult, vel anceps est, an de hac vel illa meditari debeat, solum cogitare (juxta hunc loquendi modum) et nondum meditari dicitur. Atque ita huic cogitationi correspondet lectio, quam supra explicavimus ex Bernardo; lectio enim in tantum deservit, in quantum hanc cogitationem excitat; idemque est de sermone vocali, et quocumque alio signo exteriori, quod mentem ad hanc cogitationem possit excitare.

5. Quid significet consideratio. - Quid significet speculatio. Lectio, et auditio. Locutio mentalis. - Consideratio similem fere distinctionem habet; nam in rigore generalis vox est, quamcumque intellectus operationem significans, ut ex Arist., 3 de Anima, notat D. Thom. supra. Specialiori vero significatione definit illam Bernardus, lib. 2 de Considerat., cap. 2, dicens: Consideratio est intensa ad investigandum interrogatio, vel intentio animi vestigantis verum. Quo modo consideratio idem est quod meditatio, ut D. Thomas advertit, et ideo consideratio non est novus actus a cæteris distinctus. De meditatione vero jam dictum est. De speculatione divus Thomas ait in præsenti idem significare quod meditationem, quia non est (inquit) dicta ab specula, sed ab speculo. Speculari ergo Deum, est ex creaturis ipsum investigare; nam effectus sunt quasi speculum in quo causa cernitur, et ideo dixit Paulus, secundæ Corinthiorum tertio, in hac vita nos gloriam Domini speculari.

Posset autem facile speculatio dici ipsa qualis cumque intuitio causæ, quatenus ad eam inquisitio jam pervenerit, licet per effectus comparata fuerit; et ita idem erit speculatio, quod contemplatio ex effectibus. Igitur ex hac etiam voce numerus intellectualium actuum non crescit. De lectione item et auditione nihil dicere necesse est; nam, ut pertinent ad sensus corporis, pertinent ad solam objecti vel materiæ applicationem, non ad ipsos mentis actus, de quibus nunc agimus; si autem considerentur quantum ad id quod in intellectu generant, nihil aliud quam cogitationem vel considerationem proxime efficiunt. Locutio item mentalis, quæ in præsenti negotio intervenire potest, solum est oratio, seu propria petitio, de qua etiam jam diximus, et constat esse a contemplatione distinctam, quia petitio non est cognitio, contemplatio autem cognitio est, unde dicitur Sapient. 7: Invocari (quod ad orationem spectat), et venit in me Spiritus sapientiæ, quod pertinet ad contemplationem, quia oratio intelligentiam impetrat.

6. Visionem specialiter contemplationem dici posse, et Theologicam hanc contemplationem bifariam differe a philosophica. -Solum ergo relinquitur visio, quæ speciali modo contemplatio dici possit, et ita differt a lectione seu cogitatione, et a meditatione et oratione, estque ultimus actus intellectus, qui in hoc mentali exercitio intervenire potest. Oportet vero addere, hanc contemplationem Theologicam seu religiosam in duobus differre a philosophica seu communi contemplatione. Primo, quod contemplatio late sumpta, seu philosophica in quacumque materia et veritate potest versari; et ita Philosophia vocatur contemplativa scientia, et aliæ similes; Theologica vero contemplatio solum circa Deum per se primo versatur, et secundario circa res divinas, vel opera aut beneficia Dei, vel effectus, quatenus ad ipsius cognitionem conferunt. Ita docuit D. Thomas, d. q. 180, art. 4, quia contemplatio hæc Theologica est finis humanæ vita; unde in patria, ubi erit perfecta beatitudo, illa consistet in perfectissima contemplatione Dei, per claram, nimirum, et apertam visionem. Hic autem non potest ad illam contemplationem deveniri, neque hæc contem, platio visio appellatur, eo sensu ut sit clara intuitio rei contemplatæ, ut in se est; sed solum ut significetur esse veluti simplex veritatis intelligentia pro hujus vitæ capacitate; sic ergo circa Deum versari necesse est contemplationem, in qua finis et beatitudo hujus

vitæ ponenda est. Quia vero in hac vita Deum immediate et in se contemplari non possumus, ideo etiam contemplari opera ejus, ut ad ipsum nos ducunt, secundario ad contemplationem pertinet.

7. Contemplatio triplex circa res creatas, et quæ illarum proprie sic appelletur. — Hic vero obiter adverto tripliciter posse nos in hac vita res creatas contemplari, seu earum cognitionem et scientiam quærere: uno modo, in tali cognitione sistendo, tam ex parte intellectus, qui nihil aliud cogitat quam veritatem creatam, quam ex parte voluntatis, quæ non refert illam cognitionem in Deum ; et hæc speculatio nullo modo meretur nomen contemplationis, de qua nunc tractamus. Secundo modo possumus has scientias speculari, sive meditando, sive veritatem ipsam in se considerando, per intellectum nihil ultra agendo, id est, per talem considerationem nihil pro tunc de Deo cogitando, sed tantum per voluntatem referendo illud studium in gloriam Dei, vel ut postea majorem de illo cognitionem consequamur, vel ut illa scientia in ejus obsequium postea utamur; et hæc speculatio in parte contemplationis ab aliquibus ponitur ex doctrina D. Thom. 2. 2, q. 179, art. 2, ad 3. Dico tamen aliud esse loqui de vita contemplativa, aliud de contemplatione ipsa, quam nunc ut partem orationis mentalis consideramus, et illud studium recte dici pertinere ad vitam contemplativam, ut infra latius dicam, tractando de religioso statu; ad contemplationem vero propriam non pertinere, ut per se constat. Tertio ergo modo contemplari quis potest opera Dei cum habitudine ad Deum, ad quem intellectus ascendit, vel ascendere conatur ex illis effectibus, et hoc modo consideratio illa est vera contemplatio, licet non sit tam perfecta, sicut contemplatio Dei in se.

8. Aliud contemplationis Theologica a Philosophica discrimen. Secundo differt hæc contemplatio christiana a communi et philosophica, quod non est mere speculativa, sed debet esse practica, tum ex veritate contemplata, tum ex intentione operantis. Quod sumo ex D. Thoma 2. 2, q. 45, art. 3; Dionys., c. 2 de Divin. nom., et Bonav., Opusc. de septem itineribus æternitatis, in 6; Gerson., in lib. de mystica Theolog. Primumque ita declaro, quia contemplatio hæc, etiamsi sit de Deo ipso, cujus majestatem, bonitatem, aut alia attributa considerat, non sistit in Deo, ut intelligibilis est, sed ponderat eum, ut est

« PredošláPokračovať »