Obrázky na stránke
PDF
ePub

.

1. Codices Blandiniis. Blandiniani quattuor, ex bibliotheca Blandinia, Benedictinorum S. Petri in monte Blandinio Gandaui, quo Roma perlati erant. Illa autem bibliotheca a Belgis tumultuantibus a. 1568 plane perdita et exusta est (u. Comment. ad I. Sat. 1 praef.). Hos libros uenerandae uetustatis (in Epilogo ad lectorem) ante septingentos annos (i. e. saec. VIIII) scriptos esse ait unumque eorum omnium Antiquissimum appellat, cui et ipse et Bentleius, Cuninghamius, alii plurimum auctoritatis tribuunt.

2. Codex Diua ei, uetustus, magni habendus.
3. Codex Siluius, Gualteri Siluii.

4. Codices Buslidiani duo, gymnasii Louaniensis, uterque mutilus.

5. Codex Carrionis, mutilus.

6. Codex Martinii, praestans, optimae notae.

7. Codex Tons anus, ex bibliotheca Tonsana, Sermonum libros tantum continuisse uidetur.

8. Codex Maldeghemius solos carminum libros complexus.

9. Codex Nannii, cuius pluribus locis mentionem facit ad I Serm. 4, 25. 110. 6, 39. II Serm. 2, 65. 3, 283 et alibi. Verisimile est, hunc codicem a Petro Nannio Alcmariensi quocum una Cruquius Louanii fuerat aut ab eius heredibus in ipsius manus peruenisse. Diuersum fuisse ab uetustissimo illo codice, quem Nannius in bibliotheca Blandinia repertum peruolutauerat, inde colligitur, quod ipse in Miscellan. 1. III c. 25 (Gruteri Lampas tom. I p. 1261) in hoc codice nil nisi carminum libros se inuenisse testatur.

Sed restituta ubi per Blandinium uetustissimum licet poetae genuina manu sat multi loci restant aliunde me

dicinam exspectantes. Primum enim ipsum Vetustissimum uitiis et lituris non caruisse, multaque a secunda manu mutata fuisse, prima haud raro penitus deleta, ipse Cruquius pluribus locis testis est locupletissimus; quo accedit, quod Cruquius non ut debebat integrum codicem descripsit sed singulis tantum locis uarias eiusdem scripturas nobis seruauit; denique quod ubi laudantur unus tertius quartus Blandinius, uel unus — tresreliqui, uel duo alteri duo, in dubio relinquitur, a qua parte steterit Vetustissimus.

alter

[ocr errors]
[ocr errors]

His locis ut quam optime fieri posset consulerem praeter tres reliquos Blandinios ex ingenti codicum numero paucos elegi, Vetustissimo quam plurimum affines.. Profectus hac in re a praeclara Vetustissimi scriptura fugio campum lusumque trigonem Serm. 1, 6, 126 et inde suspicatus Codicem Gothanum alterum qui omnium quotquot innotuerunt codicum unus eandem scripturam praebet, cum omnes reliqui habeant fugio rabiosi tempora signi nondum ea auctoritate frui, qua par esset, adii FRIDERICVM RITSCHELIVM ut mihi huius codicis copiam faceret; quem quidem mihi obsecutum esse ea qua me semper amplexus est animi beniuolentia non est quod moneam. Neque minus grata mihi fuit Christ. Val. Rostii Gothani, uiri clarissimi, liberalitas, qua mihi paucos abhinc menses eundem codicem huc transmisit, ut denuo collationem instituere possem.

Nec opinio me fefellit. Est enim altera huius codicis pars, quae Sermones et Epistulas continet (cfr. Kirchneri Nouas Quaestiones Horatianas p. 22 sqq.), non solum ex antiquissimo et optimo sed etiam ad uetustissimum Blandinium uel proxime accedente codice descripta. Cuius rei non solum Serm. I, 6, 126 sed etiam multae aliae

