Mens agitat mihi, nec placida contenta quiete est. Lumina rara micant; somno vinoque soluti Obstipuit magno laudum percussus amore Euryalus; simul his ardentem adfatur amicum: "Mene igitur socium summis adiungere rebus, 200 Nise, fugis? solum te in tanta pericula mittam? Non ita me genitor, bellis adsuetus Opheltes, Argolicum terrorem inter Troiaeque labores Sublatum erudiit; nec tecum talia gessi, Magnanimum Aenean et fata extrema secutus: 205 Est hic, est animus lucis contemptor, et istum Qui vita bene credat emi, quo tendis, honorem." 210 Nisus ad haec: "Equidem de te nil tale verebar; Nec fas, non; ita me referat tibi magnus ovantem Iuppiter, aut quicumque oculis haec aspicit aequis. Sed si quis quae multa vides discrimine tali Si quis in adversum rapiat casusve deusve, Te superesse velim: tua vita dignior aetas. Sit, qui me raptum pugna pretiove redemptum Mandet humo, solita aut si qua id fortuna vetabit, 215 Absenti ferat inferias, decoretque sepulcro. Neu matri miserae tanti sim causa doloris, Quae te sola, puer, multis e matribus ausa Persequitur, magni nec moenia curat Acestae." Ille autem "Causas nequiquam nectis inanes, 220 Nec mea iam mutata loco sententia cedit. Primus Iulus Tum sic Hyrtacides: "Audite o mentibus aequis, 235 Aeneadae, neve haec nostris spectentur ab annis, Quae ferimus. Rutuli somno vinoque soluti Conticuere; locum insidiis conspeximus ipsi, Qui patet in bivio portae, quae proxima ponto; Interrupti ignes, aterque ad sidera fumus 240 Erigitur: si fortuna permittitis uti, Quaesitum Aenean et moenia Pallantea, Hic annis gravis atque animi maturus Aletes: Cum tales animos iuvenum et tam certa tulistis 250 Pectora." Sic memorans, umeros dextrasque tenebat Amborum, et vultum lacrimis atque ora rigabat. "Quae vobis, quae digna, viri, pro laudibus istis Praemia posse rear solvi? pulcherrima primum Di moresque dabunt vestri; tum cetera reddet 255 Actutum pius Aeneas atque integer aevi Ascanius, meriti tanti non immemor umquam." Contra quem talia fatur 285 Est mihi, quam miseram tenuit non Ilia tellus. Dextera, quod nequeam lacrimas perferre parentis; 295 "Sponde digna tuis ingentibus omnia coeptis. Namque erit ista mihi genetrix, nomenque Creusae Solum defuerit, nec partum gratia talem Parva manet. Casus factum quicumque sequentur, Per caput hoc iuro, per quod pater ante solebat : Quae tibi polliceor reduci rebusque secundis, Haec eadem matrique tuae generique manebunt." Sic ait inlacrimans; umero simul exuit ensem, Auratum, mira quem fecerat arte Lycaon 305 Cnosius atque habilem vagina aptarat eburna. Dat Niso Mnestheus pellem horrentisque leonis Exuvias; galeam fidus permutat Aletes. Protinus armati incedunt; quos omnis euntes Primorum manus ad portas, iuvenumque senumque 310 Prosequitur votis. Nec non et pulcher Iulus, Ante annos animumque gerens curamque virilem, Egressi superant fossas, noctisque per umbram Inter lora rotasque viros, simul arma iacere, Vina simul. Prior Hyrtacides sic ora locutus: Haec ego vasta dabo, et lato te limite ducam." Sic memorat, vocemque premit; simul ense superbum 325 Rhamnetem aggreditur, qui forte tapetibus altis Exstructus toto proflabat pectore somnum, Rex idem, et regi Turno gratissimus augur; Sed non augurio potuit depellere pestem. Tres iuxta famulos temere inter tela iacentes 330 Armigerumque Remi premit aurigamque sub ipsis Nactus equis, ferroque secat pendentia colla; Tum caput ipsi aufert domino, truncumque relinquit Sanguine singultantem; atro tepefacta cruore Terra torique madent. Nec non Lamyrumque Lamumque 335 Et iuvenem Serranum, illa qui plurima nocte Luserat, insignis facie, multoque iacebat 340 Suadet enim vesana fames-manditque trahitque 345 Ignaros; Rhoetum, vigilantem et cuncta videntem, Sed magnum metuens se post cratera tegebat: Pectore in adverso totum cui comminus ensem Condidit adsurgenti, et multa morte recepit. |