Obrázky na stránke
PDF
ePub

imposita in sacramento pœnitentiæ in partem satisfactionis, dubitari potest an possit impleri in statu peccati mortalis; sed hæc res ad alium locum pertinet, quia non est propria orationis, sed cujuscumque operis impositi in satisfactionem sacramentalem. Certum tamen est obligationem orandi sic impositam non tolli propter superveniens peccatum, probabileque existimo, qui talem orationem facit in statu peccati mortalis, satisfacere præcepto confessoris, ita ut non teneatur illam orationem iterare. An vero sit fructuosa, vel tunc, vel postea recedente fictione, vel an etiam sit peccaminosa, quando fit sine dispositione ad gratiam, in materia de sacramento pœnitentiæ tractatum est.

6. An peccator specialiter ad orandum obligetur ex ci talis status. Posset autem specialiter hic quæri an ex statu peccati interdum oriatur peculiaris obligatio orandi. Sed in hoc consulenda et applicanda sunt quæ supra diximus de præceptis. Nam certum est non dari talem obligationem ex aliquo præcepto positivo divino, vel ecclesiastico, quia nullum tale scriptum vel traditum habemus. Obligatio autem ex divino et naturali præcepto oriri poterit juxta necessitatem talis peccatoris. Ordinarie enim potest peccator immediate confugere ad Deum per poenitentiam perfectam, si velit, et per ipsum non stet, atque ita nunquam obligatur ad orandum in peccato, seu prius quam justificetur. Nam supponimus eum habere fidem (sine qua orare non potest sicut oportet); ergo per illam immediate excitari potest, ut cum divina gratia inspirante et adjuvante veram contritionem eliciat immediate, et absque prævia oratione. Quanquam regulariter et moraliter loquendo, nunquam sit vera contritio, quin ex ea pullulet oratio humilis, petendo veniam peccatorum. At vero si peccator difficultatibus vel tentationibus gravibus impediatur, ne possit se sufficienter disponere. ad gratiam, et alioquin tempus præcepti vel alicujus necessariæ occasionis instet, tunc ex statu peccati et indigentia ejus oritur specialis obligatio orandi et petendi a Deo vires gratiæ ad illum statum relinquendum. Quam vero efficax sit talis oratio, et in universum de tertio puncto supra proposito, scilicet de impetratione orationis peccatoris, dicemus infra agentes de effectibus orationis.

7. Orare proprium est rationalis creaturæ. -Differentia rationalis, in qua latitudine sumatur. Nomen creaturæ quomodo accipia

tur. - Ex his ergo omnibus quæ de personis orationis capacibus diximus, intelligimus verum esse quod D. Thomas, d. q. 83, art. 10, definit, proprium esse rationalis creaturæ orare; et videtur sumere proprium in rigore, prout proprium dicitur, quod convenit omni et soli. Ideoque in ea resolutione accipienda est differentia rationalis late, prout comprehendit intellectualem creaturam, nam oratio non requirit discursum, sed intellectum, et ideo oratio non est propria hominis, sed communis Angelis. Per illam ergo particulam solum excluduntur bruta animalia, ut idem D. Thomas declaravit; qui etiam in solutione ad tertium recte exposuit nonnullas locutiones Scripturæ, in quibus videtur brutis attribui oratio, seu invocatio Dei, ut Psal. 146: Et pullis corrorum invocantibus eum ; et Psalm. 103: Catuli leonum rugientes, ut rapiant, et quærant a Deo escam sibi. Has inquit locutiones metaphorice intelligendas esse pro naturali instinctu, quo bruta indicant appetitum suum, qui quoniam expleri non potest, nisi per providentiam auctoris naturæ, ideo illum invocare dicuntur. Nomen item creaturæ late sumendum est, ut dici potest de quocumque subsistente in natura rationali creata, seu composito ex illa, quamvis suppositum ipsum increatum sit, ut ita comprehendatur Christus, quatenus homo est, solumque excludantur divinæ personæ, ut Deus sunt, ut in principio cap. 11 diximus. Sic ergo oratio soli rationali creaturæ convenire potest. Ut autem conveniat omni, intelligendum est quantum est ex capacitate naturæ ; nam ratione status aliquæ sunt creaturæ, quæ jam orare non possunt, ut damnati, et post diem judicii, etiam Sancti beati fortasse non orabunt proprie petendo, sed solum laudando ac benedicendo Deum.

CAPUT XIII.

AN SIT ORANDUM PRO ALIQUO IN PARTICULARI?

1. Quilibet capax orationis orare potest, et pro se, et pro aliis. — Wicleph. sustulit orationem in particulari pro aliquo factam. Hæc quæstio sæpe inculcata est in superioribus, et ex parte definita, quia vix potest explicari quis orare valeat, nisi declarando pro quo possit aut debeat orare. Nihilominus nonnulla supersunt peculiariter in hoc capite explicanda. Supponimus ergo imprimis, unumquemque, qui capax sit orationis pos

se pro seipso orare et pro aliis, quatenus per orationem juvari possunt, quia sicut charitas et ad se et ad alios inclinat, et omnibus bonum desiderat, quantum illius capaces sunt, ita etiam inclinat ad orandum pro omnibus. Solet autem imprimis hic quæri an liceat pro se, vel pro aliquo solo, et in particulari interdum orare. Nam Wicleph (ut Waldensis refert, tom. 3, cap. 107) dixit hoc non licere. Fundamentum ejus videtur fuisse, quia charitas postulat ut non privemus proximum beneficio de se communi, et omnibus utili; sed oratio de se talis est, ut omnibus sit utilis, si pro omnibus fiat, neque sit utilior uni, etiamsi pro illo solo in particulari fiat, quam si fiat pro omnibus; ergo. Et confirmatur, quia Christus oratione sua non docuit nos orare pro aliquo in particulari, sed in communi, ut ex tota oratione Pater noster constat.

[ocr errors]

2. Licitum et aliquando necessarium est in particulari orare pro hac vel illa persona.Probatur ex dirina Scriptura. Dicendum vero imprimis est, licitum esse et expediens, et interdum necessarium pro aliqua, vel aliquibus personis in particulari orare, licet aliquando etiam sit optimum orare pro communitate aliqua, vel particulari etiam, vel universali, ut pro tota Ecclesia, pro omnibus hominibus, aut pro omnibus indigentibus. Hæc est certa et catholica doctrina, et sententia Wiclephi virtute damnata est in Concilio Constantiensi, sess. 8, quatenus inter errores ejus ponitur, orationes speciales non magis prodesse quam generales. Et tota conclusio evidentibus Scripturæ testimoniis ostendi potest: nam de oratione in particulari habemus Christi exemplum, et verbum Lucæ 22: Ego rogavi pro te, Petre; et cap. 23: Pater, dimitte illis, etc.; item Actorum 12: Cum Petrus esset in vinculis, oratio fiebat sine intermissione ab Ecclesia ad Deum pro eo. Et Paulus sæpe in suis Epistolis postulat orari pro se, ut ad Ephes. 6, et ad Coloss. 4, 2 ad Thessalonic. 3. Item in veteri Testamento sunt frequentia exempla, ut Tobia 8: Tobias et Sara surgentes pariter instanter orabant ambo simul, ut sanitas daretur eis, et similia sunt quamplurima. Ratio etiam est evidens, quia talis oratio de se et per se non habet circumstantiam malam, quia non semper tencor orare pro aliis; ergo non pecco aliquando orando pro me solo. Et e converso non semper teneor orare pro me; ergo possum licite orare pro aliquo alio. Idemque argumentum est, quod nulla lex vel ratio obligat nos, ut

quoties oramus, pro communitate tota oremus; ubi enim est talis lex? Præterea sæpe oratio pro uno facta erit prudens et honesta, non vero pro omnibus; ut Christus rogavit pro Petro, ut ei daretur speciale donum, quod dari omnibus non expediebat. Item rogavit pro crucifixoribus, postulando eis remissionem illius peccati, quam aliis, qui peccatum illud non commiserunt, deprecari non poterat. Aliquando eliam potest esse necessaria etiam ex præcepto talis oratio in particulari; nam si quis sit constitutus in gravi necessitate spirituali sibi propria, tenetur sibi in particulari auxilium postulare, idemque esse poterit de alio proximo. Potestque confirmari hoc exemplo eleemosynæ corporalis, quam non semper teneor dare omnibus, et interdum teneor dare alicui tantum in particulari, quia solus ille indiget; ita ergo est in præsenti, nam oratio pro aliis est quasi quædam eleemosyna spiritualis.

[ocr errors]

3. Objectio. Dilutio. Responderet Wicleph, per materialem eleemosynam privari hominem proprio aliquo bono, et illam divisam in multis esse minorem in singulis; orationem autem non esse hujusmodi, quia non minus prodest oranti pro se et aliis, quam si pro se solo oraret, et oblata pro multis non minus prodest singulis, quam si pro uno fieret. Sed contra, nam licet hoc totum verum esset, non sufficeret ad obligationem, neque ut sit illicitum orare pro aliquo in particulari, quia satis est quod non tenear dare omnibus, aut desiderare omnibus, etiamsi possim. Sicut Deus multa bona confert uni aut aliquibus, quæ posset conferre omnibus sine diminutione et recte facit, solum quia non ex debito con. fert talia bona. Deinde falsum est quod assumitur: nam imprimis oratio oblata pro multis quoad vim satisfaciendi minus fructuosa est singulis, si sub ea ratione eis applicetur, quia habet finitum effectum, qui divisus inter plures necessario est minor in singulis. Rursus quoad vim impetrandi alicui in particulari efficacior est, per se loquendo, oratio pro illo facta determinate, quam solum confuse, ut in tali generalitate continetur; tum quia et affectus est major ad talem personam, et intentio applicandi illi vim impetrandi est magis directa; tum etiam quia difficilius est impetrare multis quam uni, ut per se notum videtur, si cætera sint paria; tum denique quia interdum talis est materia orationis, ut uni vel alteri recte et prudenter postuletur, non vero omnibus.

4. Aliæ partes assertionis satis probantur ex loco Pauli 1 ad Timoth. 2, ubi obsecrat orationes et postulationes fieri pro regibus et principibus, ac tandem pro omnibus, quia Deus vult omnes salvos fieri; et ad Ephes. 6, præcipit orare pro omnibus Sanctis, id est, fidelibus. Et ex usu Ecclesiæ id satis constat. Et quamvis Wicleph non videatur hoc negare, tamen recte contra illum convincitur, si est licita oratio, verbi gratia, pro regibus in communi, etiam esse licitam pro hoc rege vel hoc Pontifice in particulari, quia etiam reges in communi sunt quoddam objectum particulare respectu omnium hominum, vel omnium fidelium. Unde si fundamentum Wicleph esset alicujus momenti, probaret nunquam esse licitum orare, nisi tantum pro hominibus, aut viatoribus in communi; quia omnia alia objecta, quantumvis communia videantur, sunt particularia respectu illius communissimi; et ideo etiam esset contra charitatem illo modo contrahere orationem. Consequens autem est plane ridiculum; imo vix invenietur aliquis orans illo modo, nisi rarissime.

5. Respondetur Wiclephi fundamento. Ad fundamentum ergo Wicleph ex dictis patet responsio, nam charitas non semper obligat ad faciendum omne id quod potest esse utile proximo. Deinde oratio in particulari vel in communi facta, longe diversam utilitatem habet, ideoque charitas ipsa postulat ut non semper eodem modo fiat, sed nunc uno, nunc alio modo, prout opportunitas postulaverit. Ad confirmationem, respondetur Christum Dominum in illo loco tradidisse generalem quamdam orandi formulam omnibus communem, ideoque convenienter per communia etiam verba illam tradidisse. Deinde commendare fortasse voluit orationem pro communitate, quia ex suo genere nobilior est, et quia singuli homines ex se satis solent esse propensi, et solliciti eorum quæ ad se vel ad suos in particulari spectant. In illa vero oratione virtute continetur id quod unusquisque potest sibi in particulari petere, ut infra videbimus. Et ipsemet Christus Dominus aliis locis exemplo suo docuit modum particulariter orandi. Imo Joan. 17 expresse dixit: Non pro mundo rogo; sed pro eis quos dedisti mihi.

[blocks in formation]

pro se etiam orare posse; nam ostendimus etiam ipsos Beatos et animas purgatorii pro se orare posse; ergo a fortiori viatores, quantum est ex ratione et obligatione status; nam si propter mentis cæcitatem inepti et quasi incapaces rationis sint, illud est per accidens, et non consideratur. Item Christus Dominus in hac vita oravit pro seipso, ut supra visum est, et non est incredibile etiam nunc in cœlo orare, ut supra etiam tactum est. Ratio autem reddi potest, quia omnis qui orat, creatum intellectum et voluntatem habet, et ex hac parte potest etiam ipse esse capax alicujus boni quod nondum habeat, et a Deo exspectet vel desideret; ergo potest tale bonum a Deo postulare. Item unusquisque ordinate amat se amore charitatis; ergo convenienter procurat bonum suum; ergo recte etiam orat pro seipso, juxta suam indigentiam vel statum. Semper enim est hoc ita accipiendum, ut cum proportione intelligatur, seu applicetur convenientia talis orationis, vel etiam necessitas. Legatur Alens., 4 p., q. 26, menib. 3, art. 6, § 1.

CAPUT XIV.

AN ORANDUM SIT PRO DEFUNCTIS, SEU EXTRA VIAM EXISTENTIBUS?

1. Status quæstionis.- Loquimur in hoc capite solum de orationibus quas nos viatores fundimus; nam de Sanctis, vel jam Beatis, vel in purgatorio existentibus, quomodo pro aliis orent, satis in superioribus dictum est. Et licet in alia vita tres possimus distinguere personarum ordines, scilicet, inferni, purgatorii, et beatitudinis, de duobus primis nihil hic dicemus, quia in 4 tom. tertiæ partis, tractando de suffragiis et de purgatorio, satis ostendimus illa offerenda esse pro animabus purgatorii, quibus possunt esse utilia, non vero pro existentibus in inferno, quibus prodesse non possumus, quia ibi jam non sunt in statu in quo sint capaces. Et ita docuit Innocentius III, in cap. Cum Marthe, de Celebratione missarum; et August., in Enchriridio, c. 110, et lib. de Cura pro mortuis agenda.

[ocr errors][merged small]

sariam, quia ipsi non indigent, neque sunt in necessitate; quod ergo quæri potest, solum est an talis oratio possit esse honesta et conveniens. Aliqui enim absolute negant, quia nihil possumus utiliter petere pro Beatis, quia essentialem beatitudinem jam habent; accidentalem autem habebunt suo tempore ex vi essentialis, et ratione suorum meritorum, atque adeo per seipsos; ergo ad minimum inutilis est et otiosa talis oratio. Imo August., serm. 17 de Verbis Apostoli, injuriosam vocare videtur, dicens: Injuriam facit martyri, qui orat pro martyre.

3. Illorum ratio non convincit. Hæc autem ratio non videtur cogere, quia etiam probaret beatum non orare pro se, cujus contrarium supra ostendimus. Assumptum patet, quia neque essentialem beatitudinem sibi postulare potest, neque accidentalem poterit, quia propter essentialem debita est. Vel certe si hoc debitum non obstat quominus ipsi illam sibi petant, cur obstabit quominus a nobis etiam illis desiderari et peti possit? Præsertim quia etiam diximus dari aliquam accidentalem gloriam non necessario connexam cum essentiali, neque omnino debitam, quam ipsi Beati interdum sibi postulant; ergo si a nobis eis postuletur, non erit oratio injuriosa Sanctis. Quia neque fit tali existimatione, ut eorum essentialis beatitudo quasi in dubium revocetur; quo sensu dixit Augustinus injuriam facere martyri, qui orat pro matyre; neque etiam fit talis oratio ex præsumptione plus valendi apud Deum quam valeant ipsi Beati, sed solum ex affectu charitatis, et quia scimus Deum gaudere multorum intercessione. Vel certe quia nos possumus mereri, quod Beati non possunt; possumus autem non solum mereri nobis, sed etiam aliis; cur ergo non poterimus mereri Beatis aliquam accidentalem gloriam, quam fortasse non reciperent, nisi nos eam ipsis mereremur. Unde etiam constat talem orationem neque inutilem, neque otiosam esse, quia est actus charitatis et religionis, et potest habere fructum alicujus gloriæ accidentalis in Sancto pro quo oratur, per modum meriti de congruo vel impetrationis.

4. Quidam putant posse nos a Deo postulare pro Sanctis gloriam accidentalem ipsorum. Alii ergo existimant posse nos orare pro Sanctis, dummodo ea petamus quæ, supposita eorum beatitudine, possint aliquid gloriæ accidentalis addere, vel aliquod extrinsecum bonum claritatis, seu gloriæ, et amoris, ac

honoris apud alios homines. Hanc sententiam refert Innocentius III, in cap. Cum Marthe, § Tertio, de Celebratione missarum, dicens: Plerique reputant non indignum, Sanctorum gloriam usque ad judiciun augmentari, et ideo Ecclesiam posse augmentum glorificationis corum optare. Quam sententiam non refutat, imo indicat juxta illam posse probabiliter intelligi aliquas orationes Ecclesiæ, in quibus offerendo sacrificium postulat, ut prosit Sanctis ad gloriam, sicut prodest nolis ad medelam. Unde Chrysostomus, in sua Liturgia dicit, offerri sacrificium Deo pro Apostolis, Martyribus, Prophetis, etc. Potestque hæc sententia præter omnia dicta suaderi, quia nos possumus Deo agere gratias pro gloria Sanctorum, quam jam habent, ut Augustinus et Innocentius supra docent, et constat ex usu Ecclesiæ, et ex ratione; quia ille affectus et erga Deum et erga Sanctos est per se bonus; ergo possumus illis desiderare gloriam, quam nondum habent, et habere possunt, vel aliquando habituri sunt; ergo possumus Deo hoc desiderium præsentare, et illius complementum postulare, vel ut faciamus aliquo modo debitum quod non erat, vel pluribus titulis debitum quod uno tantum vel altero erat. Certe in hac sententia non apparet aliquid absurdi, neque Innocentius illam reprobat, et ita videtur sentire Card. Bell., 1. 2 de Purgatorio, c. 18.

5. Ex proxima opinione dubium insurgit.— Unum tantum video objici posse, quia sequitur eodem modo posse nos orare pro Deo ipso, quatenus Deus est capax alicujus gloriæ extrinseca vel honoris. Hæc enim non ponunt mutationem in ipso, sed in aliis, a quibus glorificatur vel honoratur; et ideo accrescere possunt Deo, et vocantur bona extrinseca ejus, id est, per solam extrinsecam denominationem illi convenientia; tamen hoc titulo est tantæ æstimationis divina gloria, ut a nobis ex charitate Dei imprimis desiderari possit et debeat. Potest ergo etiam a nobis in oratione postulari. Imo hoc videtur esse primum, quod in Oratione Dominica orare docemur illis verbis: Sanctificetur nomen tuum, ut exposuit Augustinus, lib. 2 de Serm. Domini in monte, cap. 10; et Bernardus, sermone 6 Quadragesima. Hinc ergo nascitur difficultas: nam si dicimur posse nos orare pro Sanctis, quia possumus aliquod augmentum accidentalis glorie illis postulare, etiam dicemur nos orare pro Deo, quando petimus ab ipso ut suam gloriam procuret et augeat. Et confirmatur: nam Christus Dominus vere pro

se oravit, quando petiit claritatem nominis sui, quæ tantum erat quædam extrinseca gloria per notitiam et fidem aliorum, ut communiter docent expositores Joan. 17. Imo aliqui expositores ibi existimant Christum non tantum sibi ut homini, sed etiam ut Deo claritatem illam postulasse. Nec videtur obstare quod oratio fiat ad Deum, quominus pro ipso etiam sit Deo; nam interdum rogamus hominem, ut sibiipsi aliquod bonum faciat, quia licet possit facere, non rogatus fortasse non face

ret.

6. Solutio dubii suboritur. Respondeo differentiam quamdam considerari posse inter extrinsecam gloriam Dei et Sanctorum; quia Deo ex gloria extrinseca nihil intrinsecum accrescit, neque utilitas aliqua, nec commoditas, aut voluptas, sed sola extrinseca denominatio. At vero Sanctis, etiam Christi humanitati, ex gloria seu claritate extrinseca semper nascitur aliqua intrinseca perfectio, vel saltem actuale gaudium accidentale. Unde fit ut tota utilitas vel commoditas illius extrinsecæ gloriæ Dei sit propria illorum hominum, vel Angelorum qui ipsum glorificant; ac propterea, quando petimus ut glorificetur Deus, proprie dicimur orare propter Deum, quia illa petitio tendit in ipsum ut in finem, vel ad summum ut in objectum illius gloriæ; non tamen dici potest cum proprietate, nos orare pro Deo, quia proprie dicimur orare pro aliquo, quando per orationem illius commodum vel utilitatem quærimus. Respectu vero Sanctorum non hahet absurditatem illa locutio, quia ex illa gloria aliquid commodi in illos redundat. Præsertim quia non tantum gloriam extrinsecam, sed etiam alia gaudia accidentalia per peculiares revelationes possumus illis postulare. Addendum vero est, licet in hac locutione sano modo intellecta, ut explicata est, non sit absurditas, nihilominus extendendam non esse, nec facile apud vulgus promulgandam; nam nos indigemus suffragiis Sanctorum; illi vero non indigent nostris, ut Innocentius III dixit.

CAPUT XV.

AN PRO OMNIBUS HOMINIBUS VIATORIBUS
ORANDUM SIT.

1. Varir questionis acceptiones.- Dubium primum: an possimus in generali orare pro o anibus viatoribus.- Superest ut dicamus de viatoribus, de quibus est copiosior disputacio, et magis ad mores. Possumus autem, ut supra

dixi, orare pro proximis, vel in generali, vel in speciali, quia magna est inter eos varietas; quidam enim sunt reprobi, alii prædestinati; quidam fideles, alii infideles; quidam justi, alii injusti; quidam inimici, alii amici, vel indifferentes; quidam extranei, alii conjuncti; quod potest contingere secundum diversos modos et gradus, ex quibus multa oriuntur dubia. Primum sit, an possimus orare universaliter pro omnibus hominibus; agimus autem de oratione privata; nam de publica, quæ fit per ministros Ecclesiæ, ut tales sunt, infra tractandum est; habet enim peculiarem rationem, quia et intentioni et institutioni Ecclesiæ debet esse conformis. Ratio igitur dubitandi est, quia inter homines viatores multi sunt reprobi; sed non esset licitum pro illis in particulari orare, si essent nobis cogniti; ergo neque etiam est licitum orare pro hominibus in communi, includendo illos. Consequentia clara est, quia talis oratio universalis de se ad omnia singularia descendit. Minor autem probatur, quia non licet petere aliquid contra absolutum decretum divinæ voluntatis; sed petere salutem æternam reprobo, esset petere aliquid contra decretum absolutum divinæ voluntatis; ergo non licet orando petere reprobo æternam salutem. Cui autem æterna salus per orationem petenda non est, certe neque alia bona in oratione petenda sunt, cum omnia sint a Deo postulanda in ordine ad æternam salutem.

2. Ad illius dubii solutionem inquiritur, liceatne orare pro eo, quem constat esse reprobum. -Ad expediendum hoc dubium, oportet prius expedire aliud, quod in eo involvitur, et ex quo pendet, nimirum si Deus revelet aliquem in particulari esse reprobum, an et quomodo liceat pro illo orare; possumusque exemplum ponere in Antichristo, quem certo scimus esse damnandum, ac proinde esse reprobum. Nam quod pro tali persona non liceat orare, videtur colligi ex Augustino, libr. de Correptione et gratia, cap. 15, et D. Thoma, - dicta quæst. 83, art. 7, ad 3, dicentibus ideo non posse nos alicui negare orationis beneficium, quia non possumus distinguere prædestinatos a reprobis; ergo e converso, si propter specialem revelationem possimus distinguere hunc a prædestinatis, non poterimus orare pro illo. Item ratio facta maxime urget, quia non possumus petere ut divinum decretum mutetur, neque ut non impleatur; quodcumque enim horum desiderare, impium esset; ergo et petere,

« PredošláPokračovať »