Hic primum paribus nitens Cyllenius alis Constitit; hinc toto praeceps se corpore ad undas Misit, avi similis, quae circum litora, circum 255 Piscosos scopulos humilis volat aequora iuxta. Haud aliter terras inter caelumque volabat Litus harenosum ad Libyae, ventosque secabat Materno veniens ab avo Cyllenia proles. Ut primum alatis tetigit magalia plantis, Et procul in tenuem ex oculis evanuit auram. 280 Arrectaeque horrore comae, et vox faucibus haesit. Ardet abire fuga dulcesque relinquere terras, Attonitus tanto monitu imperioque deorum. Heu quid agat? quo nunc reginam ambire furentem 285 Atque animum nunc huc celerem, nunc dividit illuc, In partesque rapit varias perque omnia versat. Haec alternanti potior sententia visa est : 290 Mnesthea Sergestumque vocat fortemque Serestum, Temptaturum aditus, et quae mollissima fandi Tempora, quis rebus dexter modus. Ocius omnes 295 Imperio laeti parent ac iussa facessunt. At regina dolos quis fallere possit amantem?- Omnia tuta timens. Eadem impia Fama furenti 300 Saevit inops animi, totamque incensa per urbem 305 310 "Dissimulare etiam sperasti, perfide, tantum te Per ego has lacrimas dextramque tuam 315 Quando aliud mihi iam miserae nihil ipsa reliqui -- 320 Per conubia nostra, per inceptos hymenaeos, Si bene quid de te merui, fuit aut tibi quicquam Dulce meum, miserere domus labentis et istam, Oro, si quis adhuc precibus locus, exue mentem. Te propter Libycae gentes Nomadumque tyranni Odere, infensi Tyrii; te propter eundem Exstinctus pudor et, qua sola sidera adibam, Fama prior. Cui me moribundam deseris, hospes? Hoc solum nomen quoniam de coniuge restat. 325 Quid moror? an mea Pygmalion dum moenia frater Destruat, aut captam ducat Gaetulus Iarbas? Saltem si qua mihi de te suscepta fuisset Ante fugam suboles, si quis mihi parvulus aula Luderet Aeneas, qui te tamen ore referret, Non equidem omnino capta ac deserta viderer." Dixerat. Ille Iovis monitis immota tenebat Lumina, et obnixus curam sub corde premebat. Tandem pauca refert: "Ego te, quae plurima fando Enumerare vales, numquam, regina, negabo 335 Promeritam; nec me meminisse pigebit Elissae, Dum memor ipse mei, dum spiritus hos regit artus. Pro re pauca loquar. Neque ego hanc abscondere furto Speravi - ne finge― fugam, nec coniugis umquam Praetendi taedas aut haec in foedera veni. 340 Me si fata meis paterentur ducere vitam 330 Auspiciis et sponte mea componere curas, Hic amor, haec patria est. Si te Karthaginis arces, FRIEZE'S AENEID - 8 Quae tandem, Ausonia Teucros considere terra, 350 Invidia est? Et nos fas extera quaerere regna. Me patris Anchisae, quotiens umentibus umbris. Nox operit terras, quotiens astra ignea surgunt, Admonet in somnis et turbida terret imago; Me puer Ascanius capitisque iniuria cari, 355 Quem regno Hesperiae fraudo et fatalibus arvis. Nunc etiam interpres divum, Iove missus ab ipso — Testor utrumque caput - celeres mandata per auras Detulit; ipse deum manifesto in lumine vidi Intrantem muros, vocemque his auribus hausi. 360 Desine meque tuis incendere teque querelis: Italiam non sponte sequor." 365 Talia dicentem iamdudum aversa tuetur, "Nec tibi diva parens, generis nec Dardanus auctor, Perfide; sed duris genuit te cautibus horrens Caucasus, Hyrcanaeque admorunt ubera tigres. Nam quid dissimulo? aut quae me ad maiora reservo? 370 Num lacrimas victus dedit, aut miseratus amantem est? Quae quibus anteferam? Iam iam nec maxima Iuno, 375 Amissam classem, socios a morte reduxi. Heu furiis incensa feror! Nunc augur Apollo, Nunc Lyciae sortes, nunc et Iove missus ab ipso Interpres divum fert horrida iussa per auras. Scilicet is superis labor est, ea cura quietos 380 Sollicitat. Neque te teneo, neque dicta refello; I, sequere Italiam ventis, pete regna per undas. Spero equidem mediis, si quid pia numina possunt, Supplicia hausurum scopulis, et nomine Dido Saepe vocaturum. Sequar atris ignibus absens, 385 Et, cum frigida mors anima seduxerit artus, Omnibus umbra locis adero. Dabis, improbe, poenas Audiam, et haec Manes veniet mihi fama sub imos." His medium dictis sermonem abrumpit, et auras At pius Aeneas, quamquam lenire dolentem 395 Multa gemens magnoque animum labefactus amore, Migrantes cernas, totaque ex urbe ruentes. Quis tibi tum, Dido, cernenti talia sensus, |