Obrázky na stránke
PDF
ePub

Cogitur, et supplex animos summittere amori,

415 Ne quid inexpertum frustra moritura relinquat.

"Anna, vides toto properari litore? Circum
Undique convenere; vocat iam carbasus auras,
Puppibus et laeti nautae imposuere coronas.
Hunc ego si potui tantum sperare dolorem,

420 Et perferre, soror, potero. Miserae hoc tamen unum
Exsequere, Anna, mihi:— solam nam perfidus ille
Te colere, arcanos etiam tibi credere sensus;
Sola viri molles aditus et tempora noras

I, soror, atque hostem supplex adfare superbum; 425 Non ego cum Danais Troianam exscindere gentem Aulide iuravi, classemve ad Pergama misi,

Nec patris Anchisae cinerem Manesve revelli: Cur mea dicta neget duras demittere in aures? Quo ruit? extremum hoc miserae det munus amanti; 430 Exspectet facilemque fugam ventosque ferentes. Non iam coniugium antiquum, quod prodidit, oro, Nec pulchro ut Latio careat regnumque relinquat; Tempus inane peto, requiem spatiumque furori, Dum mea me victam doceat fortuna dolere. 435 Extremam hanc oro veniam, miserere sororis Quam mihi cum dederis, cumulatam morte remittam.” Talibus orabat, talesque miserrima fletus

Fertque refertque soror. Sed nullis ille movetur
Fletibus, aut voces ullas tractabilis audit;

440 Fata obstant, placidasque viri deus obstruit aures.
Ac velut annoso validam cum robore quercum
Alpini Boreae nunc hinc nunc flatibus illinc

Eruere inter se certant; it stridor, et altae
Consternunt terram concusso stipite frondes;

445 Ipsa haeret scopulis, et, quantum vertice ad auras
Aetherias, tantum radice in Tartara tendit:

450

Haud secus adsiduis hinc atque hinc vocibus heros
Tunditur, et magno persentit pectore curas;
Mens immota manet, lacrimae volvuntur inanes.
Tum vero infelix fatis exterrita Dido

Mortem orat; taedet caeli convexa tueri.

Quo magis inceptum peragat lucemque relinquat,
Vidit, turicremis cum dona imponeret aris
Horrendum dictu!-latices nigrescere sacros
455 Fusaque in obscenum se vertere vina cruorem.
Hoc visum nulli, non ipsi effata sorori.

Praeterea fuit in tectis de marmore templum
Coniugis antiqui, miro quod honore colebat,
Velleribus niveis et festa fronde revinctum :

460 Hinc exaudiri voces et verba vocantis

Visa viri, nox cum terras obscura teneret; Solaque culminibus ferali carmine bubo Saepe queri et longas in fletum ducere voces ; Multaque praeterea vatum praedicta piorum 465 Terribili monitu horrificant. Agit ipse furentem In somnis ferus Aeneas; semperque relinqui Sola sibi, semper longam incomitata videtur Ire viam et Tyrios deserta quaerere terra. Eumenidum veluti demens videt agmina Pentheus, Et solem geminum et duplices se ostendere Thebas, Aut Agamemnonius scaenis agitatus Orestes Armatam facibus matrem et serpentibus atris Cum fugit, ultricesque sedent in limine Dirae. Ergo ubi concepit furias evicta dolore

470

475 Decrevitque mori, tempus secum ipsa modumque Exigit, et, maestam dictis aggressa sororem, Consilium vultu tegit, ac spem fronte serenat:

"Inveni, germana, viam,—gratare sororiQuae mihi reddat eum, vel eo me solvat amantem.

480 Oceani finem iuxta solemque cadentem

Ultimus Aethiopum locus est, ubi maximus Atlas Axem umero torquet stellis ardentibus aptum; Hinc mihi Massylae gentis monstrata sacerdos, Hesperidum templi custos, epulasque draconi 485 Quae dabat et sacros servabat in arbore ramos, Spargens umida mella soporiferumque papaver. Haec se carminibus promittit solvere mentes, Quas velit, ast aliis duras immittere curas; Sistere aquam fluviis, et vertere sidera retro; 490 Nocturnosque ciet Manes; mugire videbis Sub pedibus terram, et descendere montibus ornos. Testor, cara, deos et te, germana, tuumque Dulce caput, magicas invitam accingier artes. Tu secreta pyram tecto interiore sub auras 495 Erige, et arma viri, thalamo quae fixa reliquit Impius, exuviasque omnes, lectumque iugalem, Quo perii, superimponas; abolere nefandi Cuncta viri monumenta iuvat, monstratque sacerdos.', Haec effata silet, pallor simul occupat ora.

500

505

Non tamen Anna novis praetexere funera sacris
Germanam credit, nec tantos mente furores
Concipit, aut graviora timet quam morte Sychaei.
Ergo iussa parat.

At regina, pyra penetrali in sede sub auras
Erecta ingenti taedis atque ilice secta,
Intenditque locum sertis et fronde coronat
Funerea; super exuvias ensemque relictum
Effigiemque toro locat, haud ignara futuri.
Stant arae circum, et crines effusa sacerdos.
Ter centum tonat ore deos, Erebumque Chaosque
Tergeminamque Hecaten, tria virginis ora Dianae.
Sparserat et latices simulatos fontis Averni,

Falcibus et messae ad Lunam quaeruntur aënis
Pubentes herbae nigri cum lacte veneni;

515 Quaeritur et nascentis equi de fronte revulsus
Et matri praereptus amor.

Ipsa mola manibusque piis altaria iuxta,

Unum exuta pedem vinclis, in veste recincta,
Testatur moritura deos et conscia fati

520 Sidera; tum, si quod non aequo foedere amantes Curae numen habet iustumque memorque, precatur.

Nox erat, et placidum carpebant fessa soporem Corpora per terras, silvaeque et saeva quierant Aequora, cum medio volvuntur sidera lapsu,

525 Cum tacet omnis ager, pecudes pictaeque volucres, Quaeque lacus late liquidos, quaeque aspera dumis Rura tenent, somno positae sub nocte silenti Lenibant curas, et corda oblita laborum.

530

At non infelix animi Phoenissa, nec umquam
Solvitur in somnos, oculisve aut pectore noctem
Accipit; ingeminant curae, rursusque resurgens
Saevit amor, magnoque irarum fluctuat aestu.
Sic adeo insistit, secumque ita corde volutat:

"En, quid ago? rursusne procos inrisa priores 535 Experiar, Nomadumque petam conubia supplex, Quos ego sim totiens iam dedignata maritos? Iliacas igitur classes atque ultima Teucrum Iussa sequar? quiane auxilio iuvat ante levatos, Et bene apud memores veteris stat gratia facti? 540 Quis me autem, fac velle, sinet, ratibusve superbis Invisam accipiet? nescis heu, perdita, necdum Laomedonteae sentis periuria gentis?

Quid tum? sola fuga nautas comitabor ovantes?
An Tyriis omnique manu stipata meorum

545 Inferar, et, quos Sidonia vix urbe revelli,

550

Rursus agam pelago, et ventis dare vela iubebo?
Quin morere, ut merita es, ferroque averte dolorem.
Tu lacrimis evicta meis, tu prima furentem

His, germana, malis oneras atque obicis hosti.
Non licuit thalami expertem sine crimine vitam
Degere, more ferae, tales nec tangere curas !
Non servata fides, cineri promissa Sychaeo!"
Tantos illa suo rumpebat pectore questus.

Aeneas celsa in puppi, iam certus eundi,
555 Carpebat somnos, rebus iam rite paratis.
Huic se forma dei vultu redeuntis eodem
Obtulit in somnis, rursusque ita visa monere est,
Omnia Mercurio similis, vocemque coloremque
Et crines flavos et membra decora iuventa:

560

"Nate dea, potes hoc sub casu ducere somnos, Nec, quae te circum stent deinde pericula, cernis, Demens, nec Zephyros audis spirare secundos? Illa dolos dirumque nefas in pectore versat, Certa mori, varioque irarum fluctuat aestu. 565 Non fugis hinc praeceps, dum praecipitare potestas? Iam mare turbari trabibus, saevasque videbis Conlucere faces, iam fervere litora flammis,

570

Si te his attigerit terris Aurora morantem.
Heia age, rumpe moras. Varium et mutabile semper

Femina." Sic fatus nocti se immiscuit atrae.

Tum vero Aeneas, subitis exterritus umbris,
Corripit e somno corpus sociosque fatigat:
"Praecipites vigilate, viri, et considite transtris;
Solvite vela citi. Deus aethere missus ab alto
575 Festinare fugam tortosque incidere funes.

Ecce iterum stimulat. Sequimur te, sancte deorum,
Quisquis es, imperioque iterum paremus ovantes.

« PredošláPokračovať »