Obrázky na stránke
PDF
ePub

Q. HORATIVS FLACCVS

RECENSVIT

CODICVM SELECTORVM VARIAS SCRIPTVRAS

ADDIDIT

FRANCISCVS PAVLY

PHIL. DR.

LIPSIAE

SVMPTIBVS LIBRARIAE HAHNIANAE

A. MDCCCLV

397.e.43.

[blocks in formation]
[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

PRAEFATIO

Cum ante hos quinque fere annos Antiphontis oratoris Attici fragmentorum collectione quam institueram uix non ad finem perducta, eandem a Baitero et Sauppio uiris clarissimis in Oratorum Atticorum tom. II confectam esse audirem, haesitanti mihi unde nouam dissertationis scribendae materiem sumerem auctor fuit et suasor FRIDERICVS RITSCHELIVS, uir de me facile omnium meritissimus, ut relictis quibus eo usque totus fere deditus fueram Oratorum Graecorum studiis, ita Horatio manum admouere inciperem, ut in commentariis Cruquianis quidquid adhuc lateret ad emendanda Horatii poemata quoquo modo faciens praecipue in scripturis Blandiniis ibi passim allatis quam diligentissime colligerem examinaremque. Blandiniorum enim codicum inprimis uetustissimi scripturas nimis ab Horatii editoribus neglegi aliorumque codicum multo minus fide et auctoritate dignorum immerito posthaberi et uix fieri posse ut eum qui aliquando nouae earum collectionis negotium subiisset operae laborisque consumpti paeniteret RITSCHELIVS aeque sibi persuasum habebat atque idem monuerant et singulis locis probauerant Carolus Lachmannus (cfr. Mus. Rhen. Nou. a. 1845 p. 615), Paldamus (cfr. Mus. Rhen. Nou. a. 1848 p. 632) alii. Diligenter igitur excussis commentariis illis Cruquianis

« PredošláPokračovať »