scripturae ita argumento sunt, ut eas enumerandi negotio nunc quidem *) me supersedere posse putem. Plura congessi olim dissertationis pag. 17 sq. et quod ibidem suspicatus sum, codicem Gothanum medium quendam tenere locum Vetustissimum inter et tres reliquos Blandinios, id nunc magis etiam mihi persuasum est perquam probabile esse. Verum igitur sensit Stallbaumius, si Gothanus 2., inquit, nobis quidem nescio quam cognationem cum Blandinio quarto s. antiquissimo habere uisus est.' Diligenter igitur bis codicem Gothanum (quem in adnotationibus littera A signaui) contuli, uarias eius scripturas enotaui eumque in Sermonibus et Epistulis ducem secutus sum praesertim ubi de Blandiniis ni nobis proditum est. In Carminibus uero, Epodis, Arte poetica, e Turicensis (B) codicis auctoritate iudicium plerumque feci quem denuo diligentissime contulit Baiter in tertia Orelliani Horatii editione; sed cum in hoc quoque codice multa deesse uidissem, denuo alteram Gothani partem contuli, cuius cum Turicensi uel in uitiis summa est cognatio, id quod iam olim in quaestionibus meis probaui copiosiusque quisque sibi ipse ex scripturarum utriusque codicis comparatione facile persuadebit (cfr. Kirchneri Nouas Quaestt.). Bene igitur facit Stallbaumius, qui eundem Turicensem inter praestantissimos numerat 1. 1. p. LXXII. Addidi his Orellii Bernensem b (quem ipse D littera signaui) codicem praestantissimum et Gothano aeque ac Turicensi auctoritate supparem; porro, quem illo minoris auctoritatis iudico Bernensem antiquissimum B (a me C littera signatum); deinde scripturas uarias quas repperi in duabus schedis a Ritschelio mihi traditis (R littera signatis), quae *) Longius in hisce alias exspatiabor.

quin optimi codicis fragmenta sint ego quidem nullus dubito; denique Cruquii et Orellii editiones, ubi hi uiri de suis codicibus tacent *).

Ut nunc quasi in conspectu codices meos ponam quos praeter Blandinios secutus sum:

A est codex Gothanus 2 quem descripsit Kirchner in Nouis Quaestionibus Horatianis pag. 22-26. Best Turicensis; uid. ibid. p. 54 et 55.

Cest Orellii Bernensis B; uid. Orellii praefationem et Kirchnerum 1. 1. p. 8 sq.

Dest Orellii Bernensis b (Nr. 21); uid. Orellii praefationem.

(R sunt schedae Ritschelianae.)

Ex omnibus reliquis qui hucusque innotuerunt codicibus nullum esse propter eandem cum Blandinio affinitatem illis auctoritate parem neque ullum propter maiorem eos superare pro certo non affirmauerim; de noua autem collatione codicum qui Parisiis exstant nimis multum sperari et uix ullum Gothano et Turicensi parem inter eos esse ex iis scripturis suspicari, ne dicam, colligere licet, quas Ritschelio intercedente Henricus Keilius ex iis mihi excerpsit et ad me transmisit. Nisi igitur codices meliores aliquando et ad Blandinium uetustissimum pro pius accedentes inuenti erint, a nostris codicibus in emaculandis Horatii poematis proficiscendum erit. At ne hisce quidem subsidiis criticis solis genuinam poetae manum posse instaurari, immo accedat ubique necesse esse

*) His subsidiis aliquando addenda erunt quae apud ueteres Grammaticos et scholiastas passim laudantur Horatiana; quae colligendi et emendatius edendi negotium gauderem si fontibus reclusis mox subire possem; a quo breui talis collectio exspectari poterat Carolum Kirchnerum proximis hisce diebus nuntius allatus est subita morte nobis esse ereptum.

rationem qua, ut Ritschelii uerbis utar, (Prolegomen. ad Trinum. p. LX) quod suapte uirtute praestet et in artis praecepta linguaeque leges et poetae ingenium conueniat deligamus et praeter testium quantumuis uetustorum reuerentiam probemus' non est quod moneam. Sed utendum non abutendum est ratione; abuti autem inprimis ii uidentur, qui id summo opere agunt, ut poetae opera omnibus numeris absoluta et perfecta reddant neque adduci se patiantur, ut interdum etiam bonum dormitasse Horatium credant; in quod uitium post Peerlkampum etiam alii multi incurrisse iudicandi sunt. Uti igitur summi Bentleii quo nemo fere de Horatio magis meritus esse censendus est haud paucas recepi coniecturas (adnotationes autem fere omnes adscripto eius nomine indicaui, ut quisque statim thesauros Bentleianos adire posset) ita et aliorum emendationes saepe recepi et ipse quoque periculum non nusquam feci, ut adnotationes quemque docebunt. A causarum expositione uberiore qua rationem redderem a me uel receptorum uel reprobatorum nunc quidem abstinui etsi inuitus; item quem iam ex parte confeci indicem locupletissimum scriniis mandatum reliqui, ne etiam amplius quam iam factum est hoc uolumen augeretur; spero tamen quod illa exspectant aliud tempus haud longe afore. -

Orthographiae rationem institui quoad fieri posset ad aetatis Horatianae normam; qua in re perquam difficili duces mihi fuerunt praeter codices, editiones Bentleiana et Weidmanniana et Wagneri de Orthographia Vergiliana liber; neque tamen alios fontes, quotquot cognitos habui quorumque copiam mihi parare potui, non adii. Quodsi hic illic mihi ipsi non constare uidebor (mutaui enim etsi raro quam initio secutus eram sententiam) aequos iudices et qui sciant quam sit omnis talium

« PredošláPokračovať »