Obrázky na stránke
PDF
ePub

55

60

65

70

Illi indignantēs māgno cum murmure montis
Circum claustra fremunt; celsā sedet Aeolus arce
Scēptra tenēns, mollitque animos et temperat irās.
Ni faciat, maria ac terrās caelumque profundum
Quippe ferant rapidi sēcum verrantque per aurās.
Sed pater omnipotēns spēluncis abdidit ātris,
Höc metuēns, mõlemque et montēs insuper altos
Imposuit, rēgemque dedit, qui foedere certo
Et premere et laxās sciret dare iussus habēnās.
Ad quem tum Iūno supplex his vocibus ūsa est :

“Aeole, namque tibi divum pater atque hominum rēx
Et mulcēre dedit fluctus et tollere vento,
Gēns inimica mihi Tyrrhēnum nāvigat aequor,
Ilium in Italiam portāns victõsque Penātēs :
Incute vim ventis summersāsque obrue puppēs,
Aut age diversos et disice corpora ponto.
Sunt mihi bis septem praestanti corpore Nymphae,
Quārum quae förmā pulcherrima Dēiopea,
Conubio iungam stabili propriamque dicābā,
Omnēs ut tēcum meritis pro tālibus annos
Exigat et pulchrā faciat të prôle parentem.

Aeolus haec contrā: “Tuus, ō rēgina, quid optēs,
Explorāre labor; mihi iussa capessere fas est.
Tū mihi, quodcumque hoc rēgnī, tū scēptra Iovemque
Conciliās, tū dās cpulis accumbere divum,
Nimborumque facis tempestātumque potentem."

Haec ubi dicta, cavum conversā cuspide montem
Impulit in latus; ac venti, velut āgmine facto,
Quā data porta, ruunt et terrās turbine perflant.
Incubuēre mari, tõtumque ā sēdibus imis
Ūnā Eurusque Notusque ruunt crēberque procellis
Africus, et västös volvunt ad litora Auctūs.
Însequitur clāmorque virum stridorque rudentum.

FRIEZE'S AENEID - 3

75

80

85

Ēripiunt subito mūbēs caclumque diemque

· Teucrorum ex oculis ; ponto nox incubat ātra. 90 Intonuēre polī, et crēbris micat ignibus aethēr,

Praesentemque viris intentant omnia mortem.
Extemplo Aeneae solvuntur frigore membra;
Ingemit, et duplicēs tendēns ad sīdera palmās

Tālia võce refert: " terque quaterque beāti,
95 Quis ante ora patrum Trõiae sub moenibus altis

Contigit oppetere! Danaum fortissime gentis
Tydidē! mēne Iliacis occumbere campis
Non potuisse, tuāque animam hanc effundere dextrā,

Saevus ubi Aeacidae tēlā iacet Hector, ubi ingēns 100 Sarpēdõn, ubi tot Simois correpta sub undis

Scūta virum galeāsque et fortia corpora volvit?”

Tālia iactanti stridens Aquilone procella
Vēlum adversa ferit, fluctusque ad sidera tollit.

Franguntur rēmī; tum pröra āvertit, et undis 105 Dat latus; insequitur cumulo praeruptus aquae mons

Hi summo in fluctū pendent, his unda dehiscēns
Terram inter fluctūs aperit; furit aestus harēnīs.

Trēs Notus abreptās in saxa latentia torquet
: Saxa vocant Itali mediis quae in fluctibus Arās,

Dorsum immāne marī summā - trēs Eurus ab alto
In brevia et syrtēs urget — miserābile visū —
Inliditque vadis atque aggere cingit harēnae.

Ūnam, quae Lycios fidumque vehebat Oronten,
1. Ipsius ante oculos ingēns ā vertice pontus
115 In puppim ferit : excutitur prānusque magister

Volvitur in caput; ast illam ter fluctus ibidem
Torquet agēns circum, et rapidus vorat aequore vertex.
Appārent rāri nantēs in gurgite vāstā,
Arma virum, tabulaeque, et Troïa gaza per undās.
Iam validam Ilionei nāvem, iam fortis Achātae,

IIO

I 20

Et quā vectus Abās, et quā grandaevus Alētēs,
Vicit hiems; laxis laterum compāgibus omnēs
Accipiunt inimicum imbrem, rimisque fatiscunt.

Intereā māgno miscēri murmure pontum,
125 Emissamque hiemem sēnsit Neptūnus et imis

Stāgna refūsa vadis, graviter commõtus; et alto
Prospiciēns, summā placidum caput extulit undā.
Disiectam Acnēae toto videt aequore classem,

Fluctibus oppressõs Troas caelique ruinä, 130

Nec latuēre doli frātrem Iūnõnis et irae.
Eurum ad sē Zephyrumque vocat, dehinc tālia fātur:

“Tantane vos generis tenuit fidūcia vestri?
Iam caelum terramque meo sine nūmine, Venti,

Miscēre, et tantās audētis tollere mõlēs? 135 Quos ego-! Sed mõtās praestat componere Auctūs

Post mihi non simili poenā commissa luētis.
Mātūrāte fugam, rēgique haec dicite vestro:
Non illi imperium pelagi saevumque tridentem,

Sed mihi sorte datum. Tenet ille immānia saxa, 140 Vestrās, Eure, domās; illā sē iactet in aulā

Aeolus, et clauso ventorum carcere rēgnet."

Sic ait, et dicto citius tumida aequora plācat,
Collēctāsque fugat nūbēs sõlemque redūcit.

Cymothoē simul et Triton adnixus acūto
145 Dētrūdunt nāvēs scopulo; levat ipse tridenti,

Et vāstās aperit syrtēs, et temperat aequor,
Atque rotis summās levibus perlābitur undās. ---
Ac veluti māgno in populo cum saepe coorta est

Sēditio, saevitque animis ignobile vulgus, 150 Iamque facēs et saxa volant, furor arma ministrat;

Tum, pietāte gravem ac meritis si forte virum quem
Conspexêre, silent, arrēctisque auribus adstant;
Ille rēgit dictis animos, et pectora mulcet:

Sic cūnctus pelagi cecidit fragor, aequora postquam 155 Prospiciēns genitor caeloque invectus aperto

Flectit equos currūque volāns dat lõra secundo.

Dēfessi Aeneadae, quae proxima litora, cursū
Contendunt petere, et Libyae vertuntur ad õrās.

Est in sēcessū longõ locus. Insula portum 160 Efficit obiectū laterum, quibus omnis ab alto

Frangitur inque sinūs scindit sēsē unda reductos;
Hinc atque hinc vāstae rūpēs geminique minantur
In caelum scopuli, quorum sub vertice lātē

Aequora tūta silent; tum silvis scaena coruscis 165 Dēsuper horrentique ātrum nemus imminet umbrā;

Fronte sub adversā scopulis pendentibus antrum;
Intus aquae dulcēs vivõque sedilia saxo,
Nympharum domus. Hic fessās non vincula nāvēs
Ulla tenent, unco non alligat ancora morsū.
Hūc septem Aenēās collēctis nāvibus omni
Ex numero subit; ac māgnő tellūris amore
Egressi optātā potiuntur Trões harēnā
Et sale tābentēs artūs in litore ponunt.

Āc primum silici scintillam excūdit Achātēs 175 Succēpitque ignem foliis atque ārida circum

Nūtrimenta dedit rapuitque in fomite flammam.
Tum Cererem corruptam undis Cereāliaque arma
Expediunt fessi rērum, frūgēsque receptās

Et torrēre parant flammis et frangere saxo. 180 Aenēās scopulum intereā cānscendit et omnem

Prospectum lātē pelagõ petit, Anthea si quem
Iactātum vento videat Phrygiāsque birēmēs,
Aut Capyn, aut celsis in puppibus arma Caici.

Nāvem in conspectu nūllam, trēs litore cervos 185 Prospicit errantēs: hõs tāta armenta sequuntur

A tergo, et longum per vallēs pāscitur āgmen.

170

200

Constitit hic, arcumque manū celerēsque sagittās
Corripuit, fīdus quae tēla gerēbat Achātēs,
Ductorēsque ipsos primum, capita alta ferentes
Cornibus arboreis, sternit, tum vulgus, et omnem
Miscet agēns tēlis nemora inter frondea turbam;
Nec prius absistit, quam septem ingentia victor
Corpora fundat humi et numerum cum nāvibus aequet.

Hinc portum petit, et socios partitur in omnēs. 195 Vīna bonus quae deinde cadis onerārat Acestēs

Litore Trinacrio dederatque abeuntibus hērās,
Dividit, et dictis maerentia pectora mulcet:

“Õ socii --- neque enim ignāri sumus ante malorum —
O passi graviūra, dabit deus his quoque finen.
Võs et Scyllaeam rabiem penitusque sonantēs
Accēstis scopulos, võs et Cyclopia saxa
Experti: revocāte animos, maestumque timorem
Mittite ; forsan et haec õlim meminisse iuvābit.

Per varios cāsūs, per tot discrimina rērum 205 Tendimus in Latium, sēdēs ubi fāta quiētās

Ostendunt; illic fās rēgna resurgere Troiae.
Dūrāte, et võsmet rēbus servāte secundis."

Tālia voce refert, cūrisque ingentibus aeger
Spem vultū simulat, premit altum corde dolorem.
Illi sē praedae accingunt dapibusque futūris:
Tergora diripiunt costīs et viscera nūdant;
Pars in frūsta secant veribusque trementia figunt;
Litore aēna locant alii, fiammāsque ministrant.

Tum victū revocant virēs, fūsique per herbam 215 Implentur veteris Bacchi pinguisque ferinae.

Postquam exēmpta famēs epulis mēnsaeque remotae,
Āmissõs longo socios sermõne requirunt,
Spemque metumque inter dubii, seu vivere crēdant,
Sive extrēma pati nec iam exaudire vocātos.

210

« PredošláPokračovať »