675 Portam, quae ducis imperio commissa, recludunt, 680 Sive Padi ripis, Athesim seu propter amoenum, Tum magis increscunt animis discordibus irae; Et iam collecti Troes glomerantur eodem, 690 Et conferre manum et procurrere longius audent. Ductori Turno, diversa in parte furenti Turbantique viros, perfertur nuntius, hostem Fervere caede nova, et portas praebere patentes. Deserit inceptum, atque immani concitus ira 95 Dardaniam ruit ad portam fratresque superbos. Et primum Antiphaten, is enim se primus agebat, Thebana de matre nothum Sarpedonis alti, Coniecto sternit iaculo; volat Itala cornus Aëra per tenerum, stomachoque infixa sub altum 700 Pectus abit; reddit specus atri vulneris undam Spumantem, et fixo ferrum in pulmone tepescit. Tum Meropem atque Erymanta manu, tum sternit Aphidnum; Tum Bitian ardentem oculis animisque frementem, Non iaculo neque enim iaculo vitam ille dedisset —-, 705 Sed magnum stridens contorta phalarica venit, - Fulminis acta modo, quam nec duo taurea terga, Nec duplici squama lorica fidelis et auro Sustinuit; conlapsa ruunt immania membra. Dat tellus gemitum, et clipeum super intonat ingens, Saxea pila cadit, magnis quam molibus ante Hic Mars armipotens animum viresque Latinis Addidit, et stimulos acres sub pectore vertit, Immisitque Fugam Teucris atrumque Timorem. 720 Undique conveniunt, quoniam data copia pugnae, Bellatorque animo deus incidit. Pandarus, ut fuso germanum corpore cernit, Et quo sit fortuna loco, qui casus agat res, Portam vi multa converso cardine torquet, 725 Obnixus latis umeris, multosque suorum Moenibus exclusos duro in certamine linquit; Ast alios secum includit recipitque ruentes, Demens! qui Rutulum in medio non agmine regem Viderit inrumpentem, ultroque incluserit urbi, 730 Immanem veluti pecora inter inertia tigrim. Continuo nova lux oculis effulsit, et arma Horrendum sonuere; tremunt in vertice cristae Sanguineae, clipeoque micantia fulmina mittit. Adgnoscunt faciem invisam atque immania membra 735 Turbati subito Aeneadae. Tum Pandarus ingens Emicat, et mortis fraternae fervidus ira Effatur: "Non haec dotalis regia Amatae; Nec muris cohibet patriis media Ardea Turnum. 740 Olli subridens sedato pectore Turnus: “Incipe, si qua animo virtus, et consere dextram ; Hic etiam inventum Priamo narrabis Achillen.” Dixerat. Ille rudem nodis et cortice crudo Intorquet summis adnixus viribus hastam : 745 Excepere aurae; vulnus Saturnia Iuno 750 Detorsit veniens, portaeque infigitur hasta. Et, si continuo victorem ea cura subisset, 760 Sed furor ardentem caedisque insana cupido Principio Phalerim et succiso poplite Gygen Excipit; hinc raptas fugientibus ingerit hastas In tergum; Iuno vires animumque ministrat. 765 Addit Halym comitem et confixa Phegea parma; Ignaros deinde in muris Martemque cientes Alcandrumque Haliumque Noemonaque Prytanimque. Lyncea tendentem contra sociosque vocantem Vibranti gladio conixus ab aggere dexter 770 Occupat; huic uno deiectum comminus ictu Cum galea longe iacuit caput. Inde ferarum Vastatorem Amycum, quo non felicior alter Ungere tela manu ferrumque armare veneno; Et Clytium Aeoliden, et amicum Crethea Musis, 775 Crethea Musarum comitem, cui carmina semper Et citharae cordi, numerosque intendere nervis ; Semper equos atque arma virum pugnasque canebat. Tandem ductores audita caede suorum Conveniunt Teucri, Mnestheus acerque Serestus, 780 Palantesque vident socios hostemque receptum. Et Mnestheus "Quo deinde fugam, quo tenditis?" inquit, "Quos alios muros, quae iam ultra moenia habetis? Unus homo, et vestris, o cives, undique saeptus Aggeribus, tantas strages impune per urbem 785 Ediderit? iuvenum primos tot miserit Orco? Non infelicis patriae veterumque deorum Et magni Aeneae, segnes, miseretque pudetque?" Talibus accensi firmantur, et agmine denso Consistunt. Turnus paulatim excedere pugna 790 Et fluvium petere ac partem, quae cingitur unda. Acrius hoc Teucri clamore incumbere magno, Et glomerare manum. Ceu saevum turba leonem Cum telis premit infensis; at territus ille, Asper, acerba tuens, retro redit; et neque terga Sufficere; aëriam caelo nam Iuppiter Irim 805 Ni Turnus cedat Teucrorum moenibus altis. |