Obrázky na stránke
PDF
ePub

Purpuream vomit ille animam, et cum sanguine mixta 350 Vina refert moriens; hic furto fervidus instat.

Iamque ad Messapi socios tendebat. Ibi ignem
Deficere extremum et religatos rite videbat
Carpere gramen equos; breviter cum talia Nisus

(Sensit enim nimia caede atque cupidine ferri) 355

“Absistamus" ait, “nam lux inimica propinquat.
Poenarum exhaustum satis est; via facta per hostes."
Multa virum solido argento perfecta relinquunt
Armaque craterasque simul pulchrosque tapetas.

Euryalus phaleras Rhamnetis et aurea bullis 360 Cingula, Tiburti Remulo ditissimus olim

Quae mittit dona, hospitio cum iungeret absens,
Caedicus; ille suo moriens dat habere nepoti,
Post mortem bello Rutuli pugnaque potiti;

Haec rapit, atque umeris nequiquam fortibus aptat. 365 Tum galeam Messapi habilem cristisque decoram

Induit. Excedunt castris, et tuta capessunt.

Interea praemissi equites ex urbe Latina,
Cetera dum legio campis instructa moratur,

Ibant et Turno regi responsa ferebant,
370 Ter centum, scutati omnes, Volscente magistro.

Iamque propinquabant castris, muroque subibant,
Cum procul hos laevo flectentes limite cernunt,
Et galea Euryalum sublustri noctis in umbra

Prodidit immemorem radiisque adversa refulsit. 375 Haud temere est visum. Conclamat ab agmine Vol.

scens:

“State, viri; quae causa viae ? quive estis in armis ?
Quove tenetis iter?” Nihil illi tendere contra,
Sed celerare fugam in silvas et fidere nocti.

Obiciunt equites sese ad divortia nota 380 Hinc atque hinc, omnemque abitum custode coronant.

FRIEZE'S AENEID — 16

[ocr errors]

Silva fuit late dumis atque ilice nigra
Horrida, quam densi complerant undique sentes;
Rara per occultos lucebat semita calles.

Euryalum tenebrae ramorum onerosaque praeda 385 Impediunt, fallitque timor regione viarum.

Nisus abit; iamque imprudens evaserat hostes
Atque locos, qui post Albae de nomine dicti
Albani tum rex stabula alta Latinus habebat-

Ut stetit, et frustra absentem respexit amicum. 390 “Euryale infelix, qua te regione reliqui ?

Quave sequar, rursus perplexum iter omne revolvens
Fallacis silvae?" Simul et vestigia retro
Observata legit, dumisque silentibus errat.

Audit equos, audit strepitus et signa sequentum. 395 Nec longum in medio tempus, cum clamor ad aures

Pervenit, ac videt Euryalum, quem iam manus omnis,
Fraude loci et noctis, subito turbante tumultu,
Oppressum rapit et conantem plurima frustra.

Quid faciat? qua vi iuvenem, quibus audeat armis 400 Eripere? an sese medios moriturus in enses

Inferat, et pulchram properet per vulnera mortem ?
Ocius adducto torquens hastile lacerto,
Suspiciens altam Lunam et, sic voce precatur:

“Tu, dea, tu praesens nostro succurre labori, 405 Astrorum decus et nemorum Latonia custos.

Si
qua
tuis

umquam pro me pater Hyrtacus aris
Dona tulit, si qua ipse meis venatibus auxi,
Suspendive tholo, aut sacra ad fastigia fixi:

Hunc sine me turbare globum, et rege tela per auras." 410 Dixerat, et toto conixus corpore ferrum

Conicit. Hasta volans noctis diverberat umbras,
Et venit aversi in tergum Sulmonis, ibique
Frangitur, ac fisso transit praecordia ligno.

Volvitur ille vomens calidum de pectore flumen 415 Frigidus, et longis singultibus ilia pulsat.

Diversi circumspiciunt. Hoc acrior idem
Ecce aliud summa telum librabat ab aure.
Dum trepidant, iit hasta Tago per tempus utrumque,

Stridens, traiectoque haesit tepefacta cerebro. 420

Saevit atrox Volscens, nec teli conspicit usquam
Auctorem, nec quo se ardens immittere possit.
“ Tu tamen interea calido mihi sanguine poenas
Persolves amborum" inquit; simul ense recluso

Ibat in Euryalum. Tum vero exterritus, amens, 425 Conclamat Nisus, nec se celare tenebris

Amplius, aut tantum potuit perferre dolorem :
“Me, me, adsum, qui feci, in me convertite ferrum,
O Rutuli! mea fraus omnis ; nihil iste nec ausus,

Nec potuit; caelum hoc et conscia sidera testor; 430 Tantum infelicem nimium dilexit amicum."

Talia dicta dabat; sed viribus ensis adactus
Transabiit costas et candida pectora rumpit.
Volvitur Euryalus leto, pulchrosque per artus

It cruor, inque umeros cervix conlapsa recumbit : 435 Purpureus veluti cum flos succisus aratro

Languescit moriens, lassove papavera collo
Demisere caput, pluvia cum forte gravantur.
At Nisus ruit in medios, solunique per omnes

Volscentein petit, in solo Volscente moratur. 440 Quem circum glomerati hostes hinc comminus atque

hinc
Proturbant. Instat non setius, ac rotat ensem
Fulmineum, donec Rutuli clamantis in ore
Condidit adverso, et moriens animam abstulit hosti.

Tum super exanimum sese proiecit amicum
445 Confossus, placidaque ibi demum morte quievit.

450

Fortunati ambo! si quid mea carmina possunt, Nulla dies umquam memori vos eximet aevo, Dum domus Aeneae Capitoli immobile saxum Accolet, imperiumque pater Romanus habebit.

Victores praeda Rutuli spoliisque potiti, Volscentem exanimum flentes in castra ferebant. Nec minor in castris luctus Rhamnete reperto Exsangui et primis una tot caede peremptis,

Serranoque Numaque. Ingens concursus ad ipsa 455 Corpora seminecesque viros tepidaque recentem

Caede locum et plenos spumanti sanguine rivos.
Adgnoscunt spolia inter se galeamque nitentem
Messapi et multo phaleras sudore receptas.

Et iam prima novo spargebat lumine terras 460 Tithoni croceum linquens Aurora cubile;

Iam sole infuso, iam rebus luce retectis,
Turnus in arma viros, armis circumdatus ipse,
Suscitat, aeratasque acies in proelia cogit

Quisque suas, variisque acuunt rumoribus iras. 465 Quin ipsa arrectis — visu miserabile -- in hastis

Praefigunt capita et multo clamore sequuntur
Euryali et Nisi.
Aeneadae duri murorum in parte sinistra

Opposuere aciem, — nam dextera cingitur amni -470 Ingentesque tenent fossas, et turribus altis

Stant maesti; simul ora virum praefixa movebant,
Nota nimis miseris atroque fluentia tabo.

Interea pavidam volitans pennata per urbem

Nuntia Fama ruit, matrisque adlabitur aures 475 Euryali. At subitus miserae calor ossa reliquit :

Excussi manibus radii, revolutaque pensa.
Evolat infelix, et femineo ululatu,
Scissa comam, muros amens atque agmina cursu

Prima petit, non illa virum, non illa pericli 480 Telorumque memor; caelum dehinc questibus implet:

"Hunc ego te, Euryale, aspicio ? tune ille senectae Sera meae requies, potuisti linquere solam, Crudelis ? nec te, sub tanta pericula missum,

Adfari extremum miserae data copia matri? 485 Heu, terra ignota canibus data praeda Latinis

Alitibusque iaces! nec te, tua funera mater
Produxi, pressive oculos, aut vulnera lavi,
Veste tegens, tibi quam noctes festina diesque

Urgebam et tela curas solabar aniles. 490 Quo sequar? aut quae nunc artus avulsaque membra

Et funus lacerum tellus habet ? Hoc mihi de te,
Nate, refers ? hoc sum terraque marique secuta ?
Figite me, si qua est pietas, in me omnia tela

Conicite, o Rutuli, me primam absumite ferro; 495 Aut tu, magne pater divum, miserere, tuoque

Invisum hoc detrude caput sub Tartara telo,
Quando aliter nequeo crudelem abrumpere vitam."

Hoc fletu concussi animi, maestusque per omnes

It gemitus; torpent infractae ad proelia vires. 500 Illam incendentem luctus Idaeus et Actor

Ilionei monitu et multum lacrimantis Iuli
Corripiunt, interque manus sub tecta reponunt.

At tuba terribilem sonitum procul aere canoro

Increpuit; sequitur clamor, caelumque remugit. 505 Accelerant acta pariter testudine Volsci,

Et fossas implere parant ac vellere vallum.
Quaerunt pars aditum, et scalis ascendere muros,
Qua rara est acies interlucetque corona

Non tam spissa viris. Telorum effundere contra 510 Omne genus Teucri ac duris detrudere contis,

Adsueti longo muros defendere bello.

« PredošláPokračovať »