Obrázky na stránke
PDF
ePub

PRAEFATIO

Cum ante hos quinque fere annos Antiphontis oratoris Attici fragmentorum collectione quam institueram uix non ad finem perducta, eandem a Baitero et Sauppio uiris clarissimis in Oratorum Atticorum tom. II confectam esse audirem, haesitanti mihi unde nouam dissertationis scribendae materiem sumerem auctor fuit et suasor FRIDERICVS RITSCHELIVS, uir de me facile omnium meritissimus, ut relictis quibus eo usque totus fere deditus fueram Oratorum Graecorum studiis, ita Horatio manum admouere inciperem, ut in commentariis Cruquianis quidquid adhuc lateret ad emendanda Horatii poemata quoquo modo faciens praecipue in scripturis Blandiniis ibi passim allatis quam diligentissime colligerem examinaremque. Blandiniorum enim codicum inprimis uetustissimi scripturas nimis ab Horatii editoribus neglegi aliorumque codicum multo minus fide et auctoritate dignorum immerito posthaberi et uix fieri posse ut eum qui aliquando nouae earum collectionis negotium subiisset operae laborisque consumpti paeniteret RITSCHELIVS aeque sibi persuasum habebat atque idem monuerant et singulis locis probauerant Carolus Lachmannus (cfr. Mus. Rhen. Nou. a. 1845 p. 615), Paldamus (cfr. Mus. Rhen. Nou. a. 1848 p. 632) alii. Diligenter igitur excussis commentariis illis Cruquianis

postquam quae inde et ad poetam sui similiorem reddendum et ad crisin Horatianam certiore et firmiore fundamento constituendam redundare uidebantur in 'Quaestionibus Horatianis Criticis' (Bonnae, formis F. P. Lechneri a. MDCCCLI) ex parte exponere conatus sum: idem RITSCHELIVS et auctor fuit ut hanc nouam Horatii editionem pararem et egregius deinceps uirium mearum exstitit adiutor; eiusdemque uiri praeclaris et praeceptis et subsidiis dandum erit quidquid in hac poetae Venusini editione profecisse iudicabor.

In adornanda igitur hac Horatii editione propositum mihi fuit, primum ut, quas ex codice Blandinio uetustissimo omniumque quotquot hucusque innotuerunt optimo Cruquius nobis seruauit uarias scripturas omnes congererem, deinde ut, quo locis, quibus egregio illius auxilio destituti sumus, aliunde quam fieri posset maxime certam salutem pararem, ex ingenti codicum turba paucos eligerem, qui strutina, ut ita dicam, Blandinia pensati' praeter reliquos summa auctoritate et fide digni uiderentur; nisi hac uia et ratione fieri non posse ratus, ut quae post summi Bentleii maxime egregiam operam in crisi Horatiana rediit ratio quam dicunt eclectica (cfr. quae Kirchner in nouae Sermonum editionis p. XIV de quinque Horatianarum editionum periodis disseruit) eaque uati Venusino minime salubris solidiore firmioreque fundamento nixae tandem aliquando cedere cogeretur. Qua de re idem sensit, ni fallor, editionis Weidmannianae a. 1851 auctor, quem eundem Mauricium Hauptium esse ferunt, qui in obseruationibus criticis' p. 35 a Blandinio uetustissimo sine summa necessitate discedendum non esse' dixerat; a quo uiro celeberrimo si praefatio et apparatus criticus addita essent, sine dubio hanc meam sententiam confirma

rent.

Quare in textu quem uocant constituendo ipsius editione pro fundamento usus sum. Mirum autem in modum mecum facit, qui anno superiore Horatii opera omnia edidit Godofredus Stallbaumius (Lipsiae apud Bernhardum Tauchnitz); etenim non solum multis locis poctae ex Blandinio uetustissimo genuinam scripturam restituit, sed etiam de tribus meorum codicum, Orelliano B, Turicensi, Gothano altero idem fere atque ego facit iudicium. Iuuat igitur hic apponere, quae uir clarissimus praefationis pag. LXXII rectissime dicit: 'Perquam, inquit, memorabile est, in tanta codicum copia et multitudine nondum effici potuisse, quod in aliis scriptoribus plurimis effectum esse constat, ut quanam illi cognatione ac necessitudine inter sese contineantur, accuratius perspectum habeatur. Itaque in critica factitanda hoc tantum relinquitur, ut diligenter animaduertatur, quinam libri praeter ceteros bonitate sua atque integritate emineant, quo possit ad horum quasi normam et legem dirigi atque gubernari ueri rectique iudicium. Bonum factum uero, quod hac uirtute nonnulli saltem adeo excellunt, ut ceteris omnibus sine dubitatione palmam praeripere iudicandi sint'. Horum autem in numerum refert Blandinios, inprimis uetustissimum, Dessauiensem s. Anhaltinum, Argentoratensem primum, Orellii Bernensem B et Turicensem, Santogallensem, Gothanum alterum. Tum addit: His igitur libris et si qui alii iis sunt propius affines in conformanda Horatii oratione ita censemus plurimum tribui oportere, ut nec deteriores libri plane contemnantur, quandoquidem nec illi uitiis plane immunes sunt et hi interdum eas offerunt lectiones, quas, si res suis momentis ponderentur, nemo

temere infitietur omnes habere ueritatis numeros. Quamquam illud utique tenendum uidetur, deterioribus libris maiore cum cautione quam emendatioribus et castigatioribus utendum esse'. Illis duumuiris subiungere possim alios, qui nuperrime ad Blandinios codices singulis locis redierunt, ut Dillenburger in tertia Horatii editione (Bonnae sumptibus Adolphi Marci a. MDCCCLIV) cfr. praef. p. XVII. Sed de his nunc quidem tacere placet

et redire illuc unde abii.

[ocr errors]

Primum igitur, ut codicis Vetustissimi condicio et indoles animo adumbrari, ne dicam, informari posset, quaesiui, quot quibusque locis eiusdem scriptura a Cruquio nobis seruata esset; ipsum enim hunc codicem temporum iniquitate periisse infra enarrabitur satisque notum est. Huc igitur praeter eos locos quibus diserte a Cruquio 'Vetustissimus' nominatur referendi sunt ii, quibus aut quattuor Blandinios' aut omnes codices' Messenius antestatur; addendi sunt e tertio et quarto Carminum libro ii, ubi tres Blandinii' citantur ; hi enim libri non dubium est quin in uno Blandinio defuerint, non tamen in Vetustissimo, quia hic saepe, quattuor autem numquam afferuntur. At quod Stallbaumius Vetustissimum aliis locis quartum' uocari ex Cruquii adnotatione ad Serm. (Sat.) I, 1 (uers. 108) scripta colligit in eo uir clarissimus uereor ne falsus sit, ut ipse recte multum falsos esse' putat, qui eum, quem Cruquius dixerit primum, putarint fuisse antiquissimum'. De iis quae supra scripsi ut quisque sibi ipse iudicium facere posset, optimum uisum est ubi Cruquius codices suos commemorat ipsa eius uerba afferri; quae ut recte intelligerentur, infra posui uniuersum eius apparatum criticum, qualem descripsit Kirchner 1. 1. p. XXVII:

с

[ocr errors]
« PredošláPokračovať »