Obrázky na stránke
PDF
ePub
[graphic]

VIRGIL, WITH THE MUSES OF HISTORY AND TRAGEDY.

[See Introduction, p. 15.)

P. VERGILI MARONIS

AENEIDOS

5

ΤΟ

15

20

LIBER PRIMUS

Arma virumque canō, Trōiae qui prīmus ab ōris Italiam, fātō profugus, Lāvinaque venit

Litora, multum ille et terris iactatus et altō

Vi superum saevae memorem Iūnōnis ob īram,
Multa quoque et bello passus, dum conderet urbem,
Inferretque deōs Latiō; genus unde Latinum
Albānique patrēs atque altae moenia Romae.

Mūsa, mihi causās memorã, quō nūmine laesō,
Quidve dolēns, rēgīna deum tot volvere cāsūs
Insignem pietāte virum, tot adire labōrēs
Impulerit. Tantaene animis caelestibus irae?

Urbs antiqua fuit - Tyrii tenuēre colōni-
Karthāgō, Italiam contrā Tiberinaque longē
Ōstia, dives opum studiisque asperrima bellī;
Quam Iūno fertur terris magis omnibus ūnam
Posthabită coluisse Samō. Hic illius arma,
Hic currus fuit; hoc regnum dea gentibus esse,
Si quā fāta sinant, iam tum tenditque fovetque.
Progeniem sed enim Trōiānō ā sanguine dūci
Audierat, Tyrias ōlim quae verteret arces;
Hinc populum lātē rēgem bellōque superbum
Ventūrum excidiō Libyae: sīc volvere Parcās.

31

25

30

35

40

45

50

Id metuens veterisque memor Saturnia belli,
Prima quod ad Trōiam prō cārīs gesserat Argis -
Necdum etiam causae īrārum saevique dolōrēs
Exciderant animō: manet altă mente repostum
Iudicium Paridis sprêtaeque iniuria förmae,
Et genus invisum, et rapti Ganymēdis honōrēs —
His accensa super iactātōs aequore tōtō
Trōas, reliquiās Danaum atque immitis Achilli,
Arcebat longe Latiō, multōsque per annōs
Errabant, acti fātīs, maria omnia circum.
Tantae mōlis erat Rōmānam condere gentem.

Vix è conspectu Siculae telluris in altum.
Vēla dabant laeti, et spūmās salis aere ruebant,
Cum Iūnō, aeternum servāns sub pectore vulnus,
Haec secum: "Mēne inceptō dēsistere victam,
Nec posse Italia Teucrōrum avertere rēgem?
Quippe vetor fātīs. Pallasne exurere classem
Argivum atque ipsōs potuit summergere pontō,
Unius ob noxam et furiās Āiācis Oīlī?

Ipsa, Iovis rapidum iaculāta ē nubibus ignem,
Disiēcitque ratēs ēvertitque aequora ventis;
Illum exspirantem transfixō pectore flammās
Turbine corripuit scopuloque infixit acutō;
Ast ego, quae dīvum incēdō rēgina, Iovisque
Et soror et coniūnx, ūnā cum gente tot annōs
Bella gerō. Et quisquam numen Iūnōnis adōrat
Praeterea, aut supplex ārīs impōnet honorem?"
Talia flammātō sēcum dea corde volūtāns
Nimbōrum in patriam, loca fēta furentibus austrīs,
Aeoliam venit. Hic vastō rex Aeolus antrō
Luctantes ventos tempestātēsque sonōrās
Imperio premit ac vinclis et carcere frenat.

[graphic][merged small]
« PredošláPokračovať »