Centum oratores augusta ad moenia regis Ire iubet, ramis velatos Palladis omnes, 155 Donaque ferre viro, pacemque exposcere Teucris. 160 Iamque iter emensi turres ac tecta Latinorum 170 Tectum augustum, ingens, centum sublime columnis, Hic sceptra accipere et primos attollere fasces Spiculaque clipeique ereptaque rostra carinis. Picus, equum domitor; quem capta cupidine coniunx 190 Aurea percussum virga versumque venenis Fecit avem Circe, sparsitque coloribus alas. Tali intus templo divum patriaque Latinus Sede sedens Teucros ad sese in tecta vocavit; Atque haec ingressis placido prior edidit ore: "Dicite, Dardanidae neque enim nescimus et urbem 195 Et genus, auditique advertitis aequore cursum, Quid petitis? quae causa rates aut cuius egentes Litus ad Ausonium tot per vada caerula vexit? Sive errore viae, seu tempestatibus acti, 200 Qualia multa mari nautae patiuntur in alto, Fluminis intrastis ripas portuque sedetis, Ne fugite hospitium, neve ignorate Latinos Saturni gentem, haud vinclo nec legibus aequam, Sponte sua veterisque dei se more tenentem. 205 Atque equidem memini-fama est obscurior annisAuruncos ita ferre senes, his ortus ut agris 210 Dardanus Idaeas Phrygiae penetrarit ad urbes Accipit et numerum divorum altaribus auget." Consilio hanc omnes animisque volentibus urbem 220 Extremo veniens Sol aspiciebat Olympo. Ab Iove principium generis; Iove Dardana pubes Gaudet avo; rex ipse Iovis de gente suprema, Troĭus Aeneas, tua nos ad limina misit. Quanta per Idaeos saevis effusa Mycenis. Tempestas ierit campos, quibus actus uterque Europae atque Asiae fatis concurrerit orbis, 225 Audiit, et si quem tellus extrema refuso Summovet Oceano, et si quem extenta plagarum Quattuor in medio dirimit plaga Solis iniqui. Diluvio ex illo tot vasta per aequora vecti Dis sedem exiguam patriis litusque rogamus 230 Innocuum et cunctis undamque auramque patentem.. "Non erimus regno indecores, nec vestra feretur Fama levis, tantique abolescet gratia facti, Nec Troiam Ausonios gremio excepisse pigebit. Fata per Aeneae iuro dextramque potentem, 235 Sive fide seu quis bello est expertus et armis : Multi nos populi, multae - ne temne, quod ultro Praeferimus manibus vittas ac verba precantia — Et petiere sibi et voluere adiungere gentes; Sed nos fata deum vestras exquirere terras 240 Imperiis egere suis. Hinc Dardanus ortus; Huc repetit; iussisque ingentibus urget Apollo Tyrrhenum ad Thybrim et fontis vada sacra Numici. Dat tibi praeterea Fortunae parva prioris Munera, reliquias Troia ex ardente receptas. 245 Hoc pater Anchises auro libabat ad aras; Hoc Priami gestamen erat, cum iura vocatis More daret populis, sceptrumque sacerque tiaras Iliadumque labor vestes." Talibus Ilionei dictis defixa Latinus 250 Obtutu tenet ora, soloque immobilis haeret, Intentos volvens oculos. Nec purpura regem 255 Picta movet, nec sceptra movent Priameia tantum, Quantum in conubio natae thalamoque moratur; Et veteris Fauni volvit sub pectore sortem. Hunc illum fatis externa ab sede profectum Portendi generum, paribusque in regna vocari Auspiciis; hinc progeniem virtute futuram Egregiam, et totum quae viribus occupet orbem. Tandem laetus ait: "Di nostra incepta secundent 260 Auguriumque suum! Dabitur, Troiane, quod optas. Munera nec sperno. Non vobis, rege Latino, Divitis uber agri Troiaeve opulentia deerit. Ipse modo Aeneas, nostri si tanta cupido est, Si iungi hospitio properat sociusque vocari, 265 Adveniat, vultus neve exhorrescat amicos. 270 Pars mihi pacis erit dextram tetigisse tyranni. Haec effatus equos numero pater eligit omni 275 (Stabant ter centum nitidi in praesaepibus altis); Omnibus extemplo Teucris iubet ordine duci Instratos ostro alipedes pictisque tapetis (Aurea pectoribus demissa monilia pendent; Tecti auro, fulvum mandunt sub dentibus aurum), 280 Absenti Aeneae currum geminosque iugales Semine ab aetherio, spirantes naribus ignem, Illorum de gente, patri quos daedala Circe Supposita de matre nothos furata creavit. Talibus Aeneadae donis dictisque Latini 285 Sublimes in equis redeunt, pacemque reportant. 290 Ecce autem Inachiis sese referebat ab Argis Quin etiam patria excussos infesta per undas 300 Ausa sequi, et profugis toto me opponere ponto. Absumptae in Teucros vires caelique marisque. Quid Syrtes, aut Scylla mihi, quid vasta Charybdis Profuit? optato conduntur Thybridis alvec, Securi pelagi atque mei. Mars perdere gentem 305 Immanem Lapithum valuit; concessit in iras Ipse deum antiquam genitor Calydona Dianae: Ast ego, magna Iovis coniunx, nil linquere inausum. 310 Vincor ab Aenea. Quod si mea numina non sunt Magna satis, dubitem haud equidem implorare quod usquam est. Flectere si nequeo superos, Acheronta movebo. Non dabitur regnis, esto, prohibere Latinis, |