Obrázky na stránke
PDF
ePub

explicandi locutionem spiritualem inter creaturas, omnes in duas veluti classes dividi. Una continet eorum sententias, qui negant loquentem communicare vel imprimere aliquid ei ad quem loquitur. Altera continet opiniones eorum qui existimant non posse hujusmodi locutionem fieri sine actione reali circa illum cui fit locutio. Procedendo igitur juxta prius fundamentum, certe magis consequenter loquuntur, qui opinantur locutionem Angeli ex parte loquentis non fieri per actum intellectus, sed voluntatis, atque adeo esse actum illum, quo unus Angelus vult secretum suum esse manifestum alteri. Nam inde absque alia actione transeunte vel immanente ipsius loquentis, sequitur in altero notitia rei a loquente manifestatæ, quæ est auditio illius. Et ideo, licet ex parte audientis locutio illa quasi passiva pertineat ad intellectum, tamen ex parte loquentis pertinet ad voluntatem. Atque ita opinantur Capreol., in 2, distinct. 11, quæst. 2; et Cajetan., quæst. 107, art. 1, et alii Thomistæ, qui etiam putant esse sententiam Div. Thom. Et illi etiam favent Alens., Albert., Bonaventura et alii. Juxta hanc ergo sententiam, a fortiori sequitur locutionem Angeli ad Deum per voluntatem loquentis fieri. At vero juxta aliud principium, quod locutio inter Angelos non fit sine actione aliqua loquentis ad audientem, præter voluntatem loquendi, seu manifestandi secretum, necesse est ponere aliquam actionem. Hæc autem respectu loquentis est actio transiens, quia in alio, nempe audiente, recipitur. Ideoque (quicquid sit de actione unius Angeli in alium) certissimum est non posse Angelum loqui hoc modo ad Deum, quia nihil in illum potest imprimere. Ergo nihil superest quod possit esse locutio, vel petitio Angeli ad Deum, nisi voluntas ordinandi suum conceptum vel affectum ad Deum, non ut illi denuo innotescat, sed ut illi se creatura submittat, et eo, quo potest, modo desiderium suum illi præsentet: idem' ergo cum proportione dicendum est de locutione nostra pure mentali.

CAPUT VI.

petitio Deo offertur per sensibilia signa, sed solum illam quæ oritur ex præcisa ratione petitionis. Difficultas autem est, quia petere aliquid a Deo, aut impium aut inutile videri potest. Probatur, quia vel Deus decrevit aliquid facere, vel non si decrevit, et nos contrarium desideramus ac petimus, impie facimus; tum quia ab illo petimus ut voluntatem suam mutet; tum etiam quia voluntatem nostram voluntati ejus præferri volumus : si autem Deus jam decrevit facere quod nos petimus, inutile est id petere, quia infallibiliter fiet, licet non petamus, cum voluntas Dei non possit non impleri. Deinde, esto non sit intrinsece mala hujusmodi petitio, saltem non videtur per se honesta, sed ad summum indifferens. Probatur, quia petitio solum habet rationem utilis; est enim veluti medium quoddam, quod utile creditur ad obtinendum id quod petitur; ergo de se non habet intrinsecam honestatem, sed talis erit, qualis fuerit res illa ad quam obtinendam ordinatur.

2. Varii errores circa orationem proponuntur.— Primus eam ad salutem sufficere dicit.

Circa orationem varii fuerunt errores inter se extreme contrarii. Quidam enim dixerunt orationem adeo esse convenientem, ut ipsa sola ad salutem sufficiat, etiamsi sacramenta et alia salutis media prætermittantur. Ita refert de Messalianis Theodoretus, lib. 4 de Fabulis hæreticorum, et lib. 4 Hist., cap. 10, et latius Castro, verb. Oratio, hæresi 2; qui recte asserit, non oportere nos contra hanc hæresim hoc loco disputare, quia, licet Scriptura doceat orationem esse necessariam, ut infra videbimus, nunquam docet illam solam sufficere, sed potius expresse tradit aliqua sacramenta esse necessaria ad salutem, ut in propriis locis visum est proponit etiam opera misericordiæ, et alia præcepta ut necessaria ad salutem, ut satis colligitur ex Matthæi 25, et alibi latius tractandum est. Unde eleganter Chrysostomus, lib. 1 de Orando Deum, postquam multa de præstantia et utilitate orationis dixerat, sibi objicit : Verum aliquis forsitan ex eorum numero, qui, socordia segnitiæque dediti, nolunt attente et diligenter orare,

SITNE CONVENIENS ET PER SE HONESTA ORATIO persuasurus sit in hoc Deum illa verba dixisse:

AD DEUM?

1. In quo sit difficultas.- Agimus de oratione proprie dicta pro petitione, ut jam monui, potestque cadem quæstio de oratione vocali tractari; sed nunc non consideramus difficultatem quæ nasci potest ex eo quod

Non omnis qui dicit mihi : Domine, Domine, intrabit in regnum cælorum, sed qui facit voluntatem Patris mei. Et respondet: Atqui ego si crederem solam precationem ad salutem nostram sufficere, non immerito sermonem hunc nobis objecerit aliquis; nunc cum profitear deprecationem caput esse bonorum om

nium, basim ac radicem vitæ frugiferæ, non est quod quisquam verbis illis abutatur.

[ocr errors]

3. Alter error. · Affirmat per orationem mutari divinam dispositionem. - Impugnatur hic error. Alio modo nimium tribuerunt quidam hæretici orationi, dicentes habere vim immutandi divinam dispensationem et providentiam. Refert D. Thom. 2. 2, quæst. 87, art. 1, et 3 contra Gentes, cap. 96. Et movebantur fortasse ratione dubitandi in principio proposita. Sed hic error non solum contra fidem est, sed etiam contra rationem naturalem, quia evidens est Deum esse immutabilem. Item, evidens est Deum ab æterno scivisse quicquid in tempore scit; ergo si nunc scit orationem nostram, et propter eam inducitur ad aliquid volendum, etiam ab æterno illam orationem præscivit; ergo etiam ab æterno voluit quod in tempore propter illam vult; ergo non potest propter orationem mutari divinæ providentiæ dispositio, nam hæc per divinam scientiam et voluntatem subsistit. Nec vero cogitari potest Deum in ipsa æternitate prius ante præscientiam orationis aliquid decrevisse, et deinde prævisa oratione decretum mutasse, et aliud disposuisse quam decreverat; nam, cum in æternitate ipsa non sit successio, repugnat omnino in illa esse talem mutationem. Neque oportet hic tractare loca Scripturæ, in quibus dicitur interdum Deus dolere, aut pœnitentiam agere de eo quod decrevit ; nam constat has esse metaphoricas locutiones, significantes mutationes quas Deus facit in rebus, juxta exigentiam illarum, sine mutatione sui, ut latius in prima parte tractavi. 4. Aliorum error, existimantium orationem esse inutilem. ex variis capitibus.— An oratio esset inutilis rebus necessario evenientibus? Alii ergo hæretici dixerunt orationem esse inutilem, ex variis tamen principiis. Quidam, quia putabant omnia ex necessitate evenire, et hunc fatalem ordinem etiam ab ipso Deo mutari non posse. Alii vero, quamvis non negaverint causas contingentes et liberas, dixerunt tamen Deum non habere providentiam, nec curare has res inferiores. Sed horum errorum fundamenta in prima parte tractantur et impugnantur, et quatenus sunt contra rationem naturalem, in Metaphysica sunt a nobis impugnata. Hic vero tractari posset an, posito etiam illo fundamento erroneo, recte intulerint. Nam certe, quod ad priores attinet, etiamsi omnia ex necessitate evenirent, non videtur sequi orationem fore inutilem. Nam illa necessitas oriretur ex ine

vitabili ordine causarum, inter quas causas una posset esse oratio, et ita solum sequeretur, si effectus esset necessario eventurus mediante oratione, etiam hominem necessario esse oraturum, et Deum ex necessitate etiam esse concessurum quod petitur. Et ita non sequitur orationem fore inutilem, quandoquidem illa posita poneretur effectus, et sine illa non poneretur; sed ad summum sequitur etiam orationem ipsam ex necessitate evenire, ac proinde, neque esse moralem actum, nec habere alias utilitates meriti vel satisfactionis, quæ libertatem et moralitatem supponunt.

[ocr errors]

-

5. D. Thomas utilitatem orationis auferri dicit, posita necessitate. — Judicium auctoris. Nihilominus divus Thomas 2. 2, quæst. 83, art. 2, aperte ait, ex illo errore (quocumque modo asseratur) tolli utilitatem orationis; et loquitur plane de utilitate impetrationis, seu ut effectus postulatus eveniat; et hoc sequuntur communiter interpretes, uno vel alio excepto; quod etiam tenet Castro, ver. Oratio, hæres. 3; et significat Waldensis, tom. 3, cap. 1, indicans etiam Wiclephum, ex eodem errore hunc intulisse. Mihi tamen dicendum videtur, illationem non esse ita necessariam per locum intrinsecum, ut si quis mordicus eam negare velit, evidenti ratione cogi possit aut convinci. Hoc probat ratio facta, quia posset quis dicere, orationem esse unam ex causis secundis necessariis ad effectum. Convinci tamen posset hoc voluntarie et sine fundamento dici, quia jam supponitur in illo errore Deum agere ex necessitate naturæ ; ergo si aliquem effectum necessario facturus est, non minori necessitate volet illum sine oratione quam cum illa. Nam oratio non est causa per se influens in effectum, sed movens moraliter Deum ut ipse faciat : quæ igiturvi s potest esse in oratione ad inferendam Deo talem necessitatem, si ipse alias de se non est determinatus ad volendum ex necessitate talem effectum; quod si ita est determinatus absque oratione, ex necessitate facit. Tantum ergo hoc modo video posse inferri unum errorem ex alio, et quamvis illatio fortasse non sit omnino necessaria, tamen verisimillimum est, qui in priorem errorem lapsi sunt, in posteriorem incidisse, quia non crediderunt necessitatem in Deo posse ab extrinseco provenire, sed tantum ex sua intrinseca natura. Qui vero non posuerunt Deum agere necessario simpliciter, sed solum immutabili providentia, et inde intulerunt respectu om

nium causarum secundarum omnia ex necessitate evenire, non cogebantur utilitatem orationis negare, quia potuisset Deus dispo nere, ut per talia media res fierent. Et ita fertur sensisse Lutherus, atque etiam Calvinus, qui non negarunt esse orandum Deum, etiamsi libertatem causarum secundarum per divinam providentiam tolli putaverint.

[ocr errors]

6. Deo rebus non providente, nec eorum curam habente, oratio esset inutilis. Facilior est illatio ex alio errore negante providentiam, quanquam dicere etiam posset aliquis, quod, licet Deus non provideat his inferioribus, nihilominus et videt quid in eis agatur, et, si velit, potest ea impedire vel immutare. Quibus stantibus, posset esse utilis oratio, ut Deus, qui alias non providet, saltem oratus provideat. Sed qui hoc diceret, jam non negaret divinam providentiam omnino, sed solum ex parte, vel male eam explicaret. Unde qui negarunt providentiam, multo magis negarunt habere Deum vel causalitatem proximam in his inferioribus, vel scientiam omnium particularium, quæ hic aguntur; et ita necessario scquitur ex illo errore, orationem esse inutilem. Quod autem ad rem præsentem spectat, parum refert quod unus error bene sequatur ex alio, necne. Nam si isti hæretici unum errorem bene intulerunt ex alio, everso fundamento, quod in aliis locis fit, alter error evertitur; si autem per se directe circa utrumque errarunt, probando veritatem catholicam impugnabuntur sufficienter, quantum ad præsens attinet.

[ocr errors]

7. Unde provenit Pelagii error circa orationis utilitatem. — Inferaturne ex errore Pelagii fore inutilem orationem. Semipelagiani justo plus orationi tribuebant. Ex alio principio fertur Pelagius errasse circa utilitatem orationis; credidit enim homines non indigere auxilio divino ad bene operandum, neque ad salutem, vel remissionem peccatorum consequendam, unde inferebat non oportere orare Deum ad hæc vel similia beneficia petenda, quibus accommodari potest illud Ecclesiast. 16: Non exoraverunt pro peccatis suis antiqui gigantes qui destructi sunt, confidentes suæ virtuti. Hunc errorem tribuit Pelagio Augustinus, lib. Hæres., in 88, et Epist. 106. Et aliqui tribuunt Origeni et discipulis ejus, ex verbis Epiphanii, Epist. ad Joannem Hierosolymitanum, quæ est sexagesima inter Epistolas Hieronymi, ubi sic inquit: Audent in periculo animæ suæ asserere quodcumque eis in buccam venerit, et magis jubere Deo, et

non ab eo orare, vel dicere veritatem. Sed non dicit Epiphanius errasse Origenistas circa doctrinam de oratione, sed peccasse non utendo illa ad intelligendam veritatem, ac proprio sensu et judicio eloquia Dei interpretantes : hoc enim existimo esse quod ait: Audent jubere Deo, etc. Difficilior vero hic est illatio quam Pelagius faciebat, ut refertur; tum quia multa bona sunt petenda a Deo, quæ per se proprie, nec ad gratiam pertinent, nec pendent ex gratia, ut sunt temporalia et corporalia bona; tum etiam quia Pelagius fatebatur gratiam prodesse saltem ad facilius bene operandum, vel vincendas tentationes; ergo sentiebat gratiam esse saltem utilem nobis; ergo non est cur negaret orationem fore utilem, si potest gratiam impetrare. Quare non mihi satis constat an Pelagius omnino rejiceret orationem tanquam inutilem, vel solum erraverit ejus necessitatem negando, de qua re dicemus in capitulo septimo. De Semipelagianis autem constat plus nimium tribuisse orationi, etiam mere naturali, ut ex Concilio Arausicano, et ex Epistolis Prosperi, et Hilarii ad Augustinum, et ex ipso Augustino, lib. de Prædestinatione Sanctorum, et de Bono persev., et aliis locis constat, de quo plura dicemus cap. sequenti.

8. Error tollentiur orationem, quia putabant Deum non moveri precibus. Tandem alii contempserunt orationem non ex aliis extrinsecis erroribus, sed quia putabant Deum non moveri verbis nostris aut petitionibus, sed solum intueri opera nostra, et juxta illa retributionem dare. Hunc sensum videntur habere verba Wicleph, quæ refert Waldensis supra: Deus est auctor realis, qui non requirit vocem vel cogitationem, sed omnino ritam suc justitiæ complacentem. Unde triplicem distinguebat orationem, mentalem, vocalem et vitalem, id est, quæ in bona vita et bonis operibus consistit, et hanc postremam dicebat sufficere, aliis prætermissis; et hunc errorem suspicatur Waldensis, dicto lib. 4, capite 13, hausisse Wiclephum ex fonte philosophorum, qui, ut refert Hieronymus in illa verba Matth. 6: Scit enim Pater cœlestis, quia his omnibus indigetis, dixerunt: Si novit Deus, antequam oremus, quibus indigeamus, frustra scienti loquimur.

9. Concluditur orationem, debite factam, esse actum per se honestum, rationi congruum, et valde utilem. - Dicendum vero est orationem ad Deum, si in debita materia et circumstantiis fiat, esse actum per se honestum, rationi con

sentaneum, et homini valde utilem. Assertio est de fide, tam frequenter expressa in Scripturis, ut supervacaneum sit illam probare. Nam in actu exercito, ut sic dicam, utrumque testamentum plenum est frequentia orationum, et omnes Psalmi altissimam orationem continent; et Christus Dominus frequentissime orasse legitur, et vitam suam non solum in cœna et in horto, sed etiam in Cruce orando consummasse; et de Apostolis, et tota Ecclesia fideli ab ejus initio, idem refertur in Actibus Apostolorum. Præter exemplum vero habemus et doctrinam et præceptum Christi; Matth. 6 docuit nos orare, et capit. 7, adjecit consilium: Petite, et accipietis; et capit. 26: Vigilate, et orate, ut non intretis in tentationem; et Luc. 18: Oportet semper orare; et similia inveniuntur passim. In quibus considerandum est indefinite loqui de oratione, posseque optime de vocali intelligi; tamen inde evidenter colligitur, petitionem sola mente factam, etiamsi in sensibilem vocem non prodeat, et honestam et utilem esse; tum quia et vox necessaria non est ut Deus orationem percipiat, ut per se constat; tum etiam quia tota efficacia orationis vocalis ex interiori affectu et intentione pendet; ideoque summa utilitas et formalis honestas est in interiori affectu, et interna locutione ad Deum. Unde est illud Psalm. 26: Tibi dixit cor meum, et illud Psal. 38: Beatus vir cujus est auxilium abs te, ascensiones in corde suo disposuit; et statim: Domine Deus virtutum, exaudi orationem meam; et Psalm. 76: Anticipaverunt vigilias oculi mei, turbatus sum, et non sum locutus, cogitavi dies antiquos, etc., et alia plura afferemus infra lib. sequen. Propter quæ non solum est de fide certum orationem, ut comprehendit vocalem, sed etiam orationem in mente consummatam, esse sanctam et utilem. Quin potius Ambrosius, lib. 6 de Sacramentis, cap. 4, utile docet esse interdum sola mente absque voce orare, quod etiam alii Patres frequenter docent, ut videbimus infra tractando de oratione mentali communiter sumpta. Patrum etiam testimonia afferemus infra cap. sequenti. Ratione ostendetur facile, respondendo ad rationes dubitandi in principio positas. 10. Respondetur objectionibus initio positis. -Ad primam respondetur, non esse inutile vel impium aliquid a Deo petere, quia nec petimus ut aliquid ex tempore velit, quod ab æterno non voluit, neque ut mutet decretum quod ab æterno habuit; utrumque enim procederet ex falsa de Deo existimatione; sed petimus ut, media oratione nostra, id faciat

quod ab æterno decrevit, quia non obstante illo decreto, sæpe non faceret sine oratione nostra, quia hoc ipsum ipse decrevit. Hoc totum colligitur ex Scripturis, in quibus legimus Deum multa facere interventu orationis, et propter illam, ut Ezechia oranti adjecit quindecim annos vitæ, Isaiæ 38; cui dixit Deus: Audivit orationem tuam, et vidi lacrymas tuas. Similiter Ninivitis orantibus pepercit, Jonæ 3; et 3 Reg. 17: Exaudivit Dominus vocem Eliæ, et reversa est anima pueri intra eum. Et ideo Christus monebat: Petite et accipietis, quærite et invenietis, etc., Matth. 7.Quod non diceret, nisi oratio esset aliquo modo causa et ratio obtinendi quod petitur. Unde Jacobi 5 ipsi orationi ascribitur effectus: Multum (inquit) valet deprecatio justi assidua; et ibidem: Oratio fidei salvabit infirmum, etc. Interdum etiam expresse dicitur in Scriptura, non esse futurum effectum, si non interveniat oratio, ut Matth. 17: Hoc genus dæmoniorum non ejicitur, nisi in oratione et jejunio, et Jacobi 4: Non habetis propter quod non postulatis; petitis, et non accipitis, eo quod male petatis. Igitur, non obstante æterna dispositione divinæ providentiæ, potest esse oratio una ex causis necessariis ad effectum, sicut non obstante divina præordinatione, sunt necessariæ aliæ causæ secundæ, vel physicæ, vel etiam morales, ut meritoria, vel dispositiva, etc.

11. Necessitas orationis declaratur, non obstante divina præordinatione. - Hic vero statim occurrit speculativa quæstio, qualis sit præordinatio divina æterna circa effectum qui per orationem obtinetur, an, scilicet, sit ex prævisa oratione, vel potius oratio habeat originem ex præfinitione effectus, et solum sit ratio executionis ejus. Sed hæc quæstio non est hoc loco a nobis tractanda, nam in libro de Prædestinatione, et de Auxiliis gratiæ satis tractata est. Unde breviter dicimus, licet non repugnet aliquos effectus communes et infcrioris ordinis, ante prævisam orationem solum esse antecedenti et simplici affectu intentos, et propter orationem prævisam efficaciter preordinari, nihilominus in præcipuis gratiæ effectibus sentiendum esse quod, licet per orationes obtineantur, efficaciter præordinati sint ante prævisam orationem, et consequenter quod ipsa oratio necessaria sit ad executionem ex divina dispositione posteriori secundum rationem, sicut Incarnatio prædefinita est antea prævisas orationes Patrum, et nihilominus, mediantibus illis, est executioni mandata. Et eodem modo docent Theologi præ

destinationem juvari precibus Sanctorum. Sic etiam intelligo quod Augustinus dicit sermon. 1 de Sancto Stephano, quod, si Stephanus non orasset, Ecclesia Paulum non haberet. Atque hæc videtur esse clara sententia Prosperi, lib. 2 de Vocatione Gentium, capite ultimo, dicentis: Quamvis quod statuit Deus, nulla possit ratione non fieri, studia tamen non tolluntur orandi, nec per electionis propositum liberi arbitrii devotio relaxatur, cum implendæ voluntatis Dei ita sit præordinatus effectus, ut per laborem operum, per instantiam supplicationum, per exercitia virtutum fiant incrementa meritorum. Quod confirmat testimoniis Angeli, Tobiæ 6, qui prius dixit Tobiæ et Sara: Surgite, et deprecamini Deum ut detur vobis misericordia et sanitas, et pro ratione reddit: Tibi enim destinata est ante sæcula, et tu sanabis eam 1.

[ocr errors]

12. Objectio. Responsio. Quæri vero ulterius potest, si Deus ex se, et ante orationem prævisam, habet propositum dandi absolutum et efficax, cur postulet orationem, etiam ut necessariam ad effectum, cum voluntas ejus sufficiens sit. Respondeo, primum id facere Deum ob generalem rationem, qua vult operari per causas secundas, quantum commode potest, et in operibus moralibus seu gratiæ vult cooperationem hominis, ubi locum habere potest; nam ubi non potest, ipse solus operatur, et ideo recte dixit Augustinus, de Dono persev., cap. 17, Deum alia danda etiam non orantibus, sicut initium fidei, alia non nisi orantibus præparasse, sicut usque in finem perseverantiam. Et Prosper, loco citato, significat Deum hoc ordinasse propter commodum nostrum, nimirum, ut non solum secundum propositum Dei, sed etiam secundum merita nostra coronemur.

[blocks in formation]

et liberalitate illius implendum, et ideo dixit Leo Papa, ser. 1, de Jejun. decimi mensis, quod in orationibus permanet fides recta. Deinde petendo orationes nostras, Deus nobis occasionem præbuit accedendi ad illum, et colloquendi cum illo, quæ est et maxima utilitas, et summa dignitas animarum, ut eleganter dixit Chrysostomus, lib. 1 de Orando Deum, unde sic concludit: Vitam piam ac Dei cultu dignam miris modis oratio conciliat, conciliatam auget, ac ceu thesaurum recondit in animis nostris ; et infra: Quid majus aut divinius obtingere possit, quam deprecatio, cum hanc animis ægrotantibus pharmacum quoddam esse liqueat. Vere cœlestis est armatura deprecatio, quæ Deo funditur, solaque firmam custodiam præbet his qui se Deo tradiderunt. 14. Secunde rationi dubitandi fit satis. Atque hinc facilis est responsio ad secundam rationem dubitandi. Duo enim in oratione considerari possunt ex parte objecti ejus. Unum est materia, circa quam versatur. Alterum est motivum, seu formalis ratio sub qua versari debet, ut sit vera oratio. Primum est res quæ postulatur, quæ vere dicitur materia orationis, quæ quidem secundum se spectata indifferens esse potest; tamen ut sic, non est proxime materia orationis, prout nunc de illa agimus, sicut in cap. 2 diximus. Debet ergo esse talis materia, quam a Deo petere decens sit, et ideo ex hoc capite non est indifferens oratio, sed per se honesta. Aliunde vero quamvis revera homo utatur oratione tanquam medio ad obtinendum quod desiderat, et sub ea ratione videatur oratio habere rationem boni utilis, tamen quatenus hoc totum respectu religiosa orationis materiale est, et in eo præcipue intenditur divinus cultus, habet oratio per se propriam honestatem, ut in sequenti cap. magis declarabimus.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

1 Editor Lugdunensis admonet, Angeli verba dubium videtur, quia multiplex honestas in haud exacte referri

oratione exercetur. Prima est fidei, ut paulo

« PredošláPokračovať